장음표시 사용
131쪽
AZOr t. 2. l. I 2. c A. q. 3. AEgidius Coninck de actibus supern. disp. 2 1. dub. . nti . 88. qui id merito extendit ad similem necet statem infantis ex parentibus infidelibus progeniti, cum absque eorum iniuria & iniusta perturbatione potest baptizari. Negantque meri id horum Doctoriim plerique, ad exoluendum tali obligatione, referre quod causa per quam infans in extremam illam spiritualem necestitatem coniicitur , sit extrinseca; quia ad iniiciendam obligationem de qua agimus, sussicit causam illam vere talem elle, ut hominem sibi adesse non valentem, nec culpa sita laborantem,exclusura sit coelo. Imo quod aliena malitia aegerrime domabilis,cuiusmodi est Tyranni a rebus Christianis abhorrentis, tanta necessitate spirituali puerum premat; pertinere potius videtur ad necessitatis cumulum , & miseriarum infantis superpondium, quod potentius stimulare debeat Christiana pectora misericordiae reserta, ad opitulandum:cum videant multo grauiorem elle infantis necessitatem in ea occasione , & tam malignis circunstantiis. Si ergo extraneus quisque hoc debet infanti extrema necessitate spirituali grauato prae baptismi inopia, nec potest vitam suam corpoream exiiij peri colosubducere,ut tanta paruuli necessitas baptismi collatione depellatur ; quanto magis matermon debet defugere sectionem planc necessariam , ut proles
quam in peccatis concepit, emundetur a tam tetralabe, possitque calo inferri, certo alioqui peritura in aeternum, nisi adhibita sectione, quae in hoc euentu ob affulgentem boni exitus spem, adhiberi absque peccato potest , fiat proxime capax baptismi, de ritu Christiano initietur sicut de maiore
132쪽
Sectio licita, an necessaria. IV s
matris necessitudine cum infante qu im caeterorum, non est ambigendi locus, ita perspicuum essu debet, multo magis deuinciri matrem consulere aeternae saluti infantis in tanta necessitate spirituali, & sectionem non respuere, quod unicum est baptismi certo conferendi & tantae necessitatis leuan
dae medium. Videtur annuere TorreS 2.2. tomo 2.
disp. 26. dub. 2. num. 37. dummodo mater se putet esse in statu gratiae , & soboles censeatur baptizan da , quae duo raro existimat contingere. Sed perperam ita censet,& male nutat in sententia.
Obligatur item , curare urgere sectionem.
a I. Eadem porro ratio, quae probat, mulierem in euentu de quo agimus, teneri Caesaream sectionem admittere ; demonstrare insuper videtur, non
sufficere quod conteta sit passiuE ad hoc remedium se habere,id est,quod sectionem patienter exceptura sit si adhibeatur, sed etiam teneri si necesse sit,
illam poscere,& curare, ac urgere Vt adhibeatur,ut satisfiat necessitati ex qua manat obligatio admittendi hanc sectionem. Nimirum finis & illius consequendi unicum medium cadunt sub eandem obligationem. Sicut obligatio vitam per cibos sustentandi, non tantiim postulat ut homo comedat, si cibi aliunde offerantur, sed etiam Ut cibos quaerat,
Zc poscat ab iis qui seppeditare illos possunt. Quia
igitur mater obligatur nihil praetermittere, ac quantum absque Dei offensa licuerit, vitam ipsam suam periculo exponere, ut proles baptismi beneficium consequatur , unicum autem huius obliga-
133쪽
tionis explendar medium est sectio Caesarea ; tenetur profecto , non tantum eam excipere, nec reniti si ab aliis adhibeatur, sed etiam positive eam velle,& poscere, ac curare ut alij illam adhibeant. Nec enim hic agitur de sola matris vita corporea, Vt possit excusare vel atrocitatem dolorum per se-6ionem inferendorum, vel nimium sectionis horrorem,aut vi possit se permittere Deo,& cursui naturae aegritudinem fortassis expugnaturae per specialem aliquam Dei prouidentiam citra miraculum, ut aliis plerisque contigit graui morbo distentis, nec tamen pharmaca admittentibus i penes quae excusationum capita honestari posse remediorum nostratium admotionem , sunt qui affirment, ut supra vidimus. Non inquam possunt huiusmodi excusationes circa matrem in hoc negotio locum habere. Nam quisque cum de sua sola vita agitur, potest cedere iuri quod habet ad talia media, declinando proprio periculo accommodata, praesertim si adiunctum habeant horrorem insignem vel
immanem carnificinam. At mater non potest similiter abiicere obligationem qua astringitur curare infanti unicum salutis aeternae remedium, cuius admotio cum sectione complicatur,ita ut absque ea infans sit periturus in aeternum. Tenetur ergo sectionem curare & urgere.
Perilai quoque artifices , obligantur matrem secare, in circunctantiu propositis.
χχ. Indidem vero sequitur, peritum secandi artificem , qui probabiliter speret Delicem sectionis euentum, tenari praegnantem ad articulum in quo
134쪽
Sectio licita, an necessaria. IOT
quo versamur deduistam, sec re : &extremae scelus necessitati spirituali, misericorditer adesse. Deus enim mandauit unicuique de proximo suo,& qui se quis alium extrema necessitate, etiam corporis solius, pressum leuare potest , aliquid praestando abs. que nio graui incommodo, cuius adhibitione tanta alterius necessitas depellatur, tenetur id illi non negare, ut habetur ex S. Gregorio homil. 9. in Evang. sub finem. Eamque ob causam Codronchus l. 1. de Christ. & tuta medendi ratione c. 3 3.&LeΩsus lib. de Iust. cap. 3I. dub. 7. recte statuunt, Medicos de Chirurgos, cum absque graui suo incommodo id possunt, teneri ad elle aegris extrema corporali necessitate pressiis, δc quidem gratis, si contingat tales aegros non habere unde stipendium operae praestitae persoluant. At in re praesenti, non modo est necessitas extrema corporea, saltem prolis certo moriturae nisi sectio adhibeatur, sed etiam est necessitas extrema spiritualis eiusdem prolis, baptisnao cariturae: quae necessitas multo est urgentior, quandoquidem prae ea Medicus & Chirurgus tenentur etiam cum vitae suae periculo opitulari tali insanti si res ferat, ut supra diximus. Igitur multo magis non debent, nec pollunt operam suam negare, cum nullum eis notabile iii commodum inde est obuenturum, ut constat ordinarie accidere.
Ex quo colligo,grauiter peccasse duos illos Chirurgos quorum meminit Roussetus sect. I. cap. 6. narratione 4. cum rogati S precibus urgentissimis fatigati a muliere praegnante, quae sectionis Caesareae commodum in alia simili partus naturalis desperatione experta erat, obfirmate renuerunt illam secare:
135쪽
secare : unde factum est, ut misera mulier, cum neque viriumprostratio, neque ullius symptomatis iustus timor sectione prohiberet; tamen ob meram pusillanimitatem Chirurgorum , miserrime una cum furtu perierit. Hoc graue in eis peccatum fuisse, negari non potest, nis imperitiae suae conscientia deterriti, periculosae rudibus plenum opus aleae, consulto detreistarint. Alioqui enim, rogati , operam suam tenebantur non negare in
etiam ultro ail secandum deferre
operam. 23. Quinimo eadem ratio quae probat non esse in tali euentu negandam operam, probat quo que esse ultro deferendam ab artifice perito & idoneo , quamuis non rogetur, siue quia ignoratur eius peritia, siue quia ignoratur dari remedium aliquod quo eatur obuiam tantis malis. Tunc ergo, obligatio subueniendi extremae necessitati foetus praesertim spirituali, urget peritum sectorem vise ingerat. Sane ex doctrina D. Thomae 2.2. q. 6 I. art. I. Sotil.1. de Iust. q.8.art. r. Roderici in summa, p. I. cap. q. num. 6. cum aliquis miser extrema necessitate premitur, puta quia alioqui est capite minuendus, nec tamen aduertit firmamenta causae suae quibus a se auertere extremam illam calami- tatem queat, Advocatus nullo inde graui incommodo assiciendus, nisi agnoscat alium ad id idoneum accursurum ad miseri subsidium, tenetur aperire os sium muto iuxta sapientis oraculum
Prouerb. oc quod a Daniele suscitante Deo factum
136쪽
Sectio licita, an necessaria. I O '
factum est, ultro accurrere ad inmeri causam sus. Cipiendana , ac ingesto patrocinio suo pereuntem subducere exitio : idque praetermittere, grandem culpam vocat S. Ambro C i. ossic. cap. 3O. Igitur multo magis in hoc negotio, in quo salus aeterna infantis vertitur, cum aegra non est conscia sa- cultatis ipsius sectoris , vel remedij eficaciam, ignorat, vel aliam ob causiam , neque ab ipsa praegnante, neque ab aliis ei astantibus rogatur; te-aaetur deferre vltro suam operam ad sectionis ministerium.
a . Neque satis est si istis omnibus obfirmatis non rogare, tametsi probe consciis & peritiae ipsus
artificis, & necessitatis ac utilitatis remedij, Medicus 3c Chirurgus haereant, renuentes se ingerere , parari. autem iuuare & secare matrem si inte pellentur. Hoc inquam satis non ςst, ut intelligitur ex recepta disset utione alterius difficultatis pro- Portionalis , qua quaeritur an tenearis stipem o trudere pauperi extrema necessitate laboranti, sed nolenti implorare alienum subsidium quod esset ad manum, siue pudore ab implorando retraheretur , siue neglectu aut odio vitae. Quemadmodum
ergo etiamsi nemo tenetur anxie quaerere egenos quibus benefaciat, tenetur tamen egeno ad extremam necessitatem redacto, sibi occurrenti, tametsi stipem non roget , aut sui curam negligat, Ultro accurrere, & hlargiri quod eum liberare extrema necessitare queat, aeque ac si stuperet, vel se egere nesciret; ira idem statuendum esset in e praesenti: praesertim cum taciturnitas laetus cuius praesertim causa agitur , non possit ei adscribi ; nec sit iustum ut subiaceat aeterno exitio spirituali,
137쪽
rituali, ac etiam morti temporariae, ob pertinaciam illorum qui renuunt precari pro aetatem non habente, nec valente pro se loqui. Sed & miseria aegrae quae ut minimum grauis est, non minuitur per eius malitiam qua negligit sibi ac foetui prospicere, poscendo necessarium remedium. Imo inde non parum cumulatur eius calamitas. Quod item cernitur in paupere dedignante implorationem opis alienae. At in graui proximi necessitate, cum vacat in id incumbere , post operas ad status conseruationem necessiarias iam locatas , iuuandus est proximus ex obligatione, etiam gratis si non habeat unde persoluat mercedem , & charitas valde inclinat ad ultrδ deferendam hanc liberalis operae eleemosynam a S. Ambrosio commendatam l. 2. ossic. cap. I s. Itaque praegnantis quoque propria necessitas , in re nostra, neces.sitatem iniiceret Chirurgo , sin minus ultro deserendi operam suam & industriam in secanda muliere , at saltem eam non negandi, si absque suo notabili incommodo eam conferre possit , vltra necessitatem quam diximus iniici foetu ; ad ultrδ ferendam opem per matris sectionem , vel si Chirurgi vita vocaretur in discrimen.
138쪽
mdstatuendum de sectione Caeserea, cum
certum moraliter est, ea adhibita imferendum matri aut foetui interitum, i sectionM.
X P Ο s VI M v s quomodo sectio Caesarea affulgente spe euentus boni,licita sit & necessaria. Nunc considerandum est quid de eadem sectione sit statuendum; cum ea spes, siue per imperitiam artificis, sue per virium prostrationem in matre, plane sacciditur: ita ut iudicio prudentum ac peritorum, indubitatum sit, vi sectionis inferendam esse aut matri aut foetui mortem: sue sectio sola, sit fortassis futura causa totalis & adaequata, mortis consequentis : siue iuncta praeiacenti indispositioni, creatura sit indubie interitum, per modum cauta partialis efficacis ,& certo habiturae malum exitum , qui causa; illi plane respondeat, quoad acce
e atrem vi sentionis perituram secari posse, si certo aliundesit moritura, sui senserint.
2. In hoc punEho, non pauci Medici existimant viam sectionis Caesareae licitum esse, aut etiam necessarium
139쪽
necessarium, si saltem alteri duorum suppositorum Coniunctorum, matri inquam vel foetui diuisim, possit commodare sectio Et quia cum artifex est peritus, vix a sectione timendum est foetui stiperstiti, sed tantum matri, propterea sere duntaxat
meminerunt matris in hoc negotio : statuunt autem, ubi compertum erit actum esse de vita matris,
priusquam plane ad extrema deueniat & emet animam , secari in agone positam oportere: eo quod si sectio differatur post obitum matris , quantumcunque subito peragatur,vel inutilis, vel vix utilis futura sit proli, quae prorsus interclusa matris vita confestim imo simul viuere desinit iuxta hos Medicos. Saltemque securius prospicitur utrique saluti foetus, quae tantum tamque eximium bonum est, ut merito prae illa negligi possit aliquanta accisio vitae aerumnosissimae in matre , praesertim annuente, & leviculum hoc malum tot bonis dilutum & elutum , circa se admitti consentiente. Ad summum namque, est minus malum , quod graues
Theologi in maxima' & inexpedibili dissicultate
suadent eligi, relicto malo maiore. Quare intrepide praegnantem adhuc viventem, in praedictis circun- stantiis esse secandam docent Rodericus a Castrol. 4 de morbis mulierum cap. 3. in scholiu. Iacobus Duuallius i. de Hermaphrod. & partubus cap. 24. Matthias Cornax inter obseruationes Schen cliij lib. . titulo de foetibus pag. mihi 61 8. Franciscus
Ranchinus l.7.qq. Chirurg. q. I . IoanneS Varandaeus l. i. de morbis mulierum c.7.
Inter Theologos. videri possit idem tradidisse Iacobus de Grassis parte 2. decis. cap. 4. de baptismo n. 32. ubi cum dixisset parvulum intra uterum esse
140쪽
Sectio lethaia, illirita. II 3
esse baptismi validi incapacem, subdit: Nec etiam
debet extrahi e matre adhuc viveme , sed agonizante vel mσriente.Verum ex consequentibus,perspicuum
elle vel coecutientibus potest, hanc non tam este huius Theologi sententiam, quam librarij oscitantiam , vel imperiti mendorum Typographicorum emaculatoris flagitium. Cum enim Autor scripsis.set, seu agonitante,lusciosus librarius legit, sed ago
nia ante ἱ aut eodem modo textum correxit emacu
lator , manifestissima sensus autoris peruersione. Iustius videri possit, in ea mente quam Grassio aD fictam diximus esse Naidus V. mulier num. 2. Cum enim proposuisset sententiam Nauarri, qua instante mortis periculo satque aded in euentu de quo agimus,) negauit fas elle scindere uterum matris Vt puer eximatur & baptizetur; addit Naidus. Sed quamuis probabitu videatur haec opinio ; ab ea tamen facile recedemm ob rationem ab omnibus receptam, de qua M. Vita vers. 6. ct 9.ubi ad virtutem obtinendam, potest quis propriam vitam prodigere , iuxta illud, maiorem charitatem nemo habet , &c. Haec senare videntur, in euentu de quo agimus , fas este secare matrem, ut puer eximatur & vivat , saltemque baptizetur.
Oppositum plaeet,'ratione probatur.
3. Contraria sententia, quae in euentu proposito negat fas esse adhibere sectionem Caesaream, est omnium plane Doctorum , ut notat AEgidius Co- 'ninck 3.p. q. 66. num. 71. ut proinde non sit opus longo autorum ei suffragantium syllabo chartas Illi sane quos superitis cap. 3. retulimus,