장음표시 사용
141쪽
indistincte & uniuersaliter negantes, fas esse usurpare sectionem Caesaream , hoc ut minimum volunt. lino ut ibidem obseruabam, vix aliud voluerunt. Idcirco enim absolute dixerunt,non posse unquam locum dari sectioni Caesar e , quia putarunt huiusmodi operationem non poste exerceri absque caede innocentis, quod quidem salsum est, ut satis superque euicimus cap. s. Tamen si sectio Caesarea aliter perfici 'on posset, quam caedem inferendo innocenti ut illi DD. supponebant, merito nega L. sent eam este licitam. Itaque in circunstantiis de quibus nunc agimus , quia sectio Caesarea inferret mortem , sententia cui subscribimus , quae negat usum illius licitum esse, a stipulatores habet omnes illos Doctores hoc eis omnes ad unum Theologos, siue Scholasticos , siue Summi stas, quoties in hoc punctum incidunt: sue de baptismo, siue de homicidio dii ierant. Nonnulli duntaxat Medici, sed vel Sectarii, vel a pietate non nimis bene constituti, aut rudes doctrinae sacrae , & falsa miseratione delusi , ut postea patebit; in contrarium abierunt, digni qui sectores praegnantium audiant, eumque ominosum titulum praeferant qui in ipsamet Scriptura diuina 4. Reg. 8. & Amos I. atrocissimae damnationi stibiicitur. Ratio' veritatis propositae, manifesta est. Nam directa occisio innocentis , est aliquid per se loquendo prorsiis illicitum. Vita enim humana nullius dominio subest praeterquam Dei, atque aded 1 nemine eripi potest nisi a Deo, vel eo cui Deus id commiserit. At Deus nemini plane id commisit, nisi publicae potestati, in poenam scelerum quae ades tetra sint, ut merito qui ea patrauit, dignus
142쪽
sit qui exscindatur, & ex hominum numero elimi netur. Igitur innocentis occisio , a quocunque hominum fiat, & ex quocunque fine peragatur, semper illicita est per se loquendo , id est seclusis nonnullis euentibus per accidens , cuiusmodi sunt necessitas prosequendi ius proprium, & debitam nocentibus vindictam inferendi in bello iusto , vel certe propriam vitam,& bona, vel honorem ab iniusto inua re qui aliter repelli nequeat sese obiecto innocente muniat, protegendi; & si qui sentatu euentus tales quibus occisio innocentis omnino per accidens adiungatur . quandoquidem aetiones quae tunc directe intenduntur,pollent ex sua natura eaedeat numero fieri si innocens abesset, qua de re plenius in tra statione de homicidio: In prae senti autem negotio , occisio innocentis patranda per matris apertionem, non esset per accides,quandoquidem directe in cam ferretur operans. Igitur est prorsiis illicita , iuxta communissimam & certissimam doctrinam de nunquam per se licita morte innocentis . quam stabilit D.Thomas 2. 2. q. 64. artic. 6. & ibi Omnes ad unum interpretes , ae Summistae V. homicidium , confirmant, consentanee ad illud Exodi 23. Insistem ct iamim non
Consensin matris in caedem suam, non lhonestaret sectionem. . Nec potest ista innocetis intersectio honestari ullo ex illis modis qui ab aduersariis obtenditur sceleri; puta consensus a praegnante praestiri , Vehsalutis aetexuae per baptismian ciun vita tem porari A
143쪽
proli eonciliandae. Nam consensus quidem prae-in ntis, nullo modo purgat occisionem eius , quia ominium propriae vitae nemini competit , sed luamuis quisque sit propriae vitae custos , & se
:uum eius siue actionum dominus , tamen dominium vitae humanae est penes solum Deum, qui -lus potest absque iniustitia de ea disponere pro libito. Sicut ergo ob eam causam, nemo potest sibi vitam eripere iniussu Dei, ita nemo consentire potest, ut sibi vita eripiatur ab alio. Vel si per ignorantiam aut vitae fastidium consentiat vel etiam expetat manus sibi violentas inferri ab alio, qui eas intulerit, non erit liber a scelere homicidij. Sane Saul consensit in mortem saam ab Amalecite patratam , ut ipse quidem Amalecites professus esta. Reg. r. & contentit Iosephus l. 6. Antiq cap.vltimo: nec pauci Rabbini idem tradunt, ac etiam ex nostrisnonnulli. Et tamen David, tanquam homicidij ex ore suo revictum Amalecitem morti adis
dixit. Agnouit igitur Dauid , nihil referre ad labem homicidij declinandam, quδd is qui peremptus erat, consensisset in necem fiam: ac proinde cum ignoraret infelicem Amalecitem ad emercandam ipsius Dauidis gratiam mentiri, ut pleriquesicri interpretes assirmant, merito morte plectendum edixit quem censebat, ut eius ferebat oratio, intersectile Saulem, tametsi annuentem, imo ut interficeretur urgentem. vanus ergo est praetextus iquo in circunstantiis de quibus hoc capite agimus mater aperto ventre trucidari licite creditur , quia' ipsa consentit. Nec potest obtendi, qu/d mater id aciens,vitam a m corpoream postponat vitae seirituali prolis , ide6que laudabiliter annuat stetioni,
144쪽
se stioni, in hoc quoque euentu , quod erat Naidi
argumentum. Hoc inquam, ut bene monstrat Na
Damis consil. i. de homicid. obtendi nequit: quia tunc tantum laudabiliter postponitur vita nostra alienae saluti, cum ea postpositio vacat peccato. At
hic mater annuens, peccaret mortaliter.
Me cuiuscunque boni consecatio, ex
s. Alter quoque praetextus qui obtendebatur sceleri, inanis est, nimirum quod huiusmodi eamdem ingentia bona sint consecutura, praesertέmque aeterna salus pueri, qui poterit baptismatis sacramento initiari, alioqui autem morietur inexpiatus. Hic inquam praetextus est planε vanus , & ab ipso Apostolo disiectus Rom. 3.cum negauit esse facien da mala ut eueniant bona, dόque sibi imposita contraria falsitate expostulauit. Itaque non potest aia mitti vel exiguissimum peccatum, dummodδ pec- Catum verἡ ut, quantacunque boni spes ostent tur: Et licet omnes deinceps mortales prohibendi esse' damnatione, & omnes hactenus detrusi in
Tartarum, essent inde eximendi, ac coelo infere di, & donandi beatitate, interuentu minimae labe culae venialis , permittendum poti is esset omnium retro damnatorum perpetuum exitium , & uniue serum qui consequentur mortalium aeterna ruina,quim ruendum in qualecunque peccatum veniale. cuius admissio tantis malis occursura , & tot bona tantique, quanta concipere possit humanus animus , conciliatura supponeretur et quae est praeclara dc omnium consensu nrinata, D. Anselmi doctrina.
145쪽
Igitur ut insans suscepto baptismo quo alioqui cariturus est , euadat aeternam mortem , & c litibus adici ibatur, non licet admittere caedem innocenti S.
. Sicut ob similem praetextum baptizandi pueri, non liceret eum mox moriturum proiicere in flumen, si alia ratio illum baptizandi deellet, quod est in Hinc rein argumentum Maioris in q. d.q. q. a. contra hM. Ellet quidem baptismus ille infantis sic proiecti verus baptismus: ut recte probant Sua-NS L. 3. φ .p. d. 2 o. s. 3. AEgutius Coninck . p. q. 66. num. ,8. Layman tract. de baptism. cap. . num. F. male reclamantibus Toleto lib. 2.cap. I 8. IAb Molano lib. . Theol. pract. c. num. F. δί Henriqihe lib. 2. capi. T. num. 3. post Richardum in . distinct. . art. casu 2. Tamen nemine discrepante proiectio illa infantis mox morituri, in flumen ut ibi baptizetur, non honestat occisionem illam infantis ; δc qui in tali necessitate constituti puerum aliquando sic proiecerunt, ut baptismo iniri aretur, quod reuera contigille, testatur Sylii ester U. baptismuου 4. q. IO. ab omnibus improbantur tanquam homicidae, quia non sunt facienda mala , ut eueniant bona. Eandem ob causam si ad conserendum insanti baptismum non suppeteret alia aqua quam pestifera aut venenata, cuius affusione infans .postea moriturus vi morbi quo laborat, esset illico extinguendus, non liceret eum baptizare adhibita tali aqua, etiamsi ad bapti sinum validum idonea , ut puer per mortem temporalem Vitam consequatur aeternam, quod recte docet Suares It . . . p. d. 3 I. qui in h*c excutieudo multus est
146쪽
Sectio lethalis, isticita. II 9
3. par t. q. 66. nurn. 7s. Et ratio ineluctabilis ac unica est, quia non sunt facienda mala,ut eueniant bona, iuxta Apostoli oraculum.
rgumentum in contrarium, ex licita minoris mali electione , prae maiori i6. Miseret vero me infirmationis, quar. aἡ hu iusmodi argumentationem adhibebatur, inter proponendum fundamenta contrariae sententiae. Ni mirum quod licitum si eligere minus malum reisti no maiori, ut habet recepta doctringet ideoque licitum videatur, matrem annuentem, vel etiam id urgentem secare, tametsi vi sectionis obituram, eo quod istud aliquale malum quod mullieris mox inisteriturae occisione admittitur , compensetur tam multiplici bono inde exorituro, sed maxime arterinna infantis salute, propter quam obtinendam praescribitur baptizandum esse infantem paulo post
moriturum,etiamsi tanta sit eius debilitas ut minima aquae affusione iudicetur necandus, & inori tu rus aliquanto ante tempus quo vi morbi auferendus fui siet e viuis: quia in eo euentu momentaneum illud vitae praesentis quod infanti succiditur per aquae affusionem,pro nihilo ducitur, prae beata aeternitate quae infanti cum baptismo paratur. Sic Sotus in ε. d. s. q.Vnica, art. 8. propositione s. Item' Ioannes Chapeauille l. de necessitate & modcxadministrandi sacramenta tempore pestis cap. a. q. I 1. Nec multum abest ab eo dicendi modo AEgidius. 3. pari. q. 66. num. 76. post Vasquem . p. d. ι41.
147쪽
7. Haec enervatio argumenti per nos propositi, quam ab uno ex aduersariis scripto comprehensam memini legere, miserationem reuera mouet. Nulla siquidem ratione seiri potest,ut Christianus malum aliquod morale quantumuis tenue, licite suscipi posse affirmet, eo quod magno aliquo bono compensetur , vel aliquod ingens malum excludat. Id enim est expresse contra Apostoli pronunciatum. Nec is Η stultilogiae patrocinatur, vel S. Gregorius
32. morat. cap. 2O. cum ait, Dum mens inter mιn
ra ct maxima peccata conitringitur ,si nullus omnino sine peccato euadendi aditus pateat, minora semper eligantur: Vel sensus Doctorum , qui referebantur sensis Ie, posse suaderi minus malum ut vitetur grauius. Haec inquam non patrocinantur insul sitati quam refellimus. Nam S. Gregorius , agit de perplexo, qui ex erronea conscientia putat se adigi ad alterutrum e duobus malis admittendum. Haud dubie enim qui angustiis illis aristatur , melius metet eligendo minus malum : id est minus delinquet quam si rueret in malum grauius , quamuis seclusa conscientia erronea nullus unquam sit status talis. Vide Sanchem l. I. in decalog. cap. I I. n. I & Cordubam l. 3. q . ad 3. At in re praesenti nulla est perplexitas ut notum est. 8. Illi vero ali, Doctores qui tradiderunt licitum esse suadere minus malum morale siue minus peccatum,ei qui obfirmatus est in patrando maiore,
quamuis non placeant omnibus,& nominatim eos refellant Valentia a. a. d. s. q. 2I. punct. 4. Sa V peccatum num. 8. AZOr t. a. l. I 2. c. I 6. q. 8. tamen
148쪽
in optimo sensu sunt locuti: Neque enim voluerunt fas este minus peccatum admittere ut euitetur
maius , qui sensus illis affingitur ab iis quos impugnamus : sed tanti im voluerunt, satius esse ad mittere peccatum minus quam maius, posito quod alterutrum obfirmaueris admittere. Vel certe fas esse tales improbos docere, quod minus peccabunt patrando noxam leuiorem : itemque illis etiamsi forte de solo maiore malo cogitent, suggeri posse obiectum minore malitia serdens, & autorem fieri ut in illud potius ferantur, quam in alterum tetrius. Hoc autem non est approbare malum, nec est ferri in peccati electionem, sed tantum est induce re ad minus malum , supposito quod fixum & ratum sit, alterutrum admittere, vel certe illud quod tetrius est. Tunc enim consilium patrandi minus peccatum , est honestum & bonum, sicut euitatio peccati maioris, est bonum quoddam , ut Aristoteles etiam notauit F. Ethic. cap. 3. Sanὸ talis suaser, non dicit peccatori,fic hoc malam ; sed tantum dixit, quod omnino statueris peccare grauiter , vel quod e duobiu inaequalibm malis tibi occurrentibindecreueris illud patrare quod maim est, abstine potius
a maiore, ct fae inud qΗod est miniti ; quae est mali
approbatio, non absoluta quae semper est illicita, sed tantum comparativa & conditionalis , tendens scilicet in minus malum, desistendo a maiore, posseto quod operans nolit ab utroque desistere.. 9. Ita sententiam illam de licita minoris mali suasione exponunt, qui ei subscribunt, Sanches
149쪽
Sayrus L 2. de sacram. c. 8. q. I. articulo A. quorum nonnulli recte obseruant,aeque honestum fore Consilium praedictum , etiamsi peccatum minus ad quod peccator inducitur,potius quam ad alterum eduobus quae obfirmauit facere,ut coniunctum cum damno tertij. Nihilominus enim adhuc consilium minoris mali honestum est, dummodo sua r Dori teneatur potius prospicere illi tertio quam alterieui grauius malum a malitia peccatoris pqtest in
gruere: Tunc enim conditio personae minus laedendae , vetat autorem fieri mali moralis minoris. V. g. volenti adulterio polluere extraneam , non potes autor esse, ut potius fornicetur cum irore
uua ; quia plus teneris prospicere pudori sororis,
etiamsi minore scelere violando, quam . nitori extraneae coniugatae , cum qua terrius esset foedum
commercium. Vnde suggestio qua Loth ut propudioses peccatores ab hospitibus dehonestandis 3uerteret, prouocauit ad abutendum filiabus , vel inhonesta fuit & improbanda, quod indicat autor itereationis synagogae & Ecclesiae cap.7. pS. mihi' 39.&aperte facit Pererius in cap. i9. Genes disp. r. vel non fuit vere suggestio, profecta ab animo dehonestationis filiarum extra coniugium ; sed tantum fuit hyperbolica expressio doloris , quo vir iustus ob meditationem sceleris nefandissimi inhospites, discruciabatur, ut Molina disp. illa 33s. pronunciauit. Sicut autem longe aliud est suadere minus malum, quam facere illud ; ita qiiamuis ille qui consilium praebet minoris mali patrandi, sit liber a culpa, dummodo obser et quae praemisimus, is tamen qui minus illud malum patrat, non est a culpa immunis; quia eius actus non est conditio-- ' natis
150쪽
Sectio lethalis, illicita. I 2 3
Dalis & comparativus , stipponensque malam voluntatem alienam in nequitia obfirmatam ; quae sunt capita honestandi consilium de quo egimus: 1, sed eli actus absolutus ex libera voluntate malitiae minoris , abiecta grauiore , ob interpositam a viro bono suasionem. iQuare doctrina praedictorum Theologorum quibus consilium mali minoris est approbatum, inepte profertur ad purgandam a culpa interfectionem praegnantis quasi minus malam , & ideo iure praeelectam. Non enim duo mala moralia inaequalia h1c comparantur, ut fit a praediectis Theologis, sed malum poenae consertur cum malo culpae: Mors inquam infamis sine baptismo quae nullius ,
Culpa continget, comparatur cum caede matris, dc istud ultorium malum, ut cum Tertulliano loquar, 'dicitur maius malo peccatorio , quod admittetur matrem necando per sectionem. At haec est profunda ignoratio ficrae doctrinae,qui nunquam admittet peccati quantumuis exigui contentionem Cum quantovis malo pure poenali: nec unquam suadebit ut admittatur aliquod leue peccatum , ad auertendum quantumcunque incommodum nulli
QMd si in negotio de quo agimus, aliqua insti-
itteretur comparatio inter duo mala moralia inaequalia , quorum Vnum , quippe minus , suaderi posset homini pertinaciter obfirmato ad patrandum alter utrum non alia profecto esse posset,quam caedis illatae praegnanti ex boreo fine, V. g. bapti ...etandi infantem,) cum caede illata eidem ex solo. 'iniquo motivo. Nam non est dubium, quin caedes