De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

inen minas mala sit quim quae ex fine illiquo patratur. Tametsi enim praua actio non expcirgatur appositione boni finis , quia bonum debet ex integra causa existere; tamen utcunque diluitur malitia quae ex fine bono suscipitur, ut bene affirmatagid. Coninch disp. 3. de actio. supern. num. 48. nec aliud voluit autor imperfecti operis in Matth. homil. I9. cum contendit propositum bonum , id est, intentionem bonam, exeusare opus quod est malum. Itaque si aduersarii voluissent loqui ad rem,& recte applicare doctrinam Theologorum de liciato minoris mali consilio, non debuissent agere nisi de eaede ex bono fine, collata cum caede ex hne m lo. Et tunc haud grauate dedissemus non male op raturum qui ipsis in patranda praegnantis caede o, firmatis, consilium praebebit,ut ex bono potius fine illam caedant: v. g. conferendi puero baptismi, quam ex fine malo, & ex se detestandor quamuis ipsi matris interfectores ex quocunque fine eam imterficiant , sint futuri culpae obnoxii & sceleris rei , tetrioris tamen si ex fine malo caedem ad

mittant.

Horibundum infantem mi baptismi oeciadendum , licite baptiae,ari,fεθὸ

obtenditur. ri. satis sepόrque depulsa videtur infirmatio

ex aduersariis prolata ad eneruandam argument tionem per nos adhibitam , contra praetextum qui purgandae caedi innocentis obtendebatur , ex bono

fine initiandi baptismo infantem, alioqui non perfundendum sacris uticibus.Non det,et tamen pra Ieriaim

152쪽

termitti indiscussum, quod in calce discursiis talem infirmationem continentis,adductum obiter est, ad monstrandum quanti apud doctos sit baptizare infantem : nimirum quod velint bapti sinum infanti conferri , etiamsi aquae affuso ob morbum quo male afficitur, esset illum letho datura: negligantque & pro nihilo ducant, breuem illam vitae moram quae infanti interciditur per aquae affusionem. Haec doctrina non satis cohaeret cum veritate pro qua hoc capite pugnamus. AEgre enim ostendetur. quare non possit praegnans paulo post cum foetu moritura, paulo ocyus letho dari per sectionem ut foetus bapti sinum certo suscipiat, s ipse intus ex eo fine potest paulo citius quam morbi grauitas ferret, letho dedi ac interfici per aquae affusionem. Itaque nego , doctos edicere bapti sinum ex quo puer sit occidendus, etiamsi non multo antequam ellet moriturus vi aegritudinis qua laborat. Sed quod viri docti de eo euentu statuunt, illud est. In primis impossibile moraliter esse & potius meta- Physice cogitatum, quam Vere unquam gerendum, ut affusio aquae quanta necessaria est ad bapti sinivatorem, inferre possit puero necem. Sufficit enim aqua permodica, & quidem si res ferat tepefacta: qualem nemo iure existimet, vitae infantis incommodaturam. Ita Scotus in A. d. F. q. 3. btera B. &Gabriel dist. 4. q. 2. art. 3. dub. 4. Addunt deinde alij, periculum cui infans exigua illa aspersione obi icitur, si reuera est aliquod, tam tenue esse, imo

tam rarum tamqtie incertum , ut merito prae certo discrimine , imo omnimoda certitudine immanis

mali quod imminet infanti nisi nunc baptizetur, occludantur ad illud oculi,nullaque illius babeatur

ratio.

153쪽

Tatio, tanquam non cadentis sub aestimationem prudentem, & considerationem humanam. Quod voluerunt Vasques de AEgidius qui videbantur iunfragati doctormae proxime reiectae in Chapeauillaeo. At longe alia ratio esse debet sectionis , qua innocenti certum moraliter vitae exitium infertur: proindeque merito negamus , esse tunc posse sectioni locum ; quamuis exigua illa ablutio quae aduersus hanc vestratem urgebatur,in euentu proposito Praetermittenda non esset , ob ingentem ablutionis illius de huius sectionis disparitatem, nunc asisgnatam.

ua contra sententiam nostram di 'Scultas, ex eo quod sectio matris in propositis i

circunstantiis , sit tantum vitae abbreviatio. 11. Sic discussa falsa sententia nonnullorum

Medicorum , occisionem matris mox naturaliter moriturae, sectione adhibita patrandam , approbantium ; ut veritas contraria cui subscripsimus,

multiplicius appetita, stet firmitis solidiusque sub-s stat, placet unum & alterum arietem a Medicis illis in quorum scripta incidimus non admotum, aduersus eam intentare, atque disiicere. Amicus ergo extra Medicorum chorum , cui tamen principio Medicorum sententia hactenus contrita arrise- . Iat, opposuit in primis, sectionem in euentu de quo agimus, non esse occisionem innocentis quar. reuera nor, esset licita, sed tantiim esse accisionem nonnullam, siue abbreviationem vitae eius : quae abbreviatio

154쪽

Senio lethalia, uscita. I 27

abbreviatio ex fine bono sancta est e potest, imo adtollendam summam mi seriam spiritualem propriam vel alienam , esset personae abbreviationem subiturae non modo licita, sed etiam necessaria:

cum unusquisque teneatur vitam suam corpoream

postponere alienae saluti spirituali extrema necessitate laboranti, & multo magis idem sibimetipsi debeat. Quidni ergo eam vitae abbreviationem,quam persona in summum suum vel alterius spirituale bonum tenetur sibi velle, poterit alius pro explendis eius obligationibus satagens illi curare , Ac de eius

consensu perficere λ Ne res generatim duntaxat expresia, sit subobscurior , dicamus in particulari. Mater tenetur propriam vitam pro summa sua vel aliena spirituali nec ellitate tollenda , posthabere; atque adeo in eum finem, si opus sit, tenetur vitam suam abbreuiare , quod multo minus est: quam vitam prodigere, ac exponere certo exiiij periculo. Igitur si in eundem finem tollendi summam eius vel alterius necessitatem spiritualem,aliquis ei praesertim consentienti ad vitae abbreviationem cooperetur, illamve efficiat, labe vacabit. At qui matrem secat, perbreui secundum naturae cursum obituram, ut intus eximatur,& baptismi fonte lustretur, aliud non facit, quam vitam matris accidere , & abbreuiare tantisper, ut bene foetui sit in aeternum. Igitur sectio matris,tametsi circunstantiae fiat quales proposui, non debet ei vitio verti.

Dissoluitur.

13. Haec difficultas non difficile expedietur. Admitto igitur fas esse, studio spiri; lis commodi, oc

155쪽

& multo magis ad leuationem summae spiritualis necessitatis propriae aut alienae, aliquid hicere vel omittere , unde vitae longioris dispendium, & abbreviatio nonnulla continuatur. Nec tantum fas est ita se gerere, sed aliquando quoque est neces sarium. Sic s. Bonaventura in . d. 38. artic.2. q.VLtima, & Bellarm. l. de Monachis c. 32. ad 4. Ioari. Medina C.' de ieiun. fine. Fillluc. traα 29. num.77. merito negant fas esse ei qui continentiam vovit, inire coniugium, etiainii contingeret, eum corripi morbo quem solus coniugi j usus de Medi- eorum sententia sanare posset. Gratis enim demus, si od Marsilius Magnatus I. var. cap. I. Septatius ech. q. probi. I . & anteriores Medio apud S. Ambrosium epistola ad Paternum, contendunt; nimirum usum Veneris quibusdam morbis & saluti corporis esse opportunum, ita ut alia ratione declinari nequeant: quod salsitatis redarguunt Scaliger exercit. 169. & Michael Medina t. . de contin.

controu. 4. C. IT. t 8. Si 23. ac Codronchus I. r. de Christ. & tuta medendi rat. cap. 1o. Contraria tamen suppositione gratis admissa, statuendum est, illam aliqualem , reuera semper incertam, vitae prorogationem usum coniugii consecuturam, non esse bono seruandi voti anteponendam. Ac ne bono quidem liberae continentiae praeferri ex obligatione deberet: vi propterea aeterna cum laude aliqui Spinello recensiti tract. de Virginibus n. 29. ii libatain corporis puritatem nexibus omnibus exsilutam, praetulerint temerationi eius intra Connubij leges, per quam Mediet, curationem a morbis,aliter 'taiebanti immedicabilibus,pollicebantur.Illa quoque vitae abbreviatio quae redactionem corporis

156쪽

eorporis in seruitiuem per asperitates & imbonitates assectatur , improbari nec potest nec debet, cum viri sanctissimi usu suo illam firmarint: quidam assumptis cibis vitae prorogandae minus commodis , & abiectis in perpetuum iis dapibus e quibus melior col poris habitus, atque adeo longior vita futura erat: alij castigatione corporis exempl. i Apostoli,& qua flagellis,qua cilicio cotusa carne &i ad rationis ductum subacta:alij denique chameuniisi & humicationibus; tanto poenitentiae studio,ut subi mortem de molliore strato delici & super cineribusi collocari voluerint, non sine aliquo vitae dispeni dio , atque compendio. Et tamen nemo sanus, &i sapiens quae Dei sunt, ista ii robat, quin potiusi valde commendat & lubens usurpat. Soli molles aei volupta ij, ut Petrus Cerebrosus a Petro Damianii saepe ea ex causa castigatus, vel certe Sectarij cum i quibus in hac re confligit Gretserus in prere des disciplinis, sanctum illum usum ex illata per eum vitae abbreviatione impurnant, exsibilandi potius quam refellendi. Imo nisi tales aliquae abbreuiationes vitae ex fine commodi temporalis labe vacarent , repudiandae essent pleraeque artes operosissimae , ut ex Ger ne argumentatur Nider. parte s.consolat. Cap.7.14. Quamuis igitur praedictas ae similes vitae

abbreviationes, admittam esse innoxias, tamen longe alia est ratio abbreviationis vitae, quae infertur per sectionem Caesaream in euentu de quo agimus. Haec enim non est reuera abbreviatio duntaxat, sed etiam ademptio vitae. Sicut cum quis secundum cursum naturae vitam ad decennium prorogaturus , hodie occiditur, ea occisio est vitae ab- I breuiatio,

157쪽

breuiatio,sed talis quae vitam tollat. Eas igitur vitae

innocentis abbreviationes, quae duntaxat abbreuiationes sunt, honestare licet per finem bonum ex quo suscipiuntur, dummodo nec sint notabiles,nec sensibiles : quas binas limitationes adhibet & late versat Ioannes Medina Cod. de Ieiunio q. I . docenS, quoties vita sensibiliter aut notabiliter breuiatur per ieiunia Miasbe asperitates, usum illum et Ie illicitum, & pertinentem ad eas corporis castigationes iusto auctiores , & ut vocant indiscretas , quas Patres saepe auersantur. Quoaquam Patres exces-jumulac in parte damnantes, alio fere spectant, quam ut ex illicita vitae abbreviatione nimietates illas coerceant. Vide sis S. Basilium in constitui. monast. cap. . n. f. & reg. 9 o. ac I 18. breu. & l. de virginit, sub initium , Cassianum collat. I. c. I S. &ςOllat. . cap. I 6. & coli. a c. 19. & l. 3. de instit. Tenunci. cap 8. ac lib. I. cap. 6. Richard inra Victor inqm de qxtecm, mali trati. δ. cap. 7. dc in Ben)amino minore cap. s7 & 38. S. Bonaventuram C. F.

vitae s Francisci,& Asteticos passim. Tum demum igitur ob illicitam vitae abbreuiationem damnant ut ieiunia , aliaeque asperitates iux Medi nam, cum aegritudinem non leuem inferunt, aut sensibiliter vitam decurtant. Nimirum

tunc asperitates illae petuut directe & immediato Vitam, eamque proxime laedunt,quod est illicitum.

Nam quamuis non vetemur remote & in directe

Vitam laedere, ob laesone aliqua dispositionum induci ; quia haec non est applicatio causarrum mor tis , sed pantum aliquorum corporis incommodorum quibus sepe contrarius naturae nisus obsistit; nec imprudenter praesumimus auctiores in hoc ne-

158쪽

gotio elia naturae vites, quam genio sibi ab Mandiente, & subdole in rationis fraudem intento,suadeamur. Vetamur tamen, direct e de immediate invitam ipsam Sc eius conseruationem ac prorogationem insurgere: quod non faciunt qui studio poenitentiae. vel praebendi boni exempli molliora refugiunt,etiam ad extrema deditisti, ut Vasques I. a. d. l62. num. 23. &26. recte statuit: faciunt autem, qui per asperitates nimias vitam sibi sensibiliter ¬abiliter accidunt, Sc prorogatione impediunt: ide iraque multo magis circa foeminam praegnantem faciunt, qui eam secant,cum non affulget spes boni exitus; sed certum moraliter est interitum illi accelerandum, aut inserendum vi sectionis: unde Dec debet, nec potest,ad leuandam summam nece .sitatem spiritualem prolis, vel urgere vel consentire,ut cum tali peccato secetur , quia charitas non potest obligare ad peccatum.

Dis ultas alia , ex eo quod mors matris via deatur esse per accidens.

3. Alter aries , quem admotum quatiendat sententiae nostrae, ab amico non de Medicorum pueris, referebam, hic fuit. Esto, sectio Caesarea sit directa & sensibilis impetitio vitae innocentis, idcirco tamen labe vacat, quod per se tantum intep- datur salus temporaria, vel etiam aeterna eius cui sectione prospicitur V. g. scelus: per accidens vero sit quod inter sic quaerendam unius salutem, innocens pereat praeter quaerentium intentionem: Sicut

in bello iusto, fas est laedere innocentem praeterm ςntiQRemi, v t plectitur nocens , dei quo nemo ' I 1 ambigit.

159쪽

ambigit. Fas item esse, ad declinandum hostem Insequentem urgere equum cui insideas, tametsi obuius in via infans iam baptigatus , indeclinabiliter proterendus sit, vel de ponte in subiectum flumendeturbandus, asset it Lessius i. de Iust. c.'. num. 39. licet refragentur Maideriis tract. 3. de Iust. cap. I. dub. ii. Sayrus in Claui Resial.T. cap. I 2. num. T. Cordubal. I.q. 3 .dub. 2. Torres r. 2. in 2.2.disP. 26. dub. 1. num. 17. & quoad non dormientem in media via i sic enim distinguit in Rodericus r. parr. Cap. I 33. num. Similiter innoxium censetur , &labe vacans , si miles generosus ad suffodiendam turrem hostilem , pulueri tormentario copiose admoto ignem iniiulat, certus se ruente turre oppri. mendum, vel ignis impetu perdendum, Milites quoque aut classiarij, desilientes in mare incensa naui, ne in potestatem hostium veniat, ibique pereuntes , liberantur a culpa; sicut & is qui grassὸnte ineendio per altam fenestram se deiicit, & ne vivi-eomburio deflagret, casu & allisione obteri deligit.

Purgant haec omnia Lessius cap. illos. a num. 33. Bonae. disp. a. de rest. q.vit. c. I. p. s. num. 8. & Filliueius tract. 19. cap. 4. Non videntur autem aliter

melius purgari posse, quam Quia qui talia agunt,

latendum nnem honestum: V. g. hostium subactionem, aut impeditionem ne ditescant & nauibus instruantur cum damno nostro, vel indemnitatem a conflagratione imminente; quae omnia ab eis honeste intenduntur ac iuste; per aceidens autem est , quod cum ea iuris sui prosecutione, interitus innocentis coniungatur , a quo maxim abhorret sic operantis intentio. At videtur esse plane par ratio,secatium matrem

160쪽

m euentu de quo agi miis Intendunt enim duntaxat, corporis & animae salutem, vel in matre , vel in

prole, qui finis est valde honestus, & qui eum prosequuntur matrem secando, non plus influunt in mortem innocentis, quam praeuisum est ex sectione secuturam , quam miles turrim suffodiens , influat in stiam oppressionem , de cuius consecutione non dubitat ; vel quam classiarius nauem incendens,influat in suam concremationem ab igne, quam habet satis exploratam. Sicut ergo hae ac similes actiones , excusantur a culpae se uitia in seipsum, quia mors propria inde consequitur per accidens,& praeter intentionem ; ita idem dici posse videtur de sectione praegnantis, quam innocentis mors per accidens consecutura praeuidetur. Enodatur.

D . Ad hane difficultatem , respondendum inprimis est, occisionem innocentis cum sectio Cae' Iarea adhibetur in circunstantiis de quibus agimus,

non se habere per accidens ad sectionem, sed planἡPer se : quandoquidem in eo eventu , sectio est directe occisio innocentis. In exemplis autem quae adducebantur, quatenus veritatem continent, nec

enim est quod urgeat nos ad praestandam omnium illorum exemplorum veritatem , quomodocunque proponantur, in occisio consequens, eatenus se habet per accidens ad actionem per se intentam, quatenus sunt duo actus concomitantes, qui non sunt

adeo intrinsece nexi, quin suapte natura possint disiungi; quamuis in his circunstantiis, magnum ac graue periculum sit,ne coniungantur. Granditas 1 3 tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION