De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Caput IX. ,

tract. . cap. I. dub. I 6. qui addunt, eum Cordubal. I. q. 3 8. maiorem Medico & aliis quibus id ex officio incumbit, cessitatem iniici adhibendi remedia praegnantis vitae necessaria , quamuis in prolis exitium cessura , quam ipsimet matri ea usurpandi, vel sibi curandi: eo quod mater possit iuri suo cedere in bonum prolis , ut facit qui sibi moraliter conscius integrae vitae ac sceleris purae, offert vitam suam Domino in holocaustum ; & ad exercitium patientiae & Christianae fortitudinis , ac charitatis , praesertimque ne animam mortali inuasionis iniquae scelere foedatam aeternis ignibus obiiciat, sinit se confodi, potius quam inuasorem interimat, quod omni culpa recte liberat Victoria

relech. de homic. num. . 34. &Toletus in summa l. s. cap. 6. nurn 6. ac Sa V. homicidium, Irum. IT. reiecta contraria sententia Abulensis in cap. I . Iosue q. ii. Similiter ergo mater, potest iuri suo cedere , quoad assumptionem remediorum vitaesu ae necessariorum, malens consulere vitae prolis: Medicus autem ex ossicio tenetur consulere vitae

matris , & ei adhibere remedia ad finem illum necessaria, quamuis praeuideat secuturum prolis exitium, quod seclusis eo fine deuitaret; sed ex suppositione necessitatis talis finis,fertur in hoc medium absque peccato iniustitiae. '' . 2C. At qui Medicus non est, nec alio titulo adigitur ad inuigilandum ex ossicio vitae matris con- .seruandae,perinde videtur se habere in euentu pro- posito, quoad applicationem remedij matrem seruaturi ab interitu; ut se habet tertius circa inuadentem iniustum , cum inuasus patienter excipere mortem mavult, quam se defendere,& inuasorem

morte

202쪽

atri ais proli consulendum. 17s

morte imilctare. Quamuis enim tunc aliquμDD. obligant tertium' ad interfectionem inuasoris, ut Victoria relect. de homi c. num. Nauarr. cap. non inferenda 23. q. b. num. 2 3. Molina tract. 3. de iust. disp. I 8. num. 6. ac Bonac. disp. 1. de restitui. q. Vltima , s. l. p. IO. num. F. addens num. 8. id valere etiamsi inuasus renuat aliter defendi.quam salaua vita inuasoris : Tamen mitior sententia cui ad la aereo, traditurque ab Almaino in 3. d. 29. q. l. &a Lessio l. de Iuli. cap.9. num. 92. assirmat, neminem priuatum, quia ei ex ossicio non incumbir, teneri ex itastitia 'in pari utrinque malo, praesto este renuenti , & inuasorem occidere, cum tanto suo horrore, ut tegatur qui sic tegi renuit. Ad hunc inquam modum se habet circa praegnantem, quisquis ad eius vitae tutelam ex ossicio non tenetur. Quarς exsors culpae erit, si renuente matre, S vitam suam

postponente vitae prolis , temperet ab adhibendis remediis per quorum applicationem curari potuis

set mater,neglecto foetus interitu. Uerunxquoad sectionem,de qua est praesens con- troue Esa, quia non potest nisi a Medico applicari; comprehensis eo nomine Medicis manuariis , siue

Chirurgis,) liquet ex antedictis, o igationem fore Medico eam adhibendi quantum in ipso erit, si iu

dicetur ad matris, quam tuendam susceperit, salutem necessaria I dummodb mater si sui compos sit, secari annuat; neque enim ad violentiam renuenti inferendam tenetur aut in eo sit statii, ut vi mi alis eius consensus qualem persola a sui impos exhibρt,debeat ad id sussicere. . .

203쪽

Ex charitate, vita fetus praeferenda est materna, In circunuantiis propositis

. 2I. Satis de priore membro responsonis nostra ad quaestionem comparativam propositam, quod spectauit obligationem iustitiae. Monstratum enim hactenus est, si tantis, haberetur ratio Iustitiae,s re ut mater posset vitam suam anteponere vitae scelus, posito quod alterutri esset pereundum vi sectionis,altero duntaxat incolumi . At si sui par sane est, in habeatur ratio obligationis iniectae a charitale. I aio matrem in eueritu de quo agimus, hoc est posito quod adhibita sectione, matris incolumitas .esset consecutura, extincto foetu qui alioqui ad b PtisDum perue uturus speraretur extincta matre; in eo inquam euentu aio, matrem teneri abstinere sectione curanda, & alios item ea conserenda abstinere debere ex eadem charitatis obligatione,qua necessitas iniicitur praeserendi aeternam prolis alutem temporali vitae matris. Et idem e contrario statuerem de adhibenda sectione, sit proles per eam ter uentura esset ad bapti sinum, eo alioqui caritura, in circunstantiis propositis. In hac resolutione, consentient omnes qui negant fas .esse matri assia mere remedia , etiam ad solam eius curationem facientia , si inde praenoscatur secutura mors prolis baptismo cariturae, ad quem alioqui speraretur per- . Desitura. Tradit hoc Sanches l.9. de Matr. disp. 2 o. num II. Tessius i. de Iust. cap.9. num. 63. Sayrus in Claui Regia l. . c. ia. num. 22 Fillluc. tra 2.29. num. I Gq. Victorellus ad librum s. si immae Toleti

cap. 8. f. at potes mater, Pamelius ad Tertulliani librum

204쪽

Matri ais proli consilendum. I 7

librum de anima num. 33 i. Bonac. disp.2. de restit. q.Vltima,cI. p.7. num. 3. aliique passim. Vt videas, non bene Emanuelem Sa V. charitaF, num. q. ta

quam aliquid inopinabile & , nemine dicendum

statuere,quod mater praegnans ad baptismum alioqui defuturum,proli curandum, teneatur admittere sectionem. Id enim amores praedicti, consequenter ad sua principia omnino dicent, in circunstantiis propositis.12. Rationem iam supra protuli, petitam ex receptissima D. Thomae dostrina χ. 2. q. 26. artic.1. qua traditur, leges charitatis ferre,ut salus spiritu lis proximi praeferatur propriae vitae corporeae. Et hanc esse fixam & ratam magnae Theologorum parti doctrinam , monstratum est cap. 6. contritis iis quae in contrarium de nouo obiiciebantur, a Ioanne Sanche disp. 1 o. selecta num. 9. Accedunt varia exempla 4 Sayro supra conglobata, in quibus de sententia Theologorum, ordo charitatis obligat ad postponendam propriam vitam temporalem, alienae vitae spirituali in extrema necessitate constitutae: quibus exemplis hic appendendis supersedeo , quod referri passim soleant ab iis qui de ordine charitatis eiusque nexibus & obligationibus disputant, nec hic extra locum videatur in eis immorandum. Cum igitur foetus absque baptismo sit periturus in aeternum, ac proinde si deueniat ad statum in quo baptisno sit cariturus,labor et extrema necessitate spirituali,non est dubitandum, quin si mater abstinendo aliquo remedio vitam sitam corpoream alioqui perdendam conservaturo, possit spem baptismi reliquam foetui facere , teneatur ad abstinendum tali remedio ex charitate, quamuis M non

205쪽

Non. peccaret contra iustitiam, abiiciendo curam temporalis vitae foetus, ut suae parceret, nec in interitum rueret. Et e contrario ambigendum non est, quin mater teneatur ad usurpandum remedium foetui necessarium ut ad baptismum perueniati quamuis timeretur vitae matris ex usu talis reme-

dij, dummodδ non esset matris occisio. Itaque quomodocunque Medici desectione Ca sarea statuant; id est siue eam dicant adhibendam esse, ut pereunte licet foetu & a baptismi gratia ad quam peruenturus fuisset excluso , mater sit salva; Due pronuncient praetermittendam esse sectionem in eum finem saluandae matris, neglecto foetus in praedictis adiunctis exitio ; regula huius remedii adhibendi aut praetermittendi esse debet salus arterna prolis cuius unicum medium-baptismus re ipsa collatus: ac proinde omne illud medium tuendae vitae maternae, quod foetiam prohiberet baptismo ad quem alioqtii perueturus speraretur, quamuis absque eo medio mors matri s indubitata habea,tur, rςpudiandum est,ex obligatione graui charitast iis,& matrζm & quoscunque alios obstringente.

Dispicultas prior in contrari*m , ex eo qνod charitas non obliget vitam nostram pem dere ine eius inuasor damnetur.

a 3. Video opponi primδ in contrarium posse,

falso a nobis tanquam fundamentum resolutionis positae statui, aeternam proximi salutem esse vitae nostrae corporeae anteponendam. Ex eo enim fundamento Gersia tract. de Euchar. Augustinus de

Ancona late adductus & discussus ab Abulen si in

206쪽

atri an prati consulendum. t i 79

cap s. Matth. q.:Id 9. N paucialis, intulerunt, ne proximus in peccato mortali pereat, nefas esse ei qui per scelus invaditur, occidere in uasorem sub moderamine inculpatae tia telae ; quod tamen communis Theologorum doctrina a Petro Toletanol. 2. de restit. c. s. num. ς 32. recte exposita , merito improbat, cum S. Thoma 2. 2. q. 64. arti c. 7. ubi

Caietanus, Salon. Aragonius,aliique id confirmant. Alensem quoque & alios Theologos, cum Scholasticos tum Morales, in eam sententiam addensat Sayrus in Claui Regia l. 7. cap. i p. dub. ., Quod si falsiim est, hominem teneri vitam suam corpoream postponere alterius spirituali faluti extrema nece .sitate laboranti, ut monstrat hominis iniuste inuasi& inuasorem ad aeternos cruciatus ruiturum interficientis exemplum ; citertitur profecto fundamentum , cui soli in aedificata est obligatio quam praegnanti iniecimus, ut praeeligat eX poni certae mor-ri, quam puerum prohibere baptismo , a quo si illum vellet exclusium , salua perstare retinere vitam posset.

Expeditur. 1 . Haec dissicultas haud aegre expediri potest.

Dicendum enim est, tum demum iniici obligationem charitatis ad postponendam vitam propriam

corpoream et salutI aeternae alterius, cum verum est,

proximum laborare extrema necessitate spirituali; qualis certe est in infante si baptismo Prohibeatur pei remedium quo solo seruari possit corporea vita matris ; quae idcirco sancte prodigenda est , ne infans in aeternum pereat. At in exemplo illo iniusti. M 2 inuasoris,

207쪽

inuaseris,non est verum quod spiritualis eius salus laboret extrema necessitate : & quod corporea vita illius quem cum scelere invadit , sit ei necesIaria ad conseruationem vitae suae spiritualis,&euitationem aeterni exiiij. Ngn enim sicarius vere est in extrema spirituali necessitate, sed in extrema & voluntaria iniquitate, ii qua desistere, si velit, potest. Quod si hominem sic in nequitia obfirmatum, non

licet et occidere, ne in aeternum pereat, nemo non

videt quantum in omnes malorum seminium, &quam auctius spirituale detrimentum impiis hominibus per eam in alios grassandi licentiam binet inferendum , ut optime in hanc rem notauit Molin tract 3. de Iust. disp. i 3. recto addens , hac ratione condemnanda fore omnia bella iusta, etiam defen- sua: Illicitum enim foret, aduersirios cum lethali peccato in nos bellantes , lethb dare, quod nemo non videt esse ridiculum. Et ob eandem causam,ne malefactores fingant impoenitentiam Sc nouis peccatis mortalibus cumulentur. Iudices sine culpa iubent carnificent ferire criminosos obstinatos, nolentes confiteri, ut idem Molina recte docet ibid. disp. 1. num. 6. post satum l. 1. de Iust, q. I.

Rrt. a. ad 2.

Taceo responsum Abulensis in cap. s. Matth. q. Io'. existimantis idcirco tantum esse licitam obtruncationem aggretaris iniqui, quia poterit conteri ante mortem. Nam si praeuideretur moriturus in peccato mortali, pime fatetur Abulensis g. cum autem dicitur, illicitum fore illum occidere, estiam sub moderamine inculpatae tutelae, dumodo qui in ii aditur,agnoscat solam sibi vitam corporis ab inuasore eripiendam. Hoc inquam Abulensis responsum

premere

208쪽

atn an proli consulendum. 1 si

premere malui, quia etiam interueniente circula Diuia aeternae ruinae inuasoris iniqui, licitum estitutaso , sub inculpatae tutelae moderamine, inua rem Occidere ; quia reuera non laborat extrema necessitate spirituali,ob quam solam exponenda est vita nostra corporea. At infans de quo agimus, vere laborat summa spirituali necessitate , nec est in nequitia voluntaria ; supponiturque non posse leuari a tanta necessitate , ni si matre remedium detrectante, quo usurpato posset incolumis corpore euadere, faetu pexeunte. Vt igitur infans summa spirituali necessitate pressus, & longe aliter a sicario si occidatur damnando , se habens ; eximatur tanto malo, ex liber fiat ab aeterno exitio ; praeeli genda est matri, vitae suae corporeae iactura, iuxta regulas charitatis.

Posterior asi 'cultas, ex incertiiugine

materna gratia. 21. opponi deinde in sententiari, nostram potest , evanescere obligationem postponendi vitam propriam corpoream , spirituali alterius saluti e trema necessitate laboranti, si ni oraliter non liqueat de bono statu spirituali proprio. Fatuunt enim sit, consulendo alienae saluti spirituali, propriam negligere. Nec S. Augustinus l. de metad cio cap. 6. S. Thomas, aliique DD. qui vitam nostram postponendam docent aeternae siluri proximorum , comparant salutem nostram spiritualem,

cum salute spirituali proximi ; quia sic nemo dubitaret primam charitatem lut habet paroemia ,ὶ ab ipso homine occepturam. Comparant igitur M 3 damaxas,

209쪽

duntaxat, propriam salutem corpoream, cum aliena salute spirituali irreparabiliter peritura , nisi interueniat expositio propciae vitae corporeae ; boni profecto despicatioris atque adeo postponendi. At nemini unquam citra reuelationem liquere potest, quod sit in bono statu. V. g. mater dubitare semper potest , an sit in gratia. Igitur ordo charitatis eam non urget ad exponendam propriam vitam pro sobole; ne cum vita corporea quam perdet consulens foetui, simul perdat aeternam , si sotae non esset in gratia. Ita argumentatur Basilius Ponclus

i. Io. de Matr. c. I 3. num. 6. Vt enervet argumen

tum quo mater urgeri videtur ad abstinendum scissione venae, sine qua moritura supponitur, cum scelus per eam Medicinam matri factam, bapti sini, expers futurus supponitur; in quam etiam sententiam,mfilius Vasquem adducit.

Dissoluitur.

Non est operosum ista elidere. Neque enim ut mater vitam pro aeterna fatus salute certo dis. crimini exponat , necelle est nullum ipsi subesse dubium quod sit in gratia; sed satis est moralis certitudo sui boni status,qualem certitudinem usus syncertis sacramentorum , vel actus contritionis non ficte conceptus, spondent: litae non est quidem certitudo fidei, aut diuinae reuelationis cui nequeat subesse falsum: est tamen sufficiens animi firmatio, arcens anxietatem de contrario statu, Ze sobriam securitatem de diuina erga nos beneuolentia con

cilians.

Sane nisi haec certitudo boni status proprij QR

. siceret Diuili do by Gorale

210쪽

atri an ρrali consulendum. 18 3

sceret aci postponendam vitam nostram saluti aeter nae proximorum; vix unquam, imo seclusa diuina speciali reuelatione iustificationis nostrae ιὶ nunquam plane fas nobis esset exponere vitam ne alius . in aeternum pereat. V. g. is qui invaditur iniuste, potest si velit, ne impius aggretar quem in flagranti delicto posset confodere, salute aeterna ex cidat, morte in ab eo patienter pati, & parcere vitae eius cum dispendio vitae suae, ut supra cum Vi storia dixi contra Abulensem,confirmantque Cordubal. I. q. 38. in fine. Mol. trach. 3. de Iust. disput. i . concl. 3. & cum Soto, Salonio, Aragonio, Petro Nauarra, Caic ano, Victoria, Sylvestro , Toleto, Sayrus in Claui l. 7. cap.ymum. I9. Similes aliquot euentus in quibus communis sententia concedit inuaso facultatem se non defendendi, proponit Fillluc. trach. 29. num. 43. Nemo tamen ab eo deposcit certitudinem physicam, aut reuelat onem

diuinam de bono ipsius statu: sed satis illi esse

censetur ; quod fruatur ea in parte , mentis tranquillitate,& exclusione dubitationis de statu opposito, piis hominibus ordinaria. Et ita Carbo l. de pacific. inimicor. cap. 23. conclusi T. AEque Urgeri potest exemplum eius qui ex charitate se exponit certo mortis discrimini, ut eripiat e Tartari faucibus puerum sine baptismo , vel adultum non contritum absque Sacramento necessario moriturum: vel ut amicum insignem , aut benefactorem eximium , ex affectu Christianae charitatis aut gratitudinis, eximat praesentissimo periculo in quo esset Vitam ami illaciis : quod graues DD. adducta in tractatione de virtutibus i. . num. y a. agnoscunt labe vacare.

SEARCH

MENU NAVIGATION