장음표시 사용
121쪽
O ruitur ea necessitas ob negatam friui intra uterum,baptismi copiam.
I . Mihi contrarium videtur omnino Verum. Nam tametsi haud grauatὸ concedo , fore ut posset verus baptismus peragi foetu intra matris uterum Constituto nec aperto utero, si aqua ad eum posset
pertingere , s nihil enim ibi deest ad bapti sint veritatem necessarium , cum adsit materia , & forma,& intentio debita, ac subiectum initiationis capax :) Tamen quomodo possit perfici pueri utero abditi ablutio saltem plerunque ,& quomodo aqua utero non fita , pomi ad foetum tot inuolucris ac septis circundatum pertingere, non puto ostendi posse. Nam & ipse uterus est admodum abditus, ac exquisite occlusus a momento conceptionis usque ad tempus partus: & intra ipsius uteri latebras scelus tot undique secundinis circumsepitur, ut nesciam qua ratione dici possit aquam ita esse applicabilem ut ad foetum immediate possit pertingere. Imo ob eandem secundinarum circumpositionem, non existimo puerum etiam recluse iam utero sub tempus partus posse intra uterum baptizari, quia quousque foetus expeditus sit inuolucris secundinarum , quod non fit nisi in exclusione ab utero aqua quae immitti posset, non nisi secundinas perfundet , quod non potest ad verum foetus baptismum sumcere. Scio Aureolum in A. d. . q. r. art. unico, arbi trari ad baptismum infantis susticere ablutionem Iecundinarum, dummodo puer iam si extra ute ruin ἔ nam puerum prorsus utero abditum censet
122쪽
Sectio licita, an necessaria. 9 3
bapti m 4. q. I. & Angelus V. baptismin s. q. q. Nonnulli item recentiores verum pueri baptismum intra secundiam , sola secundina ablutionem excipiente agnouerunt, ut Vasque s 3. p. d. IAS. c. q.& Praepossitus 3 p. q. 66. num. 9 I. Hoc tamen non existimo verisimile, ut Valentiae quoque Visum s. p. d. q. q. I. p. 2. coroll. 1. Nemo sane iure censuerit,
puerum sacco coriaceo inclusum vero baptizatum iri, si aqua soli corio affunderetur, nec ablutio ad puerum immediate pertingeret : sicut facile eueniret, si corij immissio intra aquas esset subita &perbreuis , corium autem validum nec facile permeabile ab aqua, meritoque Richardus in . dist . 6.art. 2. q. I. & Gabriel in A. d. q. q. a. art. . dub. 2. litera N. negant eam corij puero circumfusi intinctionem, fore verum pueri baptismum. Nemo item iure admiserit, hominem vestitum , rite este baptizatum, si eius solae vestes aqua maduissent. At secundina aliud non est, quam corium quo faetus intra uterum vestitur, ut foueatur & crestat inmensuram idoneam ad fruendum lucis usura. Quare recte videor negasse, M tum intra materni uteri non diffssi latebras abditum , posse vere baptizari, cum aqua penetrare nequeat, saltem septum secundinarum : quod tamen necessarium est ad validum foetus baptismum & legitimam initiationem. Imo quamuis reipsa contingere fortassis , pollet, ut aqua ad puerum immediate peruaderet; tamen id semper incertum ellet, nec unquam con stare posset quod puer ellet extra summam & extremam necessitatem spiritualem. Unde in re e qua inlus animae aeterna pendet, non sufficeret admotio
Iemedij quoad nos incerti, praetermitib certo si
123쪽
suppetat,nempe manifesta infantis ablutione,interuentu sectionis Caesareae : sed quousque clare constaret, infantem esse ablutum, de immediate persu- . sum aqua, censendus ellet laborare extrema nece state spirituali.
ui baptismi supplementa quoad infantes
inuexerunt. I s. Suggerebatur via alia elidendae necessitatis extremae spiritualis, in foetu materni uteri latebris
concluse , etiamsi reipsa perfundi bastismo nequeat : Nimirum per aliquod baptismi supplementum quale inuexit Caietanus 3. p. q. 68. art. 2. con
tendens in ea summa realis baptismi administrandidissicultate, verius impossibilitate, baptismi locum
tenere posse parentum preces, sin tus oblationem, ut fiebat in lege naturae & Mosaica. Nam sacramentum quo infantes in lege naturae a peccato originis inundabantur , aliud non fuit quam talis aliqua precatoria oblatio,vi Hugo Victorinus tract. de sacramento legis naturae recte docuit. Nec aliter itistificabantur infantes post institutam circuncis Onem , si ante octi duum vitae quo Circuncisio conferebatur , e vita excederent. Imo ne illo quidem octi duo aliter iustificabantur , siue foeminae, sui notum est, cum in eis circuncisio locum apud Hebraeos non haberet, quicquid fabulatus sit Strabo l. i s. in siue mares, respectu quorum circunciso erat tantum signaculum iustitiae fidei, & nota corporea ad secernendum populum Dei. Et cum in ea conferebatur infanti sanctitas , nequaquam conserebatur ita circvucisione, praecise ut circunciso erat,
124쪽
Sectio licita, an necessaria. 97
sed prout adiunctam vel consertam habebat oblationem praedictam,& ex ea mente peragebatur illa infantis truncatio , qua de re al; bi diligentius. Visum ergo est Caietano , hoc baptismi supplementum posse infanti plodesse in praedicta impossibilitate administrandi ei reipsa baptismum. Caietani sententiam tueri &suffulcire conatus est ex eadem Caietano Theologus, Tilmannus bro de septem Sacramentis cap.de bapti simo a pag. i 6. ad 2I. Assine erat, quod ante Caietanum dixerant aliqui, orandum este pro huiusmodi paruulis , si forte conuertatur & ignoscat, id est , non imputet eis Deus bapti simi defectum. Ita Gerse tomo 3. serm. de Natio. Deip. consider. 1. Nec displicet Gabrieli in A. d. q. q. 2. litera O. Et simile quid habetur ex Vincenxio Victore apud Augustinum l. 3. de Orig. animae cap. 9. Sanc cum in aliis quibusdam euentibus norinulli graues Doctores ut Sylvester V. ba- ptismis i.num.1.& 7.suffragante Valentia 3.D. d. 3. q. s. p. 3. arbitrati sint Deum supplere desectum baptismi reipsa irriti, nec nisi in speciem validi ob, malignitatem ministri intentionem necessariam non adhibentis; multo magis videri poterit ea-i dem benignitate uti voluisse erga paruulum immedicabiliter laboran rem, & plane prohibitum ne-i cessario salutis remedio.
i Reiiciuntur; nec inde elidi potes extrema in
fantium in matris utero obeuntium,
Ita quidem autores praedicti; Extremam
familia suppar Sege bergensis l
125쪽
tamen necessitatem spiritualem paruuli intra uterum abditi reuera non elidunt. Nam nullus ex pio- positis dicendi modis, est solidus vel admittendus. Caietani placitum improbauit Pius s. & expungi iussit ex Romana Commentariorum Caietani editione, quam caeterae deinceps sunt aemulatae, unde in eis nunc non coparet illa Caietani doctrina.Castro V. baptismiti haer. '. haeresim uocat. Vasques
3. p. d. I J I. c. I. notar errori S. SuareS t. . 3. p. d. 27.sχ. conclus. I. ait esse placitum temerarium 8c errori proximum. Prolixe in Caietamim hac ex causa inuehuntur Soto l. 1. de natura & grat. c. IO.&in A. d. s. q. unica, art. II. ac Palacius in . dist. s.
disp. item s. Ioannes Hesseis lib. 4. Catechiseii cap. 9. sub Dem. Catharinus l. s. contra Caietanum pag mihi 39o. & seqq. & opusculo de hac recontra Tilmannum Segebergensem , Angles in A. q. 2
de baptism. art. 3. concl. 2. Petrus a S. Ioseph p. 2 de Sacram . disp. 1. sect. s. affert. 3. Sed breuiter ratio est,quia verba Christi sunt absoluta; & per negationem quae malignantis naturae est , praecidunt 'non renatis omnem spem gloriar. In qua ergo pintestate Caietanus supplementum aliquod Bapti sui excogitat, diuersum a perfecta in Deum conuersione actuali,cuius infantes non sunt capaces I7. Eodem modo urgendi sunt alij,qui diuinant forte Deum in tali necessitate ad preces parentum infundere infanti gratiam, & supplere baptismum. Posset hoe sane Deus si luberet,ut recte pronuncia uit Adrianus in ψ. q. s. de baptismo ad tertium. Ta'men quod ita faciat, absurde iactatur, cum prostςς peremptorium Christi edictum , arcens infantes
quoscuque aditu floriae,nisi baptismo perfundatur
126쪽
Sectio licita, an necessaria. ''
AEque explodendi sunt qui existimarunt, non priuari fructu baptismi eos quos sola ministri peruersitas & malignitas, exsortes baptismi fecerit. Hos merito refellit Alanus l. de Sacram . in genere c.JS.& Sayrus l. 2. de Sacram. C. 6. q 3. quia Undecunque proueniat defectus medij ad gratiam praecise necessarij, occluditur via ad gloriam , & salus fit desperata. Imposuit profecto omnibus his Doctoribus; species miserationis erga par los vero baptismo destitutos in maternis visceribus , vel ob ministrorum iniquitatem. Visum quippe eis est admodum durum , admittere relinqui a Deo absque unico salutis remedio, tot peccati actualis expertes animulas. Verum non debent nobis Dei consilia dura videri , quantumuis sint inscrutabilia ; sed dimissis diuini illius consilij causis, quarum aliquas proponit D. Augustinus l. i. ad Simplic. q. 2. a mediocendum est cum eodem D. Augustino epist. lib. de grat. & lib. arbit. c. 23. & lib. I. de peccat. merit. cap. 2I. nimiae vanitatis & coecitatis este, velle iudicare cur in una eademque paruulorum causa, super alium veniat misericordia eius, super alium veniat ira eius. Cur inquam unus praecise necessarium gratiae & aeternae salutis medium absque ulla difficultate alloquatur , alius extremae necessitati spirituali subiaceat , nec sit ad manum unde ei subueniatur , cuiusmodi 'ii ominatim est qui delitescit intra uterum matris, ubi baptismum recipere non potest sine quo est periturus.
127쪽
oo Media salutis suffientia, quomodo proti
intra matrem morienti prouis .i 8. Quid ergo 3 Admittemus huiusmodi infantes defexi a Deo in extrema illa necessitate spirituali 3 Apostolus diserte pronunciat, velle Deut homnes somines saluos fieri, quae verba D. Augustiis
nus l. . contra Iulian. ad paruulos quoque maternis uteris abditos pertinere docet. F t vere negari non potest,eos ad finem supernaturalem ordinari: alioqui non haberent peccatum originis, essentque in statu purae naturae. Illa autem ordinatio,nihil aliud
est quam intentio, qua Deus illis gloriam naturaerpserum indebitam voluit. At ea volitio & intentio finis , si vera fuit, habuit necessario adiunctam volitionem prouidendi media fini illi consequendo idonea , & saltem susticientia, cuiusnodi diximus esse bapti sinum, qui tamen his infantibus utero conclusis adhiberi non potest. Res est profecto, non parum implexa: & ut ait Iunilius i. a. de pari. diu. legis cap. 33. de talium abortivorum statu, meritb causa subtilis, dubiusque tractatus est.
Nec aliter Prosper l. 2. de Vocat. gent. cap. 2Ο.& ΣΙ.
sunt certe qui hastam abiiciant, dissicultati succumbentes nugent prouisa istiusmodi infantibus
qui intra maternum uterum inexpiati obeunt , Ωncientia salutis media. Ita Gregor. in I. d. 46. q. I. Vasques I. p. d. 96. c. a. pecanus tract. t. c. I F. q.8. aliique nonnulli cum recentiorum tum antiquorum Theologorum , quibus in speciem fauent
S. August. epist. io 7. subfinem, Prosper carm. de In gratis cap. 2o. & Fulgen. l. r. de verit, praed.
sed praestat dicere cum Vegat.1. in Conc.cap. 6. sellarmino
128쪽
Senio licita, an necessaria. I o t
Bellarmino l. 1. de grat. & lib. arb. cap. 1. Suare L . de praedest. cap. q. num. q. Trigosio q. 18. artic. 8.dub. 1. Deum paruulos istos non dereliquisse usiquequaque : sed vere sicut eis gloriam voluit,quantum est ex se , ita iisdem salutis media susscientia prouidisse, quantum est ex se;& saltem in causis uniuersalibus, & quantum est ex se,mediorum illo- 'rum applicationem neque impedita ille , neque ut per alios impediretur effeciste vel intendisse , sed
potius habuille volitionem veram ut applicarenturi etiamsi ob dispositionem & cursum causarum na- 'turalium quem in uertere non tenetur, vel ob per
uersitatem Ministri quem vult illibatis libertatis suae iuribus frui, contingat media illa omnibus paruulis prouisa , in uno aliquo speciali euentu aliunde quam ex Dei intcntione deficere , esimque
defectum & non applicationem , Deus alia secundum nostrum concipiendi modum concomitante volitione permittat. Non enim volitio ut suppetant his paruulis media ait salutem sufficientia, pugnat cum volitione permittendi non applicationcm sue defectum eoru iri,qui ex aliis causis praeuidetur euenturus , & cum morali impossibilitate applicationis consecuturus, supposito cursu rerum quem Deus ut generalis duntaxat prouisor supernatura- lis , non tenetur immutare vi intentionis illius, verae quidem ac non ementitae, sed tamen non nisi inessicacis , quam de omnium plane, etiam paruulorum salute habet. Eaque ratione incolumis retianetur ordo perfectae prouidentiae in Deo gratiae autore. Et verum quidem est, adultis extrema salutis necessitate laborantibus , in naturali impossibilitate perueniendi ad baptismum, subueniri a Deo
129쪽
per miraculum : quod exempla permulta testatum faciunt, unum perillustre profert Franciscus Picus Theorem. 1. de fide, & Theologi uno ore confirmant: qui modus extraordinariae prouidentiae non solet adhiberi erga paruulos , in simili naturali impossibilitate percipiendi baptismi. Disparitatis causam assignat Suares L4.de praedest.cap. 3. a num. I 4. quod sicut adulti per propriam cooperationem saluari debent, ita dignum ac iustum sit, eos non perire nisi interueniente proprio demerito, quo carere supponuntur , cum eis Deus ex machina per miraculum opitulatur. Quae extraordinariae prouidentiae ratio, cessat in infantibus ut est
perspicuum. Concluditur prolem utero immorituram, ex-
trema stirituali necessitate laborare. Matris obligatio ad subeundam tuuc sectionem, infertur.
I9. Itaque certum & indubitatum esto,paruulos conclusos maternis uteris, non polle salute adipisci absque reali susceptione baptismi. Audiat Caietanus,audiat Gerso, audiat quisquis commetitia unici illius medij diuinitus praestituti supplementa putat non improbanda,intortu aeque in ipsum ac in Uincentium Victorem hac ipsa in causa, illud Augustini telum l. 3. de Oil g. animae cap. 9. Noli credere, noli dicere , docere, Ni mo antequam baptizentur morte prauentos peruenire Posse ad originalium indulgentiam peccatorum , si υM esse Catholicus. Ex
quo manifestissitne concluditur quod probandum. sulceperamus,
130쪽
susceperamus , infantes in matrum utero detentos naturali partu prohibitos, premi extrema necessitate spirituali; sta in carentia baptismi, qui illis
quandiu in eo statu sunt, nec aperitur maternus uterus,administrari non potest.2o. His ita constitutis, habemus unde solide &valide stabiliamus obligationem matris ad subeundam sectionem Caesaream in desperatione partus naturalis,affulgente bona spe sectionis. Nam unus. quisque tenetur vitam suam corpoream postponere aeternae saluti alterius, eique vel cum vitae suae periculo subuenire in extrema necessitate spirituali, quae ut bene considerat Molina trach. 3. de Iust. disp. I 3. voluntariam nequitiam persenae tali necessitate laborantis excludit', & certum animae exitium , absolute irreparabile adiunctum habebit ni subueniatur. Et quia talis est status infantis sine baptismo perituri, idcirco D D. passim contra So- tum relech. de Secreto, membr. 2. q. 2. post 6. con clusionem, Ab sinem quae Zionis , alserunt iniici cuique obligationem etiam cum propriae Vitae non
obscoro discrimine, baptizandi infantem Christiani hominis filium , in articulo mortis positum inter infideles baptismo cariturum, si supponatur deesse alius qui possit ac velit baptizare. Hoc nonni si Probabile censet Sa , V. charitas num. 4. Imo simpliciter id negat Soto , saltem quando pericu tum est ab extrinseco, puta ex malitia Tyranni prohibentis baptizare puerum. Sed contrarium rectὰ affirmant Sylvester V. bellum 2. q. 4. Nauarr. in
summa c. 24. n. 9. Maior in A. d. I. q. 22. Cordubal. I. q. 16. f. sed aliter. Val. 2. 2. d. 3. q. q. p. 2. nfve, Lorca disp. 28. de charit. membro 2. num. 2.