De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

combibitur malitia aduersus ius ipsum naturale tali opere interdicens, ut nullius circunstantiae appositione honestari possit. Itaque ex communi suma & indubitata omnium Doctorum sententia; teste Molina trach. 3.de Iust. disp. I o. num. I. & V lentia 2. 2. d. s. q. 8. p. a. ne si extrema quidem clades toti ciuitati immineret, fas esset innocentem trucidare urgente Tyranno, implacabiliter toti urbi succensuro , nisi innoxium ipsemet letho dedat. Grauissimorum quoque Doctorum, verissima smihi quidem, in sententia fert,quamuis quoad bona se tunae & honores ac officia, innocens Iudici priuata scientia compertus, mulctari possit ex scientia publica qua probatur nocens; tamen quoad vitam de membra quia Dei solius dominio sebsunt, mulctari eorum priuatione non posse illum quem Iudex contra allegata probata innocentem esse cerib nouit: nec posse praetexi bonum commune ex retentione iuridici ordinis, cum nullius boni quantumcunque ingentis & diffusi vano tectorio obducto, honestari possit ea innocentis interemptio, quam absque potestate fieri liquet; cum Deus vices suas in vitam hominis nemini commiserit, nisi potestati publicae quoad noxios, vere noxios, quales reipsa non sunt, qui sola publica sententia nox ij probat tur, reipsa autem iaciuntur innoxij. Sicut quia est

intrinsece malum accedere ad mulierem non suam, nemo quantumliis iuridice probatus alicuius mulieris mari tus, & per sententiam ex scientia publica latam iussis ad eam accedere , postri id fine scelere exequi: sed deberet potius mortem subire , quam ea se foeditate contaminare. 16. Attigi haec exempla obiter,ut ex eis perspici utcunque

232쪽

In sobolis corruptrices. 2OJ

νtcunque possit, quanta sit virulentia homicidij quo innocens perimitur, quandoquidem ne tam grauium quidem bonorum , quanta sunt illa quae dixi, obiectu & captatione honestari potest. Violari in hac innocentis caede ius naturae, & Deum euerti possessione sacratissima , praeclare dixit Philo l. in decalogum , expendens praeceptum secundum quinari, secundi, interdicens caede hominis; additque admitti reuera in eo facinore sacrilegium, quod quia pulcherrime firmat & rc petit libro de specialibus legibus,placet hunc veluti limbum apponere rationi cui nunc insistimus. Perbelle enim in hunc locum cadit, cum nullus esse possit magis innoxius quoad necis demeritum, quam foetus in-xra materna adhuc viscera abditus, & nondum maturus. 'i' hominem occidit, inquit Philo, in appellatur homicida , sed reuera est sacrilegu , ct quidem insignis , quippe qui perpetrauit sacrilegium maximum sublata e mundo re pretiosissima sacratiss-mάque e quando nihιl est Deo tam simile , quam hoe sigillum pulcherrimum expressum e matrice pulcherrima ; ad exemplar idea rationalis es istum. Ergo quilibet homicida sed interfector infantis necdum nati omnium maxime, ob summam talis infantis ab omni demerito & culpa praeterqu in parentali elongationem: confessirim pro impio sceleratoque habendus est ob perpetratum facinus impium atque nefarium , ct debet e medio tosti ut maleficus. Meritus enim plurimas morare , exsoluit se unica , quia natura non fert eum astici pluribus supplic is: nec in

quum videri potest , si quod preor fecit, idem ct ipse

patiatur.

Hoc erga matrem scelus suffocatrice dc abactricem

233쪽

cem, quanquam seruari ita nequit, ut retrusa denuo in maternum uterum ibi ruffocetur, seruatur tamen quatenus morte assicitur , ut habetur l. penula. C. ad i. Cornel. de sicariis, quis aliquid g. qui abortionisAEde poenis.Idipsum pluribus prosequuntur Couarr. Clem. Afuriosus p. z. f. s. n. I.

resol. cap. 3. num. 32. Mol. tract. I. de Iust. d. 17. Ius Ecclesiasticum , quamuis seueritatem in huius. modi nocentum corpora permittit legibus ciuilibus, tamen in animas, quo ciuilis potestas non pertingit, grauem ultionem pro tanto scelere exerit, variis decretis quae adducuntur in Synodo Moguntina praeside Rabano cap. 2Ι .nimirum can. 2I. Con iciiij Ancyrani, & ean. 63. Concilii Eliberitani, ac can. r. Concilij Ilerdensis. Aceruarunt in hanc rem non pauca, Ioannes Baptista Scortia in selectas Ponti f. Constit. Theor. 376. & Zerola in praxi Episcop. V. abortus.

Didem, parricidalis impietas in prolis

corpus, ετ animam. 1 . Homicidij in foetum innocuum admissi, labem per se tetram , & tam multis cum ciuilibus tum Ecclesiasticis quas perstrinximus poenis dignissimam, cumulat atrocitas parricidij aftiui,cum sit caedes personae coniunctissimae: ut propterea Philo initio libri de Sacerdotum honoribus,rationem reddens cur Deus edixisset offerenda sibi esse

hominum primogenita praeter omnium prouen- tuum aliorum primitias, assirmet causam fuisse, ut parentes animarum quoque suarum ac corporum. Deo

234쪽

In soboli, corruptrices. 2C7

Deo primitias offerrent. Nam , inquit, funt parentum partes separabiles e imo si verum fateamur , inseparabiles : propter communem sanguinem , ct latentem quandam rationem generis dimanantem a maioribus , natiua beneuolentia coniungente

affectus mutuos. E contrario autem, liberorum poenas, ob summam coniuctionem & aliqualem identitatem , redundare in parentes; Idque acerbissimum esse parentum supplicium si plectantur in filiis, optime tradit Isidorus Pelus. l. 1. epist. 8 i. &latc prosequitur Petrus Faber l. 3. semestr. cap. 8.Itaque haec matris immanitas in proprium satum, est veluti saeuitia in seipsam; & sicut ossicia materna ad pietatem pertinent, ita malignitas opposita

ad impietatem refertur. Impietatis autem quae in liberos exerceri potest, summum verticem occupat malitia quae in geminata eorum caede reperitur: id

quod diligentissime in hac nequitia est semper ob

seruandum ; non enim est caedes corporis duntaxat, sed etiam animae, cui immedicabile & aeternum infert exitium interclusione baptismi. 8. Sic aggrananda semper est atrocitas impietatis quam in nefario hoc opere agnoscunt Christiani Doctores. Lactantius 6. instit. 2 o. quodcunque homicidium criminatus ; corrigendus tamen quoad iusta bella,& accusationes capitales iuste institutas, quas damnat, nec videtur admittere benignas interpretationes quas ad duriuscula aliorum

quorundam Patrum, bella omnia illicita Christianis pronunciantium, adhibet Bellarminus l. de lai Cis cap. I . in quodcunque inquam homicidium eriminatus eo loco Lactantius, subdit. Ergo ne istud quidem concedi ali 'is exis timet , ut recentes natos liceat

235쪽

liceat oblidere. Recentes natos appellat, ut ex sequentibus patet, non iam utero fusos, sed in utero abditos, mox ab animatione; nam sic quoque Retus dicitur natus, iuxta illud quod in ea natam est. Pergit. vel maxima est impietaι. Ad vitam enim Deus in fis at animas, non ad morte-. GH- homunes ne quod sit facinus quo manus suas non polluant, radibus adhue ct simplicibus animis, abnegant lucem non a se datam. Expectet vero aliquis ut alieno sanguini pa cant, qui non parcunt βο ῖ Sed hi fine vita controuersa scelerati re inium. Maxima impietas

quam in corporum per impias parentes trucidatione intra uterum agnoscit Laetantius , augescet supra maximam impietatem,si nexae & consertae corporis morti in Retu,mors item animae ex baptismi negatione, si aperaddatur. I9. Qua item ratione aggravandum est parricidium quod passim in hoc scelere cerni docent Patres, aemulati modum loquendi Tulli, in orat. pro Cluentio , cum Oppianici scelera, & praegnantem ad abortandum inductam describit.Sed Tullius quidem habita solius corporis ratione parricidium dixit , quod multo auctius Doctores nostri possunt agnoscere, respe hu insuper habito ad interemptionem animae, ob impeditam initiationem per B . ptismum. Et cum hoc malitiae auctario accipiendi sunt, quoties parricidij notant hoc scelus. Ita Minutius in' Octauio num. 13. parricidium faciunt,ahrequam pariunt. S. Cyprianus epist. 49. describens Nouati scelera, inter alia hoc numerat. Hierusvx ris calce percussus , ct abortiove properante inparriciadium,fiarim expressuι. Et damnare nunc audeι Der cantium manus , cum fit ipse nocentior pedibuG

236쪽

in soboles corruptrices. 2O9

qmbin stius qui nascebatur occisus es Z Idem voluit S.Chrysostomus homil. 24. in ad Rom. mor. cum hoc, ut vocat, enorme ilium, aliquid esse ait supra honiici divin. Locuna infra dabo. S. Hieronymus epist. χχ. agens de Virginibus fatuis ementientibus virginitatem. Nominia cum se senserint concepisse de scelere , abortly venena meditantur, ct fe-quenter etiam Usa commortua , trium criminum rea,

ad inferos perducuntAr ; homicida sui , Chrinti adulterae,necdum nati sili , parricidae. Theodo ietus lib. 9.deleg. sub finem , adducta Platoni. lege quam ait esse lachrymis & igne dignissimam , de abortione

curanda cum contigerit foetum concipi ultra tempus gignendi lege constitutum. Quid vero inquit)unquam tale, vel Echetus vel Phalaris , legibuι fuisinstituit Z suis tale parricidi' genus est unquam au- fm 8 Nam qui prohibet foetvi in lucem edi, abortitiis proferito pharmacis infantes corrumpi iAbet. 2 o. Haec ad auxeses non else referenda, sed rem exigendo ad rigorem scholasticiam , veram & propriam parricidii rationem in hac caede per matrem patrata reperiri,affirmat Mol. tract. 3. de Iust dis 1 . num. 2. Ioannes Helleis lib. 3. in Decalog.cap .iJ7.& Antonius Gomes t. s. Var. res i. cap. 3. num. 3.tellatus esse communem doctrinam. Neque enim vox parricidi' , ad caedem patet nam archanda est, ut fecit Fabius i. 8. cap. 6. etymologiam nominis spe- stans. sed ut occisio ascendentis cuiuscunque perdeseendentem nomine parricidi j proprie ac formaliter sumpti donatur, ob necessitudinem se inmam quae inter personas illas intercedit ; ita vicissim parricidium est & dicitur , interfectio descendentis per ascendentem , ob eandem supremam cono iunctionem

237쪽

2IO iunctionem per narum ita nexarum. Et ita ferunt multa iura , nominatimque lex unica C. de his qui Iar. vel liber. occiderunt. dc g. Alia deinde lex. inst. de pub. iud. si igitur tantam atrocitatem sceleris, quantam praefert vox parricidi', non penes solum corporeum personae coniunctissimae exitium attendamus ; sed etiam penes caedem animae infantis, quae baptisino prohibita peribit in aeternum, habebimus cumulum nequitiae, & immanitatis, ac impietatis , supra quam dici & concipi queat exaggeratae ; & ad tantam molem criminis horrore perculsi, mirabimur & stupentes haerebimus , quod non in Reminas modo. quarum tenerior & mollior est sexus , sed Jc in matres, quibus nihil edidit natura ad amorem ardentius, & quidem Christianas,

quae aeterna prolis in utero enectae damna,& vindicem oppressae innocentiae Deum nouerint , --dere tanta iniquitatis & truculentiae monstrositas

possit. 11. Quod si S. Cyrillus in simplici homieidio

tantam sceleris atrocitatem agnouit,quantam apud

eum legere est hom. 8. Pasch. quid de hac parricidali in corpus & animam impietate diceret, nemo non videt. Exclamat ille in homicidam quemcunque , tanquam in immitem bestiam ; conuelli ab eo naturae legem expostulat; miratur quomodo iacens occisi cadauer spectans , non sibi dehiscere tellurem optet; queritur quod terram quam habet optimarum frugum parentem , & nutricem perbenignam, iniuria assicere non dubitarit infuso illi innoxio sanguine. Ferrum quoque ad tam multa vitae commoda pernecessarium adiumentum , iniuria affectum ob tantam eius peruersionem ex-

238쪽

In sobolas corruptrices. LII

postulat. Nam cum sit diti iniciis si appcditatum ad

terrae proscissitone nr,35 arborum culturam,uel ferarum animantium iugulationem 3c depellendas imminentes ab eis in rurias , humana Dei uersitas illud contaminauit, ea usurpatione ad urum planc extra-ncum ; quam sceleratistisnam hi am ingenis faudem appellat Plinius i. 34. cap. i . S ipse in hac optimi vitae instrumenti peruersione expendenda insignis. Denique interrogat S. Cyrillus homicidam, quasnam manus ad Deum lublaturus iit intcrorandum λ Ea sine quas cruentarit humano languine, auditurus reponentem Deum illud Isaiae. I. cum

extenderitis maniti vessit 3, auertam oculos meos a vobis ; ct cum multiplicaueritis orationcm, non exaudiam, manus enim veHrae , sanguine plenae sunt. H aec& alia, quae ibi, & homilia . in quemcunque homicidam corporum urget S. Cyrillus, valent multo magis in parricidium quod exagitamus , quo persona omnibus titulis obstricta ad fouendum foetum, impie in illum graismi r , non corpori tantum, sed Zc animo aeternam cladem malignissime dc truculentissime inferens.

Iniuria in coniugem , stequens in eodem facti.

12. Nexuit cum hoc teterrimo malitiae gradu, aliu haud miniis furuum ac tetru S. Chrysonorini homil. 14. in ad Rom. Iob finem , nini lana iniu- Liam atrocem in coniugium. Non dico in coniugem , quanquam hic quoque violatur, si inuberconiugata sit, & virum fraudet prole quam ex caquaesiuit. Nam si in uxore,negatio debiti coniugaliso a cli

239쪽

est contra iustitiam , multo magis contra iustitiam erit frustratio finis in que in primario ordinatur actus ille, nempe prolis extinctio ex quo concepta est. Quis vero inficias eat, iniuriam fieri colono , si quis post aruurn excultum , 3c iactum semen , cum iam laetae segetes rumpunt, vastet eas adhuc herbescentes , de necdum ad messem maturas 3 At noti stima est proportio agri seminati, dc arui genitalis , alui ve , e qua spiciae rationales post sationem progerminant, ut scite de more dixit Basilius Seleuciae orat. 4. describens attonitam Euam , cum prodiens ex aluo germen , naturam numero propagatam. Jc partita corpora , spicas rationis compotes,

spe staculo inopinabili nec ante vise , erumpentes perspexit: ad quem locum Basili j,multa Dausqueius in hanc allegoriam e Graecis corrogat, laudato praesertim Nonno Dion. lib. 11. Sed multo plura e Graecis simul ac Latinis aceruauit in eandem rem conradus Riter husiris ad i. 4. Halleutic. Oppiani ad v. z6. Addendusque Nysiemis qui orat. de mortuis, hominis formationem cum spicae progerminatione scite componit. Et perpulchre quoque Clem. Ale X. 2. paedag. cap. IO. initio. Alios adduco in Scalis ad Deum Gradu ii. pag. 29 . adiungique potuit somnium quod est apud Artemidorum lib. 3.

num. 63.

Alio exemplo , hanc iniuriam in inaritum expressit S. Augustinus serm. t q. de rem por. Agen Ie Mim 3e i alieribus conivg.atis , ut ex antecedentibus de consequentibus patet, dehortatur eas faetenda ultr5 abortione, exemplo ancillarum δc colonarum , quas censerent cum graui dominorum

initula aborsum facere, subduistis iniuste mancipiisi per

240쪽

hi sobolis corruptrices. 2l3

Per earum partus ad hienturis. Denique Tullius iii orat. pro Cluentio , tranc mariti iniuriam , foemai-na vlaro abortiente illa tam , aperte agnoscit me morans cum ipse ellet in Asia, mulierem Milesiam, quod accepra a iecundis haeredibus pecunia, partum tibi medicamentis abegillet, rei capitalis este damnatam : iniuria inquit,)-stem pa-

familia, ejignatum ReipAblι cae ciuem I tinulisset. Iniuria in coniugium, eidem semper nexa.

a 3. Hanc igitur in coniugem iniuriam , voluntario abortu irrogatam, agnoico ipse quoque,dummodd vir ab hoc scelere abhorreat. Sed alia est iniuria in coniugium,quam a S. Chrysostomo in hoc scelere deprehensam dixi. Hortatus eo loco ad ODucium vir sanctus, spurciam maritum ab uxore alaeno animo, vagantem autem per fornicum cloacas, Urget nominatim quod impia mater detestabili malignitate in foetum sit grallatura, idque adultero inducente ausinam execratur. Stomachatus ergo prii vili in D. Clirysostomus aduersus scortatorem, quia seminat quod metere non licet, & satorem si metatur magno afficiet dedecore, subiungit. Q id feminas Obι aratum ipsum, studium corrumpere studet, ubi multa sant parism excludentia, ubi ante eenerarionem caddi s Scortum enim non permittis ut scorti mrantummodo maneat, sed st ho odii/m patrare facu. Miris quomodo ex ebrietate sit Hortatio , ex scoditatione adulterium,ex adulterio Gedo,.imo caede etiam

Peiud quid ' Neque emm habeo quoflagitium istud eUorme evrimam. Nam non solum quod natum est

SEARCH

MENU NAVIGATION