De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

occidit, sed st ne nasciitur , prohibet. suid ergo staomini Dei ignominia asscis ' Quid ipsisu legibus

repugnM , ct quod execraudum est , velut laudabile persepseris , Lenerationi Hyree promptuarium, facis promptuarium occisionis , ct mulierem qua ad puerorum generationem data est ad necis artificium instrati Z 3cc. Licet enim res i Ea muliebri agatur audacia , causa tamen tibi imputabitur. Leges diuinaequas conculcari ait, promptuarium generationis &vit aeriuissim . essiciendo itinuitum & sepulchrum; dona Dei quibus ignominiam inferri queritur, interclusione partus ; iura denique illa quae conuelli deplorat,aruo ipsio fructum exortum corrumpente; haec inquam omnia, aliud non sunt, quam foedera connubii, & diuina thori immaculati instituta ad liberorum procreationem ac eductionem in hanc lucem, per natiuitatem & partum. Ea quippe cassa reddit hoc secteris prodigium , planeque peruertit: cum connubiale commercium ad quod connubij iura diriguntur, aliud non spectet, quam liberorum susceptionem , quae hoc maleficio prohibetur: perinde enim est non gigni liberos, si materno

utero immoriuntur.

1 . Nemo dilucidius, huius in coniugium iniuriae atrocitatem expressit, quam S. Augustinus l. i. de nupt. & concup. cap. 1 F. Vbi coniuges qui prolis ad lucem hanc exortum prohibent, de eius

sententia , quamuu vocentur , coniugeου non sunt; nec etllam nuptiarum retivent veritatem, sed honeseum nomen velandae turpitudini obtendunt. Et mox. fi- quando eo usque peruenit hac libidinosa crudeliti, mel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procurer , ct s nihil valuerit, conceptos fartus aliquando

ι intra

242쪽

In sobolis corruptrices, ΣΙ.

intra viscera extinguat ac fundat, volendo suam prolem priks interire quam viuere ; aut si in utero iam vivebat, occidit antequam nascatur. Prorsus si ambo

tales sunt, coniuges non sunt. Et si ab initio talti fuerunt , non sibi per connubium , sed per stuprum potius

conuenerunt. Si autem non ambo sunt tales, auaeo diacere, aut illa est quodammodo meretrix mariti,aut illa

adulter uxoris. Vides firmari ab Atigustino eam Theologorum doctrinam , qua tradunt, conditiones bono piolis repugnantes , si qui sub eis doniugium inirent, esse contra matrimoni j substantiam, illudque prorsus irritum reddere : de talem esia conditionem de conceptu impediendo , vel prole suscepta per abor sum eiicienda, aliterve intra uterum necanda: in quam rem multa iura & DD. aceruat Thomas Sanches nunquam satis laudati operis de Matrim. l. s. disp. 9. consentit inique Hurtado disp. . de Matrina. difficult. 8. Basilius Poncius l. 3. de Matrim. cap. II. mam. 2. & Rebellus 2. p. lib. 2.

Connubi, sandritas, ad idem expensa.

2 I. Ut autem propositae in connubium iniuriae indignitas & atrocitas appareat, roborenturque hadtenus disputata ex SS.Chrysostomo & Augustino ; consideranda obiter est connubb sanctitas, indicatis breuiter paucis aliquot locis, quibus exim ij Patres , diuina baec instituta magnificentissim. celebrarunt. Plura ab iis licebit repetere, qui iura

connubiorum , unaque eorum laudes & decora ex instituto sunt persecuti, nec immerito, ut cum Cas sodoro dicam lib. 2. epist. 11. quia in honore esse Ο meretur,

243쪽

meretur, unde reparatio posueritatis acquiritur. Apud Basilium ergo Seleuciae l. i. de vita B. Theclae, cum ex Ethnicorum, tum ex ipliusna et B. Pauli persona, multa de insignia coniugi; en comi a proponuntur. Libo nonnulla.

In primis Thamyris qui S. Theclae nuptias ambiebat, seque ea spe deiici per Apostoli conciones

videbat, eo in iudicium tracto , sic praeter caetera de Paulo ait. A Girιmomum vituperat, quod merito quis originem, radicem, ac fontem natura nosera vocitauerit; ex quo patro, matreι, Νη , familia , urbo, agri, vici emanarunt: a quo nauigatio , agricultura, G 'Haecunque terra artes , a quo regnum oe Re sublica ,- legre , Magiuratus, iudicia , exercitus , tribunarus ; a quo Philosophia , Rhetorica , omneque liberalium disciplinarum agmen ; a quo denique , quod practantim est, templa, deli bra, sacrificia, caremonia, Beria, vota,supplicationes profluxerunt. Haec enim omnia , ct alia quae ne longiore oreatione uti necessest,a nobis omissa sunt, ab hominibus quidem perfciuntur 2 fiunt, porro homo velut matrimonis seges est. Concludit, coniugium rem esse omnium pulchem rimam , per quod & nos in vitam venimus, & hac luce fruimur. Nee Apostolus Thamrridi apud Iudicem reponens calumniarum dilurionem , parcus est matrimoni, laudum. Et matrimonium quidem inquit, a Deo in remedium subsidiumque totius humani generis concessum est , ct in libidinis simul medicinam: ac velut fons quidam atque assuentia ct continMatio

communis generis, a Deo rerum omnium conditore excogitatum ἔ pro salute , conseruatione ac proragaIione et ita hominum , aliis in aliorum locum subeuntibus, natariamque

244쪽

naturamque identidem intercidentem , denuo inBaurantibus.

Tandem Proconsul B. Theclam a virginitatis studio reuocans, sic ait praeter caetera. e id tibi velis quod deinceps coniugiumfugivi, dicere non possum, rem adeo praeclaram , honestam , ct ab omnibus hominibus, disque ipsis uno ore laudatam. Hoc enim

ut verbo complectar, terram uninosam hominibus aliisque animantibus implet: Implet ct aera volucribus : quin ct mari donat illa quae in mari natura lege nutriuntur. Hoc φ semet mortis naturam corrigit, pro iis quos ipsa depraedatur,alios qui porro vivant,inducenserope ut immortale iam genus nostrum sit,adnascemibus semper hominibus, qui abeunetium natu ram, ordinem, usum repraesentent. Hoc pudicitia optimus MagiHer, terminus, cunos , legitimo concubitu

illegitimas libidines coitusque semper impediens: hoc liberos ingenuos, a nothis ct non debita commixtione natis, secernit: hoc probae sobolis index exactissimus. hoc familiarum appellationes sInceras conseruare nouit, hoc bonorum successiones quibuι debentur miri ta buit. Guid igitur coniugium fugis, rem adeo piam; decentem,pulcbram fa6. Amphilochius aconij ubi haec omnia disputata sunt, postea Antistes orat. de occursu Domini, fere initio, concinnissime in hanc ipsam rem disserit, his praeter caetera. Honorandum matrimonium superat omne donum terrenum; quippe cum siit arbor

fuctuosa,ci ιν sit elegans planta, cum sit radix virginitatis et quippe eum more agricola excolat ratione praeditos ramos animatos a quine cum benedictio mundi ct incrementum sit, cum genus consoletur, cum homines efficiat, eum diuinam imaginem quoi pictor

245쪽

e gat, cum Dominum habeat qui ei benedicat, cum

totum mundum ferre valeat, cum ab illo regatur e administretur quem ut humanam etiam naturam indueret , flexit 2 exorauit; cum libere dicere post, ecce ego ct puelli quos Dem mihi dedit. Aufer honorandum matrimonium'. ct non inuenies forem vir ginitatis. Inde namque s non alιunde , colligitur virginitatis sos. Iconiensibus coniugi j encomtis , attexo , quae Theodoretus vernantissima oratione in hanc rem pro illi serm. 8. de prouid. ex persona casti Ioseph, spurcam heram ad flagitium inuitantem , repellentis. Matrimonium generis nonri fontem, ct via ad vitam deducentis ianuam, violare non ausim ; cuius beneficium est, quod humanum genus non deficit,quod idem naturam hanc morte aboleri non permittit, sed plantatione sua secantis manum vincit ; ctge minatione,metentis falcem superat;qMod verni temporis naturam imittatur, quod post eam qua hyeme facta est praedationem apparens, qua per hyemem stoliata ct exuta sunt, dentia venit. Copiose idem Theodo-

retus matrimonij decora persecutus est l. 3. epitomes divin. decretor. cap. de matrimonio , & breuissime, sed optime l. 12. contra Graecos, ubi Epicurum & Democritum , qudd nuptias prae curis quas inferunt auersarentur , accusat; laudat veris Platonem , qui inter hominis bona , nuptias collocat, quas etiam immortalitatis tuenda inuetum, gener seque

humani stabilitatem appellat. Nec omittit suffragium sacrarum literarum , quibus nuptiae sunt in honore , qudd genus humanum augeant, & vitae ratione immundis suibus congruente, liberent. Diuina

246쪽

In sobolis corruptrices. 2I'

Diuina Aglina hoc scelere profanatur, vertiturque in sepulchrum.

et . Quod coniugij encomiasten hic non agam, tempero pluribus: praesertim quod haec pauca quae protuli, satis supeorque esse possunt, ad vim argu- .mentationis quam contra scrophas liberorum in utero interemptrices, petebam ex matrimoni j violatione , quod reuera nullum redditur, prorsusque euertitur ; cum ex officina generis humani, per hanc nequitiam, vertatur in volutabrum petulantiae atque dedecoris a locum ex Dei institutione sanctuin, mineras inquam generis nostri, quae peculiari ratione principi humani generis sunt addictae, maligne evertat& polluat, mutetque in sepulchrum cadauerum. Esse enim aruum genitale in quo formamur & fingimur, diuinam veluti figulinam, in qua Deus ipse inenarrabili dignatione manum limo nostro admouens, non per virtutem aliquam creatam substantiae seminis inanimatae consertam ; squis hoc credat cum res inanima viventem procreare principaliter nequeat,ut in hanc rem argumentatur Scotus in h. d. i8. & multi apud Leonicenum opusc. de vi formativa :ὶ sed immediate per seipsum, hominem effingat ac formet, ut causa saltem primaria, cum Galeno statuit Dandinus 2.anim .digressi. 18.f.de concursu sexud viri que adprocreationem, annuunt alij , iuxta quos Deus

nunc quoque hominem seipse principaliter procreat,aeque ac olim in campo Damasceno Adanium

suismet manibus compegit. Docet hoc disertES. Chrysestomus homil. de animatione formatione

247쪽

tione Adar, concludens his verbis. O rem miraculi nam ' Conditur tem tum in alio templo. Formatur infans in utero , domiti in domo construitur , ct exterior illa domus minime rem sentit. Suffragati videntur alij quidam Patres aeque Deum operantem in occulto & in inserioribus terrae, hoc est in utero formantem olla & substantiam foetus, verbis amplissimis celebrantes , ut Lactantius i. de opis. Dei cap. i9. & S. August. l. 6. de

te Scriptura Iob io. & 3 i. & Psal. 1; 8. Quod si ea immediata Dei solius tanquam causae activae primariae princi pratio in homi it isormationem,non

placeat; nec abs re,ut bene statuit Molina I. p. q. 2. arti c. . & Conimbr. I. de gener. cap. q. q. 26. art. I. manebit tamen tota vis argumentationis propos, tae, quia certum est diuinae manus interuentum in hominis compa tione non deelle. Vnce Clemens Alexandr. 2. paedag. cap. Io. Vocat parentes ,

uini muneris opificialis participes. Et initio capitis, ait. Ea ratione sit homo Dei imago, qualem homo cooperatur ad generationem hominis. Cooperatur enim Deo,qui ob uniuersalem agendi vim, potestatemque independentem, est in ea operatione agens uniuersale, cuius figlina & ossicina, uterus est, in

qua Ipse Hulm , carniμm nourarum coenosum lu-rum , vapore sui stiritus animauit, ct materiem fuidam atque terrenam , ignito calore decoxit, ut verba S. Maximi usurpem ex homil. de Iuda proditore. Est ergo uterus, locus sacer, ob Dei inibi assistentiam , & summopere splendentem prouidentiam , & tam artificiosam operationem a Galeno quoque & aliis Ethnicis celebratam ranquam

248쪽

In sobolis corruptrices. 22I

quam stuporis plenam & miraculis resertam. Profanat & incestat impie, sacrum hunc &religiosum locum ; hoc inquam Dei in operantis templum , nefaria mulier , diruens diuinam in eo fabricam : & quae Deus perfecerat destruens, locum procreationis humanae, commutat sede ex iiij,atque sepulchro. Et erat quidem etiam post animationem foetus, eodem loco sepulchrum, ii Nilum audimus orat. 1. de Pasch. apud photium Cod. 276. cuius haec est oratio. Formatur tanquam in sepulchro, in Ptero, nondum exi ies infans, natura fasciis inuolutus,

ct similis est mortuo fasciis sepulchralibus constricto.

Nam mortuorum quidem vultus , arctius concissus est, os in utero mutum, manus 2 pedes in ventre tanquam in tumulo extenduntur. Matrix egregium satiabus sepulchrum est , ct sepulchrum quidem foetoribus

non carens. Tali foetus sorma in in sepulchro, formantis nutum vocatus sequitur. Haec tamen Nili allegoria tametsi concinnitate sua mulcens Lectorem, non nisi allegoria est : nec reuera conditorium dici potest si res ad veritatem exigatur, in locus in quo

vita confertur.

18. Alio autem spectauit Gregorius Palamas in Prosopopoeia animae & corporis , non multum ab initio , cum animam induxit sic loquentem. Simul ac cum hoc mortali coalui , ac antequam foetus vitam accepit in utero cum sepulto una sepelita , ct velut in duplici stelunca Sarae mortuae cadauer Abraham sepeliuit , ita re ipsa duplici monumento infodior. Haec alio spectare, quam ad uterum sepulchri nomine donandum ob infossum illi infantem , monstrantista quae continenter subdit Palamas. Nam ex sapicurum sententia,s corpus est meum sepulchrum, id

249쪽

vero in utero tumulatur , quidni duplici loculo, fortuehem embryonem vocant, ct utero consepelior 8 Et moX exitus e corpore materno sic describitur. Isthine quasi e tumulo prodeunici, corpus & animus, una sepulti, uterim quidem sepulchro defungimur,ego vero , anima , in corporeo etiamnum insino , hareoque. Alludit ut vides ad Platonicam de corpore humano sententiam, quae veluti μα, corpus inquam ut sepulchrum animae statuebat, & referente Nicephorol. IT. cap. 27. & 28. damnata est in 1. Synodo , ac longo argumentorum ordine disiicitur S.Cyrillo l. s. in Ioan. c. 9. necnon a Gregorio Nysiseno q. de homin. opi f. cap. 18.& 29. Ex quo obiter liquet, & librum de homine ubi cap.6. contrarium traditur, Nysseni non elle ; & quod aduersus hanc veritatem in nonullis indubitatis tanti viri scriptis legitur, in sartum esse ab Origenistis, ut monuit

S. Germanus Constantinop. apud Photium C. 233. Hoc igitur non asserit Palamas, tametsi schismaticus & aliorum errorum compertus : sed tantum

citra assertionem alludit ad illud Ethnicorum sapientum placitum. Idque ex eo clarius perspici potest,quod mox idem Palamas,infante e matris corpore quae animae maternae veluti sepulchrum est, ad aliud sepulchrum suum externum, cum nascitur, perduci commentatur. Ait enim. Hinc ct eiulatus auatalitiis cantiam ex aduerso ren ondentes, ct undique deuincientes fascia , ct cunabκlorum vincula sepulchralibus ligamentis cognata , π lectuli seu cuna,

euidens imago monumenti, ut hinc etiam mihi, animae, molestia conduplicentur, secundis his mihi ps prima vinculis impositis. Non enim a sapientibus ill pιde multis appellationibu3 ct coniugatis id vocatur, sepulchrum,

250쪽

In sebolis corruptrices. 22 3

sepulchrum , custidia, amictu , mona mentum, δέμας e. ηον δεσμιον, a vinciendo. Protuli tam multa,ut liqueret , Palamain maternum merum nequaquam habere pro conditorio infantis, nisi ratione corporis totius materni cuius pars est uterus. Id enim matertiae animae quasi sepulchrum est iuxta Platonicam allegoriam. . At non iam allegorice, & per meras transsationes verborum, sed reipsa maternum uterum infantis sui sepulchrum facit impia mater , quae Volens abortat, aliterve in utero infantem necat. Unde Propheta, diei in qua natus erat succensens , in ea verba propriissime erupit, ut fieret mihi mater mea sepulchrum ; cum sibi tuffocationem intra materna viscera imprecaretur.Vereque tunc, inferiora terrae

in quibus substantiam suam a Deo factam aiebat David psalmo i 38. evadunt inferiora illa terrae, in quae introituros hostes suos cum partes vulpium facti essent , idem Regius Propheta psalmo 6 a.

denunciabat.

Iniuria coniugio per hoc scelus irrogata,

concluditur. 29. Hac igitur materni uteri in quo a Deo figulamur transformatione in sepulchrum, violatur coniugium,quia eius officium ac finis prorsus euertitur. Unde tametsi interdum, alter coniugum q)io annuente huiusmodi caedes peragitur, non assi clatur formali iniuria; & aliquando etiam accidas ut neuter eam sustineat,quia communi voluntate e XC-cutioni mandatum est maleficium, tamen iniuria coiugio illata qaam coniuges remittere non potve

runt, Disitigoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION