De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

desperata videretur , corporea matris , & utraque

prolis salus. Detestanda quippe est audacia proiectit Medicorum illorum,qui in aegrotis, etiamsi desperatis , experimentum sumunt remedij cuius hactenus ignota vis fuerit, tentantes sitne aegro profuturum aut nociturum , ut recte tradunt Cordubal. 3. quaestionarij q. s. g. secundo probatur. AZor.t. I. l. 2. C. IT. q. II. VasOes 12. disp.64. c. 4. Surus in Claui l. r. c. io. num.6. Castro Palati trach. de conscientia disp. a. p.9. num. 3. & alios adducens Sanches l. I. in decal. c.'. n. 38. Et ratio est perspicua; quia Medicus ad eum modum se gerens , quantum est ex se influit in mortem, vel mortis accelerati nem ; quam ex nullo hactenus .xperimento compertum fuit, minime consecuturam ex tali actu

Grauissimi igitur peccati insimulari meritδ potuit, quisquis fragili trucem commisit pelago ratem primus , cum tanto gemini naufragi, alieni, & exiiij

duorum corporum discrimine, cuius aditionem temerariam,fortuitus euentus bonus non honestauit.

Esto, nunc praetextu syei ex iactatis bonis euentibus conceptae, tolerabilius vel etiam labis expers videri possit,in euentu de quo agimus,secare vivam praegnantem. ita Visum condimentario, quem dixi pugnantium sententiarum ante adduetarum temperationem quandam adamasse, auditis quae utrin-.que proserebantur.

72쪽

MAZ. Caes. extrem. remedium. 4s

Trasuppositio ad diiudicationem eontroue Aa propositae ; Sectionem matris Vsuentis quacunque tandem ex causa fiat, extremum remedium esse oportere.

Iscussio sententiarum superiori capite propositarum, complurium &sanὶ grauium dissicultatum enodationem continebit, ad quam unius certi principij per omnes resolutiones subiiciendas u gantis, & ab omnibus necessarib admittendi, explicatione proludendum est: Inde ad extremarum sententiarum quas compendio hactenus retulimus, veritatem disquirendam progrediemur, quod in singulis verisimilius occurret seligentes, & pro extremis sectantes media, quod iuxta Nouatiani pro

Supponitur , sectionem matris viventis

extremum remedium esse oportere. 2. Principium quod iaciendum aiebam , est huiusmodi. Extra ineluetabilem, planeque summam& extremam necessitatem;sessionis Caesareae matri vivetui

73쪽

iuenti adhibendae,nullum esse usum debere. Non intendo hic definire, penes quam persenam attendenda sit extrema illa necessitas; nimirum an penes matrem , cui alioqui mors immineat, nisi foeta superstite ad eum modum liberetur , ob angustias& malam dispositionem viae ordinariae, aliamve similem causam : An penes prolem cui utriusque

vitae dispendium impendet, per necessariam crudelitatem,ut loquitur Tertullianus l. de anima cap. 23. hoc est per obtritionem intra uterum, aut lacerationem,eductionemque ex eo per frusta: Aut certe penes utrumque simul, cum aliquando , aut etiam semper contingat, ut nexa sint & matris 3c prolis summa pericula . nisi extrinseco isto remedio subueniatur utrique: An denique penes publicum bonum . quod aliquando serat ut mater foetu maturo grauata, priusquam naturaliter enitatur, & plenum naturaliter pariendi tempus aduenerit, viva secetur. Penes quod inquam horum capitum definienda sit extrema necessitas,nunc non decido.Nec illud item pronuncio, posito uno aliquo extremae huiusmodi necessitatis articulo , aut simul concurrentibus eorum pluribus, vel etiam omnibus, fas esse adhibere matri viventi sectionem Caesaream. Id enim pedetentim Postea discutiendum erit. Tantum itaque dico, nili interueniat talis aliqua extrema necessitas, sectionis Caesareae matris viventis, usum esse

nullum debere. Qua de re nullam puto esse posse

dubitationem;videturque certum,non mod3 Theologos , sed ne Medicos quidem ullos refragaturos retiam illos qui in aliquo euentu usum sectionis Caesareae matris viventis ratum habent, & labis expertem. Neque enim in alium finem Fprobant sectionem

74쪽

Sectio caes extrem. remedium. 47

seistionem praedictam, quam ut corporeae vitae matris aut utrique foetus saluti,vel bono publico consulatur: quos omnes fines supponunt aliter obtineri non posse, quam interuentu sectionis matri adhibitae. Est igitur haec sectio extremum remedium, quod non nisi extremis malis est admouendum. Et ita Medicos contestatur Rodericus , Castro lib. de morbis mul. c. 3. inscholio. & Ioannes Marinellus lib. 3. eiusdem argumenti cap.IO.

contrarius, esset tacita Dei accusatio.

3. Nemo sane non videt, usum sectionis Caesareae extra summam & extremam necessitatem, fore tacitam Dei accusationem, & humanae fabricae criminatione. Deus enim humani corporis opifex, ita peneris nostri conseruationi & propagationi per 1exuum diuersitatem consilitum voluit, ut foetus intra matris uterum conceptus , ibique ad tempus Vsque congruum apte ad crementum necessarium Conseruatus, tali via & modo naturali, ex illo occulto & terrae inferioribus educeretur. Omnino siquidem oportuit, prPspici a naturae autore medium quo foetus ex materni uteri conceptaculo prodire in lucem naturaliter posset; alioqui natura defecisset in necessariis, praestitissetque deesse concipiendi vim & rationem , quim meatum naturalem ad exitum: quo negato, pereundum misere eo set foetui concepto, e sitis illis latebris obstetricante natura nunquam educendo. Quare Deus naturae autor qui naturam non vult in necessariis deficere, medium nati rate foetui prouidit, quo venire ad lu-

spem possiet: ita ut quamuis aliquando praecludatur

75쪽

medii illius usus ob materiae indispositionem, 'ua

ratione plerisque omnibus naturalibus partium quarumcunque funistionibus & usibus a simili materiae malε affect ae indispositione obex iniicitur; tamen id sit per accidens. At per se loquendo,suppetit naturale medium ab opince naturae Deo prouisiim, quo scelus conceptus & debitam maturit tem assecutus ad lucis usuram deducatur; quod a licere , quamdiu nihil per accidens interuenit ad abiiciendum compellens & Plane cogens , tacita eslet Dei naturae autoris accusatio , tanquam ortui

animalis pretiosissimi vel prospicere neglexerit,uel non valuerit; quod vel cogitare blasphemum sit, nec minori suppliciorum atrocitati obnoxium, quam sacrilega licentia Alphon si io. Castellae Regis, cuius simi Alphonsinae tabulae. Eum enim R dericus Sanctius p. 4. histor. Hispan. c. s. ob improbatum diuinum opificium , quod diceret ordinatius meliusque edi emendatis aliquibus potuisse, in grauem numinis iram incurri sse, & licet tandem resipiscentem, seuere a Deo vltore fuisse castigatum, scriptis prodidit.

4. Cum autem diuina manus in uniuersi corporis humani structura vere sit mirabilis,quod in scalis a visibili creatura ad Deum gradu II. memini expendere, in opificio tamen partium quibus immortalitati generis nostri seruitur, & foetus vitam ac lucem accipit,eo plenius effusa est diuinae sapientiae ubertas , quo sunt partes illae excellentiores, defini addictae rublimiori: quae est praeclara in hanc rem Gregorij Nysseni consideratio in orat. magna catechet. cap 28. demonstrantis excellentiam illarum partium quae sunt ortus nostri principia,longe ampliorem

76쪽

Sectio ne extrem. remedium. ς'

ampliorem esse quam oculorum,aurium,Sc linguae alteriusve cuiusuis corporei organi in quo maxinthmicare videatur summi opificis industria sapientia. Qua in re, nihil supra verum statui a NyDieno , agnoscet quisquis Theophili Protospataiij de hominis fabrica librum s. & Meletium subnem operis de structura hominis , legerit Inde ala eximiam , omnique laude superiorem Dei artem in compactione partium ortui nostro addictarum deprehendet apertissimo, & qui Lactant ij l. de opis. Dei c. i s. post haec perpensa sensius fuit, non poterit non quem , homines impios ac Profanos , summum

ne ι admittere, qui diuinam ct admirabile Deι opis ad propagandam successionem inexcogitabati ratione prouisum ct effectum, vel ad turpissimos vel ad obscaena libidinis pudenda opera conuertunt ut iam nihil aliud ex re sancti ima petant, quam inapem ct serilem voluptatem. Nec nostri. duntaxat, structuram partium per quas Ortus, noster peragitur, inemendabilem & omni praconio cumulandam' duxerunt, nominatim cum disputant ad Masus juxc Manichaeos,quibus Jncredibilis vj sp est Dei wrpidi rati commoratio in virgidis ytero , & deductise ad hanc lucem per communem viam ; ut S. Cyrillus Hierosol. catech. ii. Tertullianus l.de carne Christi c η.Theodotus Ancyranus homilia illa in haliat. Saluat. quae habetur ita append. s. ad rom. 6- Cqfle. Ephes edidi Peliani,& S. August. orat. de s. haeres c. s. sed etiam Ethnici; interque eos Galeivis A ad

tantum artificium autoris natatrae stupuerunt. - Nec

dubitauit hic ipse Medicorum ante signanus , mi. a culum non unum in huiussu odi opificio agivistere ac celebrare ; eam praeuertiin ob causam , Fluod D vicials

77쪽

vlerasqtii post exceptam conformandae prolis maristeriam tantopere occluditur, ut eius orificium ne aciem quidem acus prae constrictione admitteret; dempto raro aliquo euentu ob peculiares causas

unde existit super foetatio, de quibus alibi post Hippocratem libro de ea in tamen cum saltus maturuit,& in lucem fundendus 'est , idem mei uteri osculum adeo dehiscat, ut foetui per illud exitus pateat. Hoc Galenus l. i s. de usu partium, mirabilis pro- Uidentiae argumentum,admirabilitatis plenum censuit, & sane merito. Ab iis tamen qui e stra urgentissimam & ineluctabilem necessitatem , alias vias educendo foetui tentare vellent, perspicuum est, tam exquisitum opificium perinde ac imper istum maioris per nos commodi ac Vsus capax , emen dationi subiiciendum, im d abiiciendum, δs. Hoc verb quantumuis foetus eductio fieret, illa alia via, non minori absurditate sorderet, quam si quismollet per os '& sophagum cibos in stomachum de inlatere , eci quod succis immissis per cly- smarabatit per emplastrata nutrientia apposita umbilico , suppleri aliquando possit usus viae naturalis cibbruin ad ventriculum', ut obseruat Valesius 8. contro J. e. 3 . Mur ergo seclusagi auissima: necessitate, praepbsterus 'ille alimenti remoti ductus adstom 1ehuiέ, aliter q iam per fistulam cibalem, prori Lactantius appellat l. de opis. Dei e. ii.ὶ abGrdus esset ,& tacitam reprohensionem 'conti-4iens diuini opifici j circa commolendos. concoquendos cibos , ad cuius imitationem humana λ- tertia molendinum & clibanum excogitauit; ut Seneca epist. 9 o. ex Possidonio' disputat. Iraexrrachio foetus per viam ab ea diuersam quam Deut naturae

78쪽

Sectio nes extrem. remedium. FI

autor instituit, nisi ad id grauissima & indeclinabilis necessitas adigat, non vacaret Dei sugillatione per hominem : cui illud Ruperti lib. de volunt.

Dei c. 6. haud iniuria occineretur. Hodie naim ruridis homuncio , docere vκlt antiquum dierum canimaturi capitis, qualiter debuisset operari; qui tune operari coepit, quando nusius nonrum adesse potuit, ut illi operis normam onenderet, ct digitos operantis, in quamlibet partem duceret aut reuocaret.

Temeritas summa, usus eiusdem contraris

6. Quid quδd tentatio illa extraordinariae eductionis foetus , cum ordinaria non negatur, pleni Dsima est temeritatis: quia ad auertenda pleraque grauissima damna quae tot partium diuisione inis ferri possunt, peritus admodum artifex exigitur, qui non est adeo obuius. Et ut scientissimus medicinae manuariae opifex non deesset, vix licet ambigere, quin per uteri sectionem a quantumuis Perita & felici manu peractam, & mater & iactus non vulgari mortis discriminit obiiciantur ; quod temerarium plane sit ultrδ adire, si declinari posi1t. Nec licet causari acerbissimos & interdum satis diuturnos naturalis partus dolores , interuentu seinctionis commutari breuioribus ac leuioribusu imdὀque elui posse notam temeritatis, cuius insimula bamus ineuntes nouam hanc extrahedi foetus viam, dimissa naturali quae non praecludatur. Non inquam licet istud obtendere ad probrum imparuimauertendum. Vix enim credibile est , ex diuisione non exigua tam multarum partium sensu acerrimo vigentiam ; abdominis scilicet, peritonaei,ac uterri. D a non

79쪽

non existere dolorem naturalis partus dolores aequantem, vel etiam superantem ; praesertim cum horror ex in lita laniena , dolorum acerbitatem cumulet, faciatque atrociorem. Vt propterea sint qui scribant, mulieres quae prius naturali partu per accidens prohibitae, ad se stionem Caesaream compulsae summa necessitate fuerant: postea concepto iterum foetu , non tentasse illi eundem exitum, si naturali via proditurum spes affulgeret; sed Gblatis impedimentis ortus naturalis, ut eum foetus denub conceptus assequeretur , sategisse feruntur;& sibi summopere gratulatas esse partum naturalem. Et tamen perspicuum est, in illis, alteram foetus eductionem per sectionem Caesaream , minus acerbam & horrendam futuram suisse, quam eductionem primam. Nam rescissis priore hiatu qui

vix unquam bene coalescit, pollet leuiore mulieris excruciatione , & absque eo horrore quem insolita sectio intulerat, scopus intentus attingi. 7. Itaque nota temeritatis grauissimae, cuius arguebamus neglectum ortus naturalis, & voluntariam eius commutationem in sectionem Caesaream

matris viventis, non potest depelli praetextu leuiorum & breuiorum dolorum , matris vltrδ subeuntis sectionem Caesiit eam. Essetque etiam in eo praetextu , quod ad Dei dedecus pertineret. Deus enim ut liquet ex Genes 3. naturalis partus diffi-

eultates qnas status innocentiae auertisset, interueniente peccato vertit in mulieris excruciatiotiem,

iustumque supplicium ; non quidem adiectione aliqua in hoc statu facta ad eam doloris mensuram quae partui naturaliter iungitur, ut male suspicatur

Deirio in c. 3. Genes num. 4 I. id enim aeque fundamento

80쪽

Honemra si sonu, matre salua. 3 3

damento caret circa hanc mulieris poenam, ac cir- ea subiectionem ad viri imperium, vel circa obnoxietatem moriendi contractam post peccatum: Non igitur ob eam causam, inter poenas mulieri a Deo ob peccatum anflictas, numeratur dolor inter pariendum: sed quia post peccatum adempta est praerogatiua immunitatis dolore quam foemina diuino beneficio nacta esset, nisi abiecisset innocentiam ; & quod naturale est, sublato gratiae beneficio per quod fuisset emendatum , mansit quale ex se est, & eatenus in poenam transiit. Igitur etiamsi quod non puto, in per sectionem Caesaream obtineretur declinatio dolorum partui naturali comitantium ; tamen seclusa urgentissima necessitate, adhibitio sectionis ellet deluso Dei ultoris, & eL fugium, facie arcus; ne dicam exprobratio, quod minae quibus Deus primam mulierem post peccatum terruit, vanae fuerint, oc mulcta quam irrogauit, abierit in sumum.

id statuendum desectione matris viven-

tis fetu item sepertate , si sectio

neutri mortem istatura, proba

biliter steretur.

GGREDIOR ad diiudicationem dissicuti tatum Marrum semetis facta est in superio-

SEARCH

MENU NAVIGATION