장음표시 사용
171쪽
aliqualem illam spem, seu potius non exclusionem spei,quae una superest in alioqui certo aegri exitio. Sicut nemo negarit , fas esse ei quem leo rugiens insequitur , laceraturus & vortaturus apprehensum, deiicere se e loco sublimi ut euadat certam mortem horribilem, voluntario incursu periculi mortis ex deiectione. Dubium quippe est,an ex deiectione sit morrem incursurus, quia fortassis duntaxat collia detur crure aut brachiis : vel si contingat ut ex deiectione mortem oppetat quam per leonem oppetiturus certis erat ; deiectio , physice quidem dici poterit inuexisse accelerationem nonnullam mortis aeque per leonem inferendae; moraliter autem di secundum prudentem aestimationem, aliud non fuerit quὲm aditio grauis periculi anticipandae aliquatenus mortis. Atqui longe satius est, anticipationis illius periculo se committere, non exclusa prorsus spe vitae retinendae , quam ii tam ad pauca
momenta prorogare , cum certitudine mortis immanis illico incurrendae. Similiter ergo, recte rem
aestimanti perspicuum esse debet, longe prudentius
agere eum qui in summa desperatione retinendae vitae, committit se periculo mortis aliquantulum anticipandae usurpatione pharmaci dubij, ut euadat mortem certam iam iam impendentem; quam eum qui tantulae prorogationis desiderio, respueret m
delam dubiam, succideretque prorsus sibi spem incolumitatis , quam fortauis adipiscetur adhibito illo ambiguo remedio.
6. Habemus proportionale argumentum,ex curatione morborum lethalium animae , & aeternae mortis certδ mox incurrendae declinatione. Si igi
172쪽
quid in dub. de morte, vi sections. I s
moxque etiam si correctio fraterna obsit, iam imminente morte aeque sit damnandus; recepta a permultis Adriani in A. tract. de correctione fra- , terna art. 3. g. ex quo, & aliorum sententia fert, licitum esse adhibere correctioiatara fraternam, quamuis fructus correctionis aeque sit ambiguus ac eius nocumentum. Imo Castro Palati, squem circa corporis curationem per remedium anceps in desiperata aegritudine habemus aduersarium, i pro certo statuit adhibendam este ex obligatione correctionem ; in quam sententiam profert Lorcam , Suarem, Bonacinam,Bannem, Valentiam; Villat obum, AEgidium : additque rationem, quia nocumentum, si correctio praetermittatur, est certum, & grauissimum,planeque irreparabile; nimirum aeterna damnatio. Nocumentum vero ex correctione timendum, non est ita graue , quin abunde compensetur aliquali spe tametsi dubia , tantum damnum auertendi. AEque igitur Medicis corporum, sapodosis est quam ipsiusmet aduersarii verbis attexo , in fas est aegro salutis corporeae desperatae, applicare dubiam medicinam , qAia nocumentum quod per illam medicina applicationem timetur addendum,nullisti est considerationis , ct si aftm potest esse maximin. Quid si enim vis remedii praeualeat aduersus morbi comtumaciam dc illam vibigat 3
sed fundamenta partis negantis.
. Quae Castro initio addu fhus in contrarἰum proposuit, non magni sunt momenti. lam enim monstratum est, non elle intrinsece malum expo- . Nere aliquem periculo accelerationis mortis, cum, Κ aliunde
173쪽
Miunde non modo par mortis perieulum,sed etiam certa mors indubie impendet. Monstratum insuperest, id non esse mortem efficere,vel mortis causam quantum in medente est adhibere ; imo moraliter& secundam prudentem aestimationem rem spectando, ne mortis quidem accelerationem ea ratione causari ; sed tantum exponi aegrum periculo mortis aliquatenus accelerandae : cui discrimini praeponderat conatus declinandae mortis , certδaliunde obuenturae, ni hac via avertatur. Nec verδMedicus, qui in aegro desperato tentat experiri, si sorte remedium de quo per anteriores experientias non constat esse profuturum , illi prodesse poterit. 8e morbum depellere,ac vitam abeuntem retinere; improbandus est, quia reuera in angustiis illis non agit temere, cum non sit prorsus praecisa spes quod tale remedium sit profuturum, nec plane constet esse nociturum. Si enim liquido constaret esse duntaxat nociturum , male Vlurparetur, & mors Cum
culpa asceleraretur. At iaε ita accidit in circunstamitis de quibus disputamus. Quod autem C0dronchus l. i. de Christ. & tuta medendi ratione C. t 3 3e apud cum communis sententia,damnat in Medicis experimenta sumentibus; spectat ad illos truculentos corporum lanios, verius quam Medicos, qui ppetentibus idoneis remediis exploratae off-cacit.uis, adhibent dubia, experiundi tantum carisa; icuri aegrorum periculo . praestitim si vilia sint eapita, scientiam comparent: quod est nefarium, vi recte multis allegatis starnit Layman tiach. r. cap. s. num. 33. Longe veris ab his absunt , qui experimentum capturus remedii oncipitis quod uni- enm superest,studentes eo adhibito seruare aegrum
174쪽
cert5,ni haec via succedat,per morbii contumaciam elidendum, intra tempus breuissimum. Itaque non modo licitum est tale experimentum capere, sed etiam necessarium , & ex obligatione, iuxta Sanchem l. 9. de mair. disp. 2o. num. I9. & Castrum Palati disp. 3. de charit. p. s. num. 6.
Restatio de is seisionis in dubio
. 8. Sic expedita generali illa difficultate , quam decisioni specialis nutus controuersiae circa dubiam utilitatem vel damnositatem sectionis Caesareae, praemittendam esse initio diximus, descendendum est ad lectionem Caesaream, videndiimque, an cum dubia est eius utilitas atque damnositas, quia no liquet an mortem sit illatura aut foetui aut matri, licitum sit eam adhibere. Quanquam enim non multum sit timendum vitae scelus ex sectione, si artifex sit peritus secandi, tot que serὸ moles discriminis in matrem ruaritamen siue ob imperitiam sectoris , siue ob debilitatem prolis variis indiciis proditam , 8c ad primum aeris extrinseci incursum grauiter fortὸ concutiendam,vel etiam coninterendam ; periclitari quoque potest proles, & esse ambiguum an ex parte illius expedi andus sit felix exitus sectionis maternae. Est porro multo operosius, declinare matris exitium corporeum adnibit, sectione,quam simile existum foetus. 'Dicendum est, si mater sit conclamata nisi sece tur, ambiguum autem sit num sectio sit eam leu tura, id tamen unicum anceps perfugium, si reliquum retinendae vitae matris ; licitum esse eam K a secare,
175쪽
secare , si & mater & proles simul sint cerid ali qui subiturae mortem,& ambigatur an sectio si adhibeatur , sit habitura bonum vel malum exitum. Idem quoque statuendum est , si sela ambiguitas
fructus , aut nocumenti circa matrem ex sectione
causandi, difficultatem faciat. Et similiter dicen- ldum est, si soboles sit conclamata nisi hoc remedio subleuetur, licitum esse illud adhibere , si tantum habeatur ratio discriminis quod foetui impendere ex sectione supponitur. Ago seorsim de ambiguitate usus aut damni sectionis ex parte matris, qui non liquet an sit moritura vi sectionis: itemque seorsim de ancipiti bono vel malo sectionis ex parte prolis, quamuis & mater si de ea sola sit difficultas, certo supponatur moritura aliunde, nisi forte interuentu lectionis , certae morti abducatur; &proles item si eius solius causa disceptetur , siapponatur mortem alioqui non euitatura. Hic inquam est status dissicultatis in qua nunc versamur , Cam que nunc in hoc sensit expedimus , quamuis mani-
seitum si postea discutiendum , aliud dubium posse intercedere. Nimirum quid faciendum sit, si ambiguitas damni vel fructus, sit tantum ex parte
alterutrius, sputa matris tantum, vel certe tantum
ex parte foetus; in ex parte autem alterius affulgeat moralis certitudo boni euentus, sed cum discrimine summo alterius, apprime dubio. Nam contingere potest,ut si mater non secetur viva, moriatur, es fa tui consillatur per promptam matris dissectio nem post mortem. Vicissimque potest contingere, ut si mater non secetur, euadat,morthiate intra eam foetu, & postea naturaliter extruso, vel frustillatim arte seu potius laniena chirurgica exempto. Hanc
176쪽
comparationem nunc non moramur, infra earia
discussuri. ἰ9'. Sistendo autem in controuersia huius capistis propria, recte constitutum est , in eo ambiguo aut salutis utriusque, aut salutis maternae seorsim,
vel salutis prolis seorsim, si difficultas ex parte aIterutrius alioqui certo aliam ob causam perituri agitetur, quia ambiguum est an sectio ei penes quem difficultas exurgit sit profutura ves obsuturarsie inquam discultatem proponendo,recte dictum est, omnino licitum esse, adhibere sectionem. Haec re lutio est ex ante dictis per*icua. Constitutum quippe est, fas esse in aegro desperato tentare remeatum anceps. Ergo si & mater & soboles ad extrema deuenerint, unicumque hoc remedium tametsi ambiguum,si; reliquil : fas omnino erit illud adhibere.Quae ratio idem probat de matre seorsim,& de prole seorsim,si de altero duntaxat agitetur difficultas,& status quaestionis sit is que diximus.Nomina-ximque circa sobole, urgenda est necessitas summa spiritualis, qua laborat in ea sippositione. Peribit . enm corpore simul re anima, nisi eximatur per sectionem Caesaream. At salus animae,cum quantovis periculo salutis corporeae locanda est in tuto,si ambae in discrimen vocentur,&per unius violationem
alteri sit prospiciendum. Igitur in tali statu prolis, ut de eius & temporali & aeterna salute actum omnino sit nisi corpus exponatur periculo per sectionem, licitum est ei periculo prolem committere quia prudentissimὸ geritur eius negotium. io. Quoad matrem , discultatem nonnullam facit quod sapra in calce capitis secundi diximus,si ambiguum sit an vere sit mortua,non esse secandam
177쪽
ut foetus intra eam sit perstes , educi baptizari possit. Id quod habet etiam Polleuinus l. de Officio Curati cap. 6. num. 39. quia sinquit in peccatum 'monale est , ct occidere ct exponere se periculo occi- ldendi. Atqui idem videtur contingere in hoc euen . tu : exponit enim se periculo occidendi matrem, qui eam secat, anceps an iit moritura vi semonis. lVerum ex ante dictis liquet, in hoc euentu aditi nem illam discriminis vacare labe, ob certδ imminens aliunde exitium, sublucentem spem salutis ex hoc ancipiti remedio , saltemque non prorsus exclusam. Itaque in tanta desperatione praestat tentare dubium remedium, quod non plane constat
nociturum,& fortὲ prodesse poterit. At in illo alio euentu quo dubitabatur de morte matris , sectio non est remedium ambiguum; quia certum est non posse prodesse matri ad eum statum deductae, ut d itetur an vita sit illi superstes. Certum inquam est, si non attendamus qάid fortuito postet euenire, sed quid prudens & non temere suscepta agendi
ratio ferat, sectionem in illo euentu , quoad matrem adhiberi tantum ut obsuturam, si sorte vivat: non autem ut profuturam,quod constat cum desperato eius statu in quo de morte ipsa ambigitur,non cohaerere. Sed iam vidimus illicitum esse , aegro quantumuis desperato adhibere remedium quod duntaxat constet posse nocere, praeclusa prorsius lspe utilitatis ex eius usurpatione. Igi mr in eo dubio de vita superstite matri, recte negatum est adhibenda esse sectionem ; quamuis in euentu de quo l
nunc disputamus,contrarium sit assi mandum ; nimirum fas esse secare matrem,iam aliunde despera-Jam,quia fortassis subleuabitur interuetu sectionis. II. Nec
178쪽
in dub. de morte, Ui sectionis. I si
II. Nec tantum admittendum est, fas esse in eo euentu adhibere sectionem , sed etiam addendum est, adhibendam esse a Medico ex obligatione. Nimirum Medicus, ut supra ex Sanche & Cailro diximus, in statu conclamatae vitae aegri, tenetur reme
dium anceps quod unicum superiit, experiri; tenta teque num ea via possit aegrum certae alioqui morti subducere. Ex officio enim illi incumbit, admouere remedia quae prudentia dictat elle admouenda, dic legibus disciplinae Medicae praescribuntur. At prudentia docet, legesque Medicae ferunt, praestare experiri auxilium ambiguum , quam absque omni auxilio aegram abiicere. Itaque iniicitur Medico obligatio, adhibendi sectionem. De matre, si eius solius salus agatur, alia ratio est, ut bene cen fuit Corduba l. i. q. 38. quia mater cum de eius
unius vita agitur, non tenetur ad cruciatum vel horrorem tam asperi remedij subeundum. An ero teneatur, si per sectionem subueniendum sit proli, dicetur sequenti capite, tractando quaesti
Corollarium de honestate primi experimenti sectionu.
ia. Porro ex disputatis toto hoc capite, ac minatim ex proxime dictis circa Medici obligationem in adhibenda aliquando sectione Caesarea, eruendum est, turrite aliqui, sectionis Caesareae viam sint criminati, in eo qui primus experimentum eius cepit , in desperatione partus naturalis,ut Tetulimus cap. 3. in sine.' quamuis admiserint, eunt ipsum usu,nunc in iisdem circunstantiis, ob PFaeuia K 4 experimenta
179쪽
experimenta 3c compertum sectionis comminiuriae labe vacare. Vertim eam reprehensionem iniustam esse, eruitur ex dictis. Tantum enim abest, ut Medicus ille impegerit sic agendo, dc criminationi iure patuerit, ut potius laudem sit commeritus, ex quendo id ad quod ex ossicio tenebatur : & sternendo viam caete is , ut deinceps in pari causa, reprudenter aestimata , utile remedium non refugerent. Quod autem talis Medicus , re accurati ssime perpensa , & attenta urgentissima necessitate, primus agnouerit, remedium huiusmodi antea insolitum posse prodesse , felicis ingenii decus est , nec Potest vitio verti. Nec puto prudenti cuiquam in
mentem venire polle, ut improbatum in siimmanecessitate velit,usum rei de qua prius captum non fuerit experimentum , quamuis ratio valida evin- dat illius utilitatem ad morbum depellendum de eonciliandam sanitatem. 3. Qumimo extra summam quoque necessit, rem', vshis illorum remediorum quae ratio validaeuicerit posse prodesse, non est eo solo titulo damnandus , q'iod nullum eorum praecesserit experimentulli , alioqui occluderetur via parandae meditato nouae peritiae. Quod si anteriores fuissent ita meticulosi,manc nullam haberemus Medicinae c'ν
nitionem. Nam quae nunc extat, uniuersa experi
mentis est parta,quibus periculum factum est quid prodefici, quid ve noceret . vr S. Gregorius Nyslenus animaduertit l. de vera virginit. cap. 23. idem
sane iuς debet esse rei Medicar studiosis circa negotia artis suae, quod aliarum disciplinarum professeribus conor litur circa sitas materias. At istis , sine Probro , cum Valida ratio Vrget , nec placitis sanardoctrinae
180쪽
AEvid in dub. de morte, vi sectionu. I s I
doctrinae incommodatur, fas est,imo laudabile nouare aliqua: Et qui contrarium existimant, miser rimam seruitutem inuehunt in disciplinas , ut ait Alfonsus de Castro l. i. aduersus haeres cap. 7. Ab ,
ingeni, angustia prodire huiusmodi iudicium, pro
nunciat Picus initio Apologiae, & consonat illud Philonis l. i. de vita Mosis, praeclara ingenia, multa nouant circa scientivi. Durandus denique, ut alios taceam,) in prologo ad Magistrum, sic arctare in ingenia ad vetustatem,ita ut nihil liceat nouum procudere , ait esse insipientiam benialem , praecludentem viam inquisitioni veritatis , praenantem sciendi impedimentAm , ct violenter opprimentem lumen rationis. Habent ergo disciplinarum omnium professeres, cum temperamento proposito, ius noua di nonnulla , ut plene prosequor in opere de iusta
confixione librorum partitione I. erotem. 2 o.
Neque igitur Medicis simile ius negandum est ; de
cum uniuersa Medicinae doctrina ad praxim referatur,non est dubium,quin remedium certa ratione recens ad inuenta comprobatum , & in aegrorum bonum cedens,possint usurpare, dc redigere inuenta sua ad praxim. I A. Tantum habeant prae oculis illud sapienter
prolatum ab Areteo l. I. de morb. acui. curat. 2. OmniAm bonarum artium metimam esse experientiam; ipsam vero periculi faciendi rationem , imper tiamque, timoris ct cautionis causam esse oportere. Sapienter omnino. Neque enim facile & incunctantei veniendum est ad noua experimenta, in re ple-
na periculi,& in qua de vita hominis agitur. Vnde caeteris paribus, cum suppetunt comprobata longo Viu remedia, praeitat cavlurpare , ut Prudenter ex