De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

alij quid statuant.Nam ego quidem pronunciare de

ea aequalitate non possum. Sed licet eam gratis agnoscere lubeat; ac etiam licet perfugium illud de permittenda aegritudine cursui naturae, intutumelle velimus; adhuc superest unde mater eximi queat obligatione admittendi sectionem Caesaream, si res penes eam solam spectetur in euentu de quo agimus. Nimirum magnus horror tam insolentis remedij, satis superque esse potest, ut mulier solum eius bonum attendendo , illa obligatione liberetur. Quotiescunque enim,etiam absque immanibus doloribus idcirco subeundis, magnus horror

remedi, cuiuspiam occupat aegrum , non renetur horrorem illum vincere , ut vitae suae consulat,&aegritudinem depellat. Hac ratione, nemo in extrema fame tenetur cibare se carnibus hominis, sue naturaliter mortui, siue alia iam ex causa occisi: quia scilicet homo non teneriar vitam conseruare tam horrifico medio a quo natura tantopere abhorret, ut recte affirmat Sanches lib. i. in decalog c. l . num. ι . & Lessus l. de Temper. num. I 2. Quan' quam enim non peccaret qui in tanta necessitate carnibus illis vesceretur, ut recte iidem autores tradunt, Lessius num . io.& Sanches nil m. 2. male repugnante Victoria relech. de Temper. num. 6. &Valentia 2. 2. d. 9. q. p. i. problematice autem rem agitante Maidero de Iustitia trach. c. i. dtib. DTamen summus horror illius pabuli,exoluit hominem obligatione se ita cibandi,& vitam sustentandi eo ritu belluino. id quod aeque ad usurpationem st llium, anum,murium,calceorum, & similium in cibum extendo,quamuis aliqui in summa necessitate talia comederint, nec comedendo peccarint.

7. Quia

112쪽

Sectio licita, an necesaria. 8 s.

. Quia igitur facillime potest accidere,ut sexus fragilis de imaginosus , ad sectionis Caesareae pro

politionem insigni horrore percellatur, merito li- Derandus esset obligatione illam subeundi, etiamsi dolores acerbiores iis quos perfert, vel etiam pares minime timeret , quantum quidem est ex parte solius charitatis propriae, dc studi j ab unoquoque debiti vitae suae, ut sit custos eius fidelis. Si tamen dolores praeconciperetur mitiores a sectione quam a retentione foetus , dc deesset horror sectionis , vefortassis posset accidere post experimentum sectionis alias exceptae, per eandem foeminam; nec placeret approbare principium superius adductum de morbis licite permittendis cursui naturae: Tunc fatendum esset, praegnantem affulgente probabili spe boni euentus, obligandam esse ad subeundam lectionem, etiam ratione suimet solius. Quia tamen haec obligatio non nisi cum tot temperamentis enasci potest, idcirco dixi, mulierem in euentu de quo agebamus, rem spectando penes ipsam solam , vix unquam teneri admittere sectionem Caesaream, sed pol se fere semper absque peccato, illam respuere.

Spectato prolis bono, mater in circunseantiis propositis ,sectionem subire tenetur, ex charitate, et vitam propriam saluti aeternae alteriinpraeferente. 8. Iam vero si hoc negotium non modo penes matrem spectetur, sed etiam ut sane par est,) penes foetum, cuius & vita temporaria S salus arrerna pendere ex sinio .matris supponitur ; sic' , F 3 sateor,

113쪽

fateor, matrem ex charitate erga foetum teneri admittere sectionem Caesaream. God in euetu quem nunc excutimus, in quo scilicet affulget bona spes, eo validius euincitur, quod vel si vita nostra corporalis exponenda ellet manifesto discrimini, non licere tamen periculum illud declinare, ut spirituale bonum alicuius extrema necessitate pressa locaretur in tuto, sententia est grauissimorum Theologorum omni acceptione digna. Ita D. Thomas 1.2. q. 26. art. F. & ibi interpretes,nominatim Malderus allere. i. qui notat Sc nolasticos communiter consentire in s. d. 17. vel 29. Corduba l. I. q. 26. in a. puncto. Lopes r. p. instruet. c. 67. Idem habet To-

Ietus in summa l. q. c. I O. num. 2. AZor. l. 2. l. I 2. cap. . g. tertro loco. Nauarrus in summa cap. 26. n. 9.& fuse in cap. non inferenda 1 . q. 3. a num. ID.

sparsim ad 47. Abul. in c. i8. Matth. q. 93. Gabrielle h. τ . in Canon. litera O. Castro de charit.disp. r. p. 9 Esle quoque communem omnium Doctorum tententia docet Lorea 2.2. sedi. 3. disp. 28. membr. 2.& usigid. Coninck disp. 21. de actibus saperia. n. 86. qui alios multos proferunt. Et quamuis dissidium est inter DD. hicne aut ille euentus e plurimis quos proponunt, contineat extremam proximi necessitatem spiritualem,quae merith praeferenda sit saluti nostrae corporeae; tamen posito quod sit vere extrema necessitas spiritualis , qua proximus laborat; possitque nostra opera etiam cum vitae corporeae dispendio & obiectatione in patens discrimen subleuari ; omnes aeque consentiunt, obligationem

cuique iniici proximum subleuandi, cum proprio discrimine praedicto : iuxta illud I. Ioan. 3. quod aut nunquam obligat, aut saltem in tali euentur

Christus

114쪽

Sectio licita , an necessaria. 87

Christus animam suam, id est vitam , pro nobis posuit; ct nos debemio pro statribus animas ponere. Ratio D. Thomae ad hunc charitatis ordinem confirmandum, inde ducitur,quod in ea praelatione extremae necessitatis spiritualis alienae lupra salutem nostram corpoream, atque adeo in tali bono proximi, magis eluceat ratio motiva charitatis, cum malu

Dei externum bonum , id est, auctior gloria inde

redundet.

9. Ex hoc principio, inferunt non pauci, quos refert & sequitur Philibertus Marchinus de bello diuino p. I. c. 9. si vere si extrema necessitas spiritualis alicubi tempore pestis, dc desit alius qui eam subleuet, ego autem subleuare possim , docendo

quod praecise necessarium est ad aeternam salutem, vel sacramentum necessarium ministrando, teneri me abiicere hac ex parte studium meae conseruationis , & adire discrimen vitae corporeae, ne alii anima in aeternum pereat. Et quamuis quoad adultos tricari aliquatenus liceat, eo quod non sit ita obuium quis sit quoad eos supremae egestatis spiritualis articulus: Tamen quoad infantes absque baptismo morituros nisi ego subueniam, saltem si sint infantes Christianorum, longe communissima doctrina est, infantes illos laborare extrema neces state spirituali, ideoque per me & unumquemque qui forte solus possit, opitulandum illis esse , ex graui obligatione charitatis: etiamsi opitulatoris

vita corporea, in apertum discrimen ventura esset. Ita Sylvester V. bellum 2. q. . Corduba lib. I. q. 26. in 1. parte quaestionis,*. sed aliter, Maior in A.d.is. q. 21. Fumus V. homicidiam , num. 7. Nauarrus in summa cap. 24. num. p. Lopes tametsi nonnihil

115쪽

disp. 21. de actibus superia. nuin. 88. & passim alij:

qui consequenter debent concedere , maciem praegnantem , si probabilis spes affulgeat saliuis suae

corporeae, ita ut sectio eius non sit trucidatio innoxiae , teneri admittere sectionem Caesarieam , ut foetui in extrema necessitate spirituali constituto subueniatur, collatione bapti sint quo alioqui cariturus esset, unaque aeternae salutis iacturam faceret: quia nisi quis renaim fuerit ex aqua, s saltem in voto, id est, in actu perfeci, Araritatis, cuius foetus non est capax, in mn potest introire in regnum Dei.

conuulso obligationis praedicta,

iniectae a charitate. Io. Contrarium tradit Ioannes Sanches disp.ro. selecta num. 9. ubi & principium generale ex D. Thoma positum,de necelsaria vitae propriae corporalis expositione, ut salus animae proximi in extremum discrimen vocata locetur in tuto , conuellendum sit scipit , 8c aeque impetit inde erutam doctrinam de obligatione baptizandi infantem sine baptismo moriturum ; ac etiam de obligatione matris in tali euentu , ad sectionem Caesaream affulgente spe boni exitus admittendam.Ne autem cum D. Thoma pugnare videatur , quem diximus affr- mare secundum obligationem charitatis ordinatae, vitam, nostram corpoream postponendam este laluti spirituali proximorum, ait sanches D.Thomam ita accipi debere , ut tantum velit quod quis amore et irae sua conseruanda, ποπ pratici considiam proximo pa-- trania

116쪽

SeoZio licita, an necessaria. 89

trandi scelm a siue quod positive ad necem spiritua

lem ipsim non concurrat, ο ιιra tunc amans vitam cor

poralem suam , aeternam perdit, peccato deprauati consit, intercedente. At quod non omittat prouidera ammae proximi, ob construandam propriam vitam, non Urmat D. Thomas : nisi forte in casu quo pactum intercessisset de non omittenda cura animae pro

ximi, etiam cum periculo propriae vita. Addit idem autor , Doctores illos qui absolute dixerunt obligari hominem vitam suam spiritualem posthabere spirituali vitae proximi in extremum discrimen adductae , aberrare sane , ct quod ipsi nequaquam exequerentur,caeteros exequi esse obnoxios docere.

Improbatur.

II. Haec conuulsio communis doctrinae, nullo modo est probanda. Quod enim communiter DD. agnoscant obligationem secundum charitatem ordinatam postponendi propriam vitam corpoream spirituali vitae aliorum ad extrema deductae, is tantum distiteri potest, qui ultro vult oculos occludere , aut quae in oculos incurrunt non vuli perspi-Cere. Nominatimque ridiculum .est, S. Thomae mentem tam conceptis verbis proditam,& ipsis sutita dicam in Solis radiis expressam , contorquere ad selam exclusionem inuitationis ad peccandum, ne inuitantis vita corporea exscindatur; vel certe ad selum euentum obligationis ex pacto oneroso de non omittenda cura spiritualis salutis proximo-vum , etiam cum periculo propriae vitae corporeae:

cuiusmodi obligatione posset etiam quis deuinciri Tatione acceptae in eum finem pecuniae. Eas quidem

F s obligatio

117쪽

obligationes dari, nemo dissitetur. Nam quis serat eum qui alium velit anima & corpore perdere ac trudere in gehennam , ut carni suae bene sit, & vitam aliquando finiendam, paulo citius non abrumpat i itaque tenetur quilibet mori potius, quam ut corpore vivat, fieri alteri laqueus aeternae perditionis. Altera item obligatio praeferendae salutis spiritualis alienae saluti propriae corporeae, non est ambigua. Eaque obstringi Parochos & alios qui ex ossicio iuuare plebem in spiritualibus debent, ut perstent grassante lue , etiamsi de vita sint periclitaturi , fuse exponunt Suares t. q. 3. f. d. qq. synum. 8. Rutilius Benzonius in speculo Episcoporum l. I. disp. r. q. r. Marchinus de bello diuino P. I. c. 2. qui num. 4. allegat in hanc rem omnino multos, monstratque esse omnium Theologorum sententiam unanimem. Vertim haec secunda obligatio non est charitatis,de qua sela agebat D.Thomas.sed iustitiae. Prior autem, est ipsemet obligatio cauendi scandali achivi, quae ut plurimum non est obligatio charitatis , sed alterius virtutis . . Nam quamuis scandalum speciale, quod cum ea obligatione specialiter colliditur, sit peccatum contra charitatem,ide6que ex obligatione charitatis auertentis malum proximi, vitandum sit: Tamen scandalum illud est infrequentissimum, quia pauci sentaded efferatae impietatis, ut directe intendant spiritualem proximi cladem,quae est notio scandali specialis, charitati aduersantis. At scandalum generaliter dictum, quoὁ in usu plurimorum est , nec nisi in directa volitione spiritualis miseriae alienae coinstituitur, non est speciale peccatum , distinctum abso ad quod proximus verbo aut exemplo pellicitur;

118쪽

Sectio licita, an necessaria. 91

vnde obligatio illud vitandi, plerunque est aliarum

virtutum quam charitatis: earum nimirum ad quarum violationem per actus contrarios fit inductio. Quam esse perspicuam D. Thomae sententiam, li

dub. s. Vt quid ergo D.Thomas , tractans ordinem charitatis & praecepta illa connexa, praepostere ac extra locum auertisset disputationem ad praeceptum cuius obseruatio aliis potius virtutibus incumbit, quam charitati λ Quid quod locus D. Augustini ex i. de dochr. Christ. cap. 27. quem D. Thomas adducit, & ratio quam pro sua sententia profert, aperte clamant, mentem D. Thomae fuisse, quam diximus 3 ia. Quare praestitisset reuerenter S. Doctorem abiicere , qutin adeo distorta interpretatione et ilia ludere. Iudicium verb,quo autor cum quo agimus, ex semetiens caeteros, grauat Doctores communi sisimae doctrinae astipulatos, pronuncians eos alligare in humeros hominum onus graue, quod ipsi in tali euentu detrectarent, hoc inquam iudicium probrosiam, verius conuicium, non est quod repellatur : cum non quaeratur quid quisque facturus esset secundum ordinens charitatis , si in tali occasione constitueretur, sed quid facere astringeretur. Et per Dei gratiam & benignitatem , abundamus exemplis antiquis δc nuperis , eorum qui tradide-Iunt animas suas, s vitae inquam studium abiecerunt, in ut aliorum animas extrema necessitate pres

fas iuuaret. Nec enim dedidicimus Christi pugiles, qui grassante annis superioribus Ide, ut plerisque per sacramenta certam facerent spem salutis de qua

119쪽

qua alioqui extreme periclitabantur, generosὸ abiecere animas suas, de dilapidatione sui sic dicam

corporeae vitae suae, aeternam Vitam aliis curarunt.

Quare fixum & ratum esto,dari obligationem cli ' ritatis ad postponendam propriam vitam corpoream , spirituali saluti alienae extrema necessitate laboranti.

Insentem deserato partu naturali, non laborare extrema necessitate quae suadeant.

I 3. Eam vero necessitatem, cerni cum in quo

uis puero qui alioqui sit destituendus baptilmo,

tum nominatim in foetu matris visceribus conclu-

se,cuius eductio per naturalem partum non si speranda, existimo perspicuum. .nquam ne matris ' obligatio ad sectionem admittendam affulgente spe exitus boni,aliqua ex parte vacillet, placet eam necessitatem extremam foetus , superius duntaxat indicatam, stabilire diligentius. Videtur enim posse cum aliquo verisimilitudinis colore negari: quia tota ratio necessitatem extremam spiritualem in puero de quo agimus agnoscendi ; ducenda est ex defectu baptismi, sine quo nemini patet coelum. At hoc fundamentum non videtur usque aded se lidum , cum & puer baptizari possit intra uterum,

& possit dari supplementum aliquod baptismi pro his pueris,quod merito dici possit baptismus in voto, quale Gerse & Caietanus locis postea notandis

inuexerunt: quorum sententia non est conclamata, quamuis nonnulli recentiores censurarum nun

quam parci, rigidissime de ea censuerint. Et quan

quam illud aliud remedium quod primum sugges

. ' simus,

120쪽

Sectio licita, an necessaria. 9 3

simus, nempe bapti sinus intra uterum administra . tus aliquibus displicuerit, eo fundamento nixis, quod nemo possit renasci priusquam natus sit, atque aded fusus ex utero ; vel quia nondum est notus Ecclesiae ; aliamve talem ob causam ; Ita Mayronis in . d. . q. I. g. occurrit. Richardus in A. d. 6. art. 2. q. I. Aste sanus I. p. summae l. q. tit. 6.art. 2. q. F. Henrique s l. de baptisiuo cap. 2I.num. 3. Comitolus i. i. q. I Angles in A.q 2. de baptisn .art. 3. conclus. I. Grassis p. 2. decis l. I. c. q. num. 3I. Tamen ea sententia, iampridem antiquata est, posteque vere infantem intra matris Vterum

baptizari, dummodo ad eum saltem interiecta tantum secundina pertingat ablutio,communissima est doctrina, cui subscribunt Valentia . p. d. A. q. I. p. 2. adducens Victoriam , & Gabrielem , Suares 3 p. q 68. art. I I. in commentario. Chapeauille de

casibus in peste cap. a. quaest. Io. sub sinem. Saneni si vel per bapti unum reipsa susceptum , vel per illud eius votum quod referebam , posset prospici

saluti aeternae infantium in matrum uteris abditorum,incusaretur Deus improuidentiar,tanquam qui defecisset in necessariis, nec huiusmodi infantium saluti vere consuluisset: cum tamen Scriptura conceptis verbis testetur, velle DE v M omnes homines saluos fieri, atque adeo etiam hos paucorum

dierum homines, ut festiue dixit Prosper lib. a. de

Vocat. gentium cap. 23. Concludi igitur ex his videtur,infantes quorum naturalis partus desperatur,

non laborare extrema necessitate spirituali. Irruitur

SEARCH

MENU NAVIGATION