De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Cum in his aliisque exemplis quibus vita propria corporea aeternae alterius saluti postponitur, nemo exigat certitudinem cuiusuis dubii etiam. Metaphysici exclusivam circa propriam sanctitatem, sed omnes contenti sint ea temperata certitudine quam descripsi ; quorsum maior exigetur a praegnante, Vt aeternae laluti foetus sui, posthabeare velit vitam propriam, si ita ferat ineluctabilis necessitas λ

Obligatio matris, aἱ vitam suam, vita serim postponendam, concluditur.

27. Fixum igitur & ratum esto, in eo euentu in quo alterutri moriendum sit,& matre certum mortis discrimen adeui te foetus superstes esse possir,ac consecuturus baptismum speretur quo alioqui sit cariturus, potiores esse partes foetus : ita ut quamuis mater posset absque iniustitia in prole & alium quemcunque, indemnitati vitae suae prospicere, curata morte sobolis per aliquod remediu positiuum aut negativum,etiam per sectionem si ad id accommodata peritorum iudicio censeretur: tamen ex

graui charitatis obligatione, adigatur proli potiusquam sibi prospicere. Nec dici potest, per se tantlim intendi matris

incolumitatem , per accidens vero et Ie quod innocens pereat, praeter intentionem & matris & curantium eam : sicut in bello iusto , fas est laedere innocentem praeter intentionem, ut plectantur nocentes admisti. Hoc inquam, in hoc ne gotio dici non potest : quia quamuis mors foetus esset per accidens ad praeceptum Iustitiae, tamen non esset

212쪽

Matri an proli consilendum. 18 s

per accidens ad praeceptum charitatis, quod in hac materia cum iustitiae praecepto concurrit, ut est monstratum. Extra dubium verd est , ut operatio undecunque sit innoxia, necesse elle, nullius ait . rius virtutis prohibitorium edictum interuenire Neque enim ad moralem honestatem operis sufficit , ut actus sit purus quoad iustitiam , si sordeat labe opposita temperantiae, aut religioni, vel fidei; si contingat harum virtutum praecepta, interdicere homini v se iuris sui. Et qui hoc non aduerteret, nec aliud spectaret quam sitne actio consentanea iuri operantis , negligeret autem omne aliud damnum aliis virtutibus aduersans, tanquam illatum per accidens , ac proinde non contaminans actionem ; grauissime hallucinaretur, qua de re alio loco. Igitur non esset per accidens ad charitatem qua mater grauiter obstringitur aeternae saluti prolis consulere, si corporeae suae fit uti prospiciens,illam baptismo excluderet. 18. Aliud tamen ellet, si una cum matre pereunte, certus esset interitus prolis ; ut si mater instan- rem sibi seram a qua discerpenda sit,citatissime fugiens, prolis utero conclusae interitum, & a bapti-1mo exclusionem,probe agnoscat.Tunc enim nemo dubitarit, licere matri fugere,& vitam suam si pos sit locare in tuto, neglecta summa spirituali neces sitate prolis,quam charitas in tali euentu non iubet anteponi vitae corporeae matris. Nimirum quia

matre mortem subeunte , proles non eximetur extrema illa spirituali necessitate qua laborat; sed inuoluta eodem exitio cum matre, anima simul de corpore peribit. Vt autem charitas matrem obliget vitam suam exponere pro foetu, necesse est

213쪽

solam matris vitam corpoream componere cuivi vita spirituali & aeterna lalute foetus , locanda in tuto si illa exponatur certo discrimini. Nam in illa Comparatione , praeponderare debet aeterna salus foetus. At in exemplo matris fugientis leonem a quo alioqui voranda sit, ea comparatio non habet locum. Itaque perperam adduceretur, ad enervandam obligationem charitatis, matrem ad vitam

suam spirituali bono prolis postliabendam urgentis, in euentu de quo actum est toto hoc capite.

Grostarium primum aduersis scropias Ρ-

bolis animatae suffocatrices, aΠ

mandae praefocatrices.

I. S.s E quaedam scropharum & dome- 4-sticarum felium genera compertum est,

quae foetus suos mandunt. Nec ab ea. R immanitate abhorrere olorem , prodit ex Aristotele Brodaeus L 3. misceli. cap. 28. addens quoque thynnam , ut ex se peperit, statim suam procreationem eiecto paretis animo deuorare.Haec causa fuit, cui scelus matrum illarum quae alio, quam tuendae vitae suae naturaliter per foetum exting taend:e consilio , in eum saeuiunt; expensurus, scropharum nomine illas donarim.

214쪽

In sobolis corruptrices. I 87.

uuisjux in sobolem saeuitia, de .

. his agendum. a. Et est quidem ea in sobolem sevitia multi. plex, nec soli matri propria, sed patri quoque communis , ut intelligitur ex his D. Augustini verbis l. I. de nupt. c. I F. sui propagationi prolis obsinunt,

siue voto malo siue opere malo ; quamuis vocentur: coniuges non sunt, nec ullam nuptiarum retinent veritatem ; sed honenum nomen , velanda turpitudini o tendunt. Produntur autem, quando eo usque progrediuntur,ut exponant filios qui nascuntur inuitis. Od runt enim nutrire vel habere,quos gignere metuebant.

Itaque cum in suos sauit quos nolens genuit tenebros iniquit , clara iniquitate in iacem promitur ; ct o culta turpitudo , manifena crudelitate conuincituri Aliquando eo usque peruenit hac libidinosa crudeliarm , vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret: si nihil valuerit,concepto aetus aliquando intra viscera extinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam viuere ; aut si in utero iam

vivebat, occidit antequam nascatur. Non est tamen

nobis hoc loco sermo de omni huiusmodi saeuitia parentum in foetus , sed de hac ultima duntaxat, quae quia matris praesertim opera solet contingere; vel si ab aliis patratur, frequentius tamen non abs. Iue voluntate & assensu matris perficitur, idcirco

cropharum immanitatis nominatim memini: ta- metu patris quoque & caeterorum nequitiam, cum interuenit ad tantum stellas , iisdem telis confodiam. Caeteras vel prout ad hanc sieuitiam reducuntur , postea attingam ; vel si foetum iam a

matre

215쪽

matre plane auulsum spectant, hic praetermittam. Et nominatim saeuitiam illam parentimi in sobolem, quae in ferina & plusquam ferina eius ex- positione consistit, missam nunc iaciam. Detestari. tuream immanitatem a Lacedaemoniis lege probatam , & ab aliis apud Petrum Gregorium l. I . de Repub. cap. usurpatam , SS. Patres depellentes calumniam Christianis per Ethnicos impactam de infanticidio ; nominatimque Iustinus Apolog. ad Antonin. Tertullianus optime c. ap. 9. Apologet. Lactantius 6. instit. cap. 1 o. Legendus item S. Basil. in epist. 1. Canon. ad Amphiloc. can. 33.& ibi Bal- on, & ad can .s 2. Theodoretus l.9. contra Grae eos sub finem. Clemens Alex. 3. paedag. cap. 3. Ex haereticis , Philoponiis contra Proclum ad 9. argum, cap. 3. ubi Platoni tribuit eam immanitatem exponendorum liberorum , quam aeque placuisse Aristoteli videre est T. Polit. cap. i6. quanquam ibi S.Thomas lect. i 1.contra aperta Philosophi verba, conatur illum inflectere insensum non reprobum. Non fuisse autem immanitate vacuam illam prolis expolitionem , tametsi non a parentibus factam, qua Romani incestam Vestalem eiusque partum abiiciebant: nec potuiste eam barbariem lege excusari, ut facit Iovian. Pontanus l. de immanit. cap. 7. indubitatum est. Longe tamen ab hac semper detestanda liberorum expositione abest,ea qua in Xenodochio exponuntur. Nam quamuis haec qumque expositio sit mortale peccatum, si fiat sine iusta

causa, ut redhe statuit Nauarrus in summa cap. I .

num. II. &Toletus l. s. cap. I. n Um. 9. tamen haec

expositio ex causa & prudenter facta , labis expers esse potest , nec cum vitiosa est, adeo sordet ac

illa

216쪽

In sobolu corruptrices. I 89

illa immanis expositio Ethnicis usurpata. . Sistamus igitur in scelus iam animati , sed matri adhuc cohaerentis meditata extinctione. Abactionem partus, vocat Tullius agens pro Cluentio ; abastionem Delm dixit Columella l. 6. cap. 22.

excussionem conceptin nominat Concilium Ancyranum cap. 2 i. Quod alias frequenter legimus , partum vel fartum egerere , aut elicere, Vel proiicere, siue abortire , aut ut Varro l. 2. rei rusticae cap. q. & Ir.ἷoquitur abortare , non habet necessario eundem sensum. Nam abactio & excussio foetus, ea proprie est , quae vi aut medicamentis efficitur. Caeterae vero locutiones, etiam tum adhibentur,cum immaturi foetus editio, casu & praeter .voluntatem contingit. Nec raro foetus immaturus , etiamsi vivus edatur, nomine abortivi donatur , ut notat Tira-quellus, qui in his vocalibus tricis ςirca hoc negotium multus est ad i. s unquam C. de reuoc.donat. f. susceperit liberos. num. 2o6. & χo7. Nos hic abortionem presse accipimus , prout idem est quod abactio foetus proprie accepta, id est meditata extinctio socius intra viscera matris ; de cuius criminis immanitate , varios cum nostros tum externos

ex variis capitibus philosophatos video, pallimspectando propudiosa & infamia motiua quae ad huiusmodi feritatem perpulcre matres , aliosve in hac plenitudine sceleris cooperatos : partim considerando quae sunt intrinseca & indissociabilitet nexa huic nequitiae , cuiusmodi non est motivum, quod pro occasionum ac personarum varietate diuersum est Pelibemus circa illa utraque capita,

aliquid

Furor

217쪽

iso Caput X. '

Furor uxorum in conceptos fetus, penes

varias causas . s. Extrinsecus finis ex quo ad huius feritatis executionem venitur, is plerunque est, a quo huic truculentiae non modica dehonestatio accedat, ut videre est apud Iovianum Pontanum lib. de Imma , nitate cap. 6. . Neque diim semper hae scrophae ob tam leue motivum saeuiunt in prolem conceptam,

quam fuit illud ex quo Eusebia S. Germani Pari .

sensis mater . referente Fortunato Pictauorum Episcopo cap. I: vitae S. Antistitis, conata est tantum. bonum orbi inertere. Proxime ab altero partu cum concepisset, muliebri pudore victa, nihil molita non est v d foetum abigeret. Cum potiones nihil effeci incubans vehementi. nisu in ventrem, illumque crebris iistibus valide tundens, conata est foetam extinguere , sed in cassum. Muli bris haec fuit amentia,ex forti ac insolitum in modum aucta: imaginatione dedecoris, quod reuera nullum erat. Sed nouum non fuit aut instequens, ut sexus tenuissimi iudicii, camarina terrorum humorum uterum occupante ad cerebrum usque subuecta , grassaretur in foetum, cum aliae pleraeque ii lem intemperiis per tetros humores agitatae , in seipsas armatae legantur. Notus furor Milesiarum Virginum. Et simili oestro percitas Lugdunenses puellas, annis Eo. priusquesn ea scriberet, hoc est non multum ante seculi superioris initia in seipsas saeuisse, scribit Modaeus l. s.miscellan. cap. 27. Qua vero imaginarionis & iudicii peruersone actas di , cemus lupas illas a Favorino apud Gellium l. Ir.

cap. Is

218쪽

In sobolis corruptrices. I 'I

cap. I. exagitatas, quae in sectus suos in primordiis animationis saeuiebant, aequor istud ventris irati saretur , ac de grauitate oneris ct labore partus smisceret 'TMEsane illae praesertim de quibus Iuue

Sed iacet aurato, vix via puerpera testo 'Tantum anci huius,tantum medιcamina possunt. Qua sterile acit,atque homines in vetre necados Conducit.' 6. Nec iustior est sarum causa, quae odio virorum,aut illatas ab eis iniurias ulturae , furorem vertunt in conceptos ex eis foetus,ut testatur Tryphoninus , l. Cicero. Elae poenis ω indicatur l. D. S uerus. ff. de extraord. crim. Quid mirum ; cum Iovianus Pontanus cap. illo 6. testetur auditas sibi

VXores,quae ob huiusmodi cauiss post longi decem mensium fastidia gestatae utero prolis , po it cruciatus inter pariendum , cum de emisso M liciter istu gaudere debuissent quia natus erat homo in mundum , luci. tunc::primum . datam prolem propriis elis manibus 3 Ut iam videri possit non inter fabulas numerandum , qudd Medaeam xeneficam si pra quasvis feras truculentam , odio. viri in libe- .ros immaturos et saeuisse, proditum est. Non absiar- de autem , & in bais iam editorum natorum inter-ςmptrices, & in suffocatrices nondum editorum,

intorquere liceat illud Philippi Abbatis lib. i. cap.

suo ri. in Cant. ad illud , Ast matris mea prunauerunt contra me e Iudaeam enim, quae filios suos ac

censa odio in Christum legitimum virum sutis, letho dabat,componetis Philippus cum Medaea quM liberos viri odio, acerbo funere etsi, μιμι daa

219쪽

-gumentum, quod natura contexuit in amoris debiti nimentum: quod ventilat ct Urmat, non solummode na loquacitas dis utantium clericorum , sed etiam ab antiquo experta sagacitri Ethnicorum. Si

materest, cinquiunt,) ct diligit. Quia vero Medaea

mater extuit nec dilexit, naturam, ut aiunt, matris

exuit potius quam neglexita Et cum etiam bellua erga foetus suos teneatur assentu naturali, mater non esse conuincitur qua nec senis mollitur beΗiali. Consensus mariti ex quo aliquasAd parricidium aggres fas notat D. August. l. I. de nupt. cis. Is . non plus excusat mulierem, quam consensus viri purget adulterium ab ea admissum, tametsi de hoc dubitet

S. August. 22. contra Faust.c. 7.

Idem ararum puellas ct viduas occupat.

T. Frequentius est, ut nefario hoc scelere contaminentur,sive viduae siue nubiles puellae,& quod Iovianus Pontanus cap. illo 6. non dissimulauit, sacrae aliquae virgines in solutis disciplina coen biis. Nimirum ut est apud Iobum cap. 6. semitae gressuum peccatorum inuolutae sunt , id est interprete S. Gregorio 7. Moral. cap. I s. culpa ad culpam trahit. Nam cum culpa culpa adiungitur, quid aliud quam inuolutis semitis atque innodatis vinculis prauorum gressus ligantur ' Subditque S. Gregor. hoc esse quod apud Isaiam cap. 34. dicitur , occumrent damonia onocentauris , ct pilosus clamabit alter ad alteram. Insigniter plane id prosequitur idem S. Gregor. 2'. morat. cap. I 1. & i 3. & S. Augustinus in psal.37. tractans illud, in terra intumlim ma-nm vestra connectunt, sic enim legit, pro eo quod vulgata

220쪽

In sobolu corruptrices. I93

vulgata editio habet concinisat. S. steria Basilius egregie in hanc rem disserit in c. 9. Et aiae ad illiid, sicut gramen aridi m Item in c. s. Esaiae hoc elle ait quod Propheta diruuae intentat iis qui attrahunt peccata quati funiculo longo , mala malis accumulantes,&peccata connectentes peccata S. Aemadmodum enim funes necitunt,aut pIeritum iuncein floreas, ut quod superest ex fune coepto, contorqueri confirmatur, alterum, ei attexunt ct interserunt quo lo=rgior evadat 2 augeatur: Pari modo , qui in profundum malorum. festinant se protrudere , priusquam priori peccato impo- sim si sinis, adoriuntur secundum . Rarsti huic al-

teri , aliud continenter coaptant : Atque ita prorsus,

vita quae per peccato= um gradus progreditur, assimilis videtur funiculo cuipiam coarcitato, ct in longum prointracto : quippe quae ct quod prius coeperat connectere retinet, ct quod semper ads , coaptat ct adiungit ad similitudinem praecedentis. Tant Limne λ Imo vero longe tetriora & virulentiora esse solere posteriora peccata, ad quae per priora factus est progressiis, ica bysium quam abyssus inuocat iuxta Hugonem Cardinalem in psalmum 4 I. profundiorem semper esse , Ut alia exempla praeteream , manifestissimum est in re praesenti. S. Iunior Vidua in deliciis vivens, nec satis memor status sui, emollita sensim proci cuiuspiam blandiciis , ab illecebrosis affatibus oscillis quae

merito morsus diaboli S arrhas peccati iγominauit Elicherius homil. in quadragcs. initium, ad foedum denique commercium & voltitationcm plenam in coeno turpitudinis venit. Disciissis iacbulis quas aestus concupiscentiae animo offuderat, rubo-zem quem ante flagitium abiecerat, sero sapiens δύN male

SEARCH

MENU NAVIGATION