De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

runt, semper perseuerat. Sicut nulla prorsus iniuria admitteretur formaliter in Caium & Bertam matrimonio deuinctos,si Caius Beriae non renuentis lenonem agens, eam adultero conspurcandam obiiceret, & tamen non abesset ab ea turpitudine, iniuria in coniugium & statum matrimonij, ut bene notauit Lessius i. de Temptr. cap. 3. num. 73. Quod aliter dicitur,inferri tunc iniuriam coniugibus, quatenus coniuges sunt. Sicut percussio Clerici annuentis se percuti in satisfactionem, iuxta morem patriae, iniuriosa dicitur cap. contingit primum. de sent. excomm. non quidem ipsi Clerico sic percusse, cum annuerit & voluerit percuti; volenti autem non fiat iniuria ; sed toti ordini Clericali, ut docet Glossa ad reg. iuris 17. vel Clerico formaliter prout Clerico. Similiter ergo coniuges isti, non coniuges, ut ex D. Augustino apra retulimus , sedem vitae nefaria abusione vertentes in conditorium atque sepulchrum , volentes nolentes iniurij essent in coniugalem statum, siue in seipses quatenus coniugeS.I Ethnici , eam nequitiam execrati.

3o. Auersatus est ex Etlinicis hanc truculentiam Aristoteles 7. Polit. cap. i6. sed ita ut anticipatum scelus labe purgarit. Propter filiorum inquit ) multitudinem , sifoetis exponi maiorum inni-ruto prohibeantur,determinanda est filiorum procrea

doram multitudo : sed si quid praeterea fuerit genitum,

abortionem ante sensum ct vitam facere conueniet. Nam posequam concepti sunt,st sensum ac vitam acceperint, nefas est attingere eos. Nelarium , ut Vides, censet

252쪽

In sobolu corruptrices. 22

censet Philosophus, foetus ex quo si in t concepti in

Vtero , & vitam viuere ictas unia aliqua funitione edita deprehendunt tir, attingere: utiqUe ad perdendum eos, quicunque sit attactus ille:& siue poculo venenato hausto , siue compressione validiore ad suffocandurn idonea, siue alio quocunque modo vitae infantis insidiante , peragatur. Bene hoc &Optime Aristoteles 3, consenseruntque in Et linici sint Caligine, quotquot oculis non esto lsis , lucem ex se conspicuam percipere valuerunt. Ad id se iii ramento adegisse Hippocratem, ostendit Mercurialis l. i. do morb. mulier. cap. L. Phavorinus Philosophus apud Gellium lib. 12. cap. I. referens conatum Praegnantium illarum , qme commentitiis staudibus nituntur , ut foetus quociue imi in corpore suo conceptiaboriantur ; subdit, esse publica deteriatione communique odio dignum , in inis hominem primordiis dum singitur, dum animatur, inter imm artificis naturae manin, interse tu ire. Musonius apud Stobatim serm. I9 . in farragine Gesneri, testatur priscos legislatores graui animaduersione hanc malignitatem coercuisse. Theodorus Priscianus Medicus lib. gynaec. ait id esse foedum crimen quo non deceat innocens Medicorum Ossicium maculari. Scribonius Largus epist. ad Caium Iulium, id ipsum detestatur. Vides non unum Aristotelem , hoc sceles

auersatum.

nteoccupatio animationis, an Aristi teli probata, se quam horrida.

3 i. Sed illud ab Aristotele , loco allegato, e Xecrabiliter pronunciatum videri potest, quod ubi P , liberos

253쪽

liberos iam natos exponendi usus non viget, s&nulli bi sane viget, ubi non est funditus excisa humanitas, i annuere videtur, ut anyeuertatur animatio foetus iam seminati,& curetur excretio genitu rae in eo statu. Nam postquam numerus liberorum

respondens facultatibus susceptus fuerit, si quid

praterea genitum fuerit, inquit) abortionem ante sensum ct vitam facere conueniet. A utor quoque libelli de natura pueri, Hippocrati inscripti, non multum ab initio , scortum quoddam ne grauiditate vilesceret apud procos , ad eliciendum exceptum semen ante foetus animationem , a se inductum,modo eliciendi indicato testatur; quod frigide admodum excusant Mercurialis l. i. de morbis mulier.

rentius i. s. anatom. q. I s. supponentes id quidem ab Hippocrate edoctam fuisse cantatriculam illam, sed inde ab impietate & periurio liberari Hippocratem existimantes , quod non abortum qui intra septi duum nondum plene conformatis partibus accidere non potest, sed eHuxionem, ut apud Aristotelem nominatur l. 7. de nat. anim. c. q. siue ἴκρυπιν suaserit. Verum ea emuxionis, meditato facta causatio , est detestanda nequitia; quam si Hippocrates docuisset, nae ille turpissime lapsus esset,nec nisi absurdissime de eo dixi stet Macrobius, nςc fallere, nec falli unquam potu ille Hippocratem. Verum quod liber ille de natura pueri, germanus Hippocratis, an potius Polybi sit, dubitauit Galenus l. de

scelus formatione. Diserte autem negat Horat. Augenius i. ia. epist. 7 i.& Baptista Sylvaticus controu. 82. Non cohaeret sane abominatio quam autor

libri illius a se patratam refert, cum iuramento illo solemni

254쪽

In sobolis corruptricra. 227

solemni quo Hippocrates se obstrinxit, ad se luandam semper indemnitatem praegnantium. Non esse autem iusiurandum illud Hippocrati suppositum, ut aliqui sunt suspicati, late monstrat Moxius l. 2. de venae sect. in morb. acu t. cap. i J. Sita igitur , de placito illo quod ex libro de natura pueri reserebatur, prori unctandum est .

31. Aristotelem vero , probabile est aliud noluisIe, quam satius elle eiicere genituram ante foetus animationem, quam posst iam inditam animam; de quo nulla est dubitatio. Est enim longe truculentius , ceu ire in fatum vita praeditum , quam ne ad vitam perueniat impedire. Et quamuis utrumque nefarium sit, tamen absque controuersia longe detestabilius est occidere foetum iam viuum, quam prohibere animatione nondum Viventem. Itaque iuxta eam Theologorum regulam,qua docemur fas esse obfirmato ad patrandum alterutrum e duobus

malis, posse sine culpa suggeri, ut illud potius admittat quod leuius est, non male Aristoteles, coniuges numerositate prolis grauatos, S prae egestate illam iam vivam perdere fixum habentes, admonet consultius facturos , cum usu coniugij carere renuent , nec tamen liberos ad vitam iam susceptam promouere volent;) minus certe peccaturos, si anteuertant, & exclusione recepti intra uterum seminis , foetum animatione prohibeant. Nihil video obstare quominus hic setasus in propositum Aristotelis locum cadat. Quamuis autem ea animationis anteoccupatio minus mala sit, quam viui foetus interemptio ; imo prae ista sit aliquod bonum , ea ratione , qua minus malum in comparatione ad maius , est aliquod bonum; tamen ut alia occasione

P a dictum

255쪽

dictum est a Tertulliano l. de Monog. cap. 3. & in

exhortat. ad castit. c. s. & l. I. ad uxorem C. item Θ. Ole hoc bonam est , oro te,quod mali comparatio commendat

Patrum in eandem conclamatio. 33. Absolute autem & secundum se rem spectando, abominabiliter facere quae exceptum Vtero semen meditato enciunt , ut expleta libidine & exsaturata lasciuia inli; beatur foetus animario,& procreatio liberorum ; eidemque abominationi iubiacere qui sceminas ad id inducunt, vel iuuant, receptissimum est inter Christianos Doctores,doctrinae Patrum insistentes, quorum nonnullo S iuuat adscribere. Tertullianus c. 9. Apolog purgans Christianos ab impacto infanticidii l. elere ,& retorquens eam impietatem in Ethnicos sanguinis liberorum suorum adeo prodigos, subdit. Nobis vero homicidio semel interdiZto , etiam conccptLm mero, dum adhac sanguis in hominem delibatur , dissoluere non licet. Homicidi festinatio est, prohibere nasci,nec refert natam quis eripiat ammam , an nascentem disturbet. Homo est , ct qui est futurm , ct fuctu om is iam in femine est. Perlpicue agit de embryone non dum animato , ut recte in paraphrasi expressit Zephyrus. Qui autem Tertullianum alio detorquent,& de foetu iam animato egisse volunt, acti in fraudem sunt, ex eo quod dicat, hanc elle homicidi, festinationem , quae verba mox commode expianam , t aluo hoc genuino sensu Tertulliani. Minutius. quoque in Octauion s3. depellens calumniam

illam ilifanticidia Christianis impactam. Inm

inquit

256쪽

In sebolis corruptrices. 229

inquit in iam velim conuenire , initiari nos dicit aut credit, de caede infantis ct sanguine. Putas posse

fleri, ut tam molis,tam paruulum corpus , fata vMinerum capιat; ut quisquam istum rudem sanguinem , no-

Melti ct vix dum hominis , caedat, fundat, exhauriat 'Nemo hoc potest credere, nisi pili possit audere. Vos

enim video , procreatos filios nunc feris 2 atii bis, exponere , nunc adLyrangulMtos miscro mortis genere elidere. Sunt quae in ipsis visceribu , medicamanibus epoti, originem futurι hominis extinguant , farrici-dιum faciant antequa/n pariant. Et haec utique de Deorum veLirorum disciplina descendunt. A Christianis autem omnia haec ab horiete, illis detestationi elle, contestat tir. 34. S. Hieronymus epist. 22. describens maleficia sceleratarum mulierum , virginitatem exterius profitemium, sic habet pr. erCr caetera. Piget dicere, quot quotidie Virginci ruant, quant .m de suo gremio

mater perdat Ecclesia , super qua θdera inimicuου superbus ponat thronum suum , quot petras ex uet, ct habitet coluber in foraminibus earum. Videas pleraisque viduas antequam nAptas , infelicem conscientiam mentita tantum vecte protegere e quad nisi tumor uterict infantum prodiderit vagitus , sanritas ct cani se esse gloriantur, ct erecta ceruice, ct ludentibuι pedi-bm incedunt. Alia vero sterilitatem praebibunt, ct necdum sati hominis homicidium faciunt. S. Augustinus serm. 24 .de tempor. Nulla mulier potationes ad abortum accipiat,nec filios aut conc Proses iam natos occidat: quia quacunque fecerit hoc, ante Christi tribunal sciat se isthic eorum causam quos occiderit esse daturam. Sed nec alim Habolicas potariones , mulieres debent accipere. Mulιer autem qDa-- ' z P 3 cunque

257쪽

cunquefecerit hoc, per quod iam non possit concipere; quam oscunque parere poterat, tantorum homicidiorum se ream esse cognoscat. Mulier autem ingenua, qua mortiferas potationes accipit ut non concipiat, velim scire si hoc ancillas vel colonas suas facere velit. Et ideo sicut unaquaque vidi ut sibi mancipia mascantur,quae illi semiant ta in quantoscunque conceperit,aut ipsa nutriat, aut natriendos aliis tradat , ne forte illos aut concipere nolit, aut quod est grauius,occidere velit, qui boni Christiani poterant fieri genι- rati. Pars huius loci expressa videtur ex Apologia Athenagorae pro Christianisfre'sine. Et quaia- quam non omnia maleficia quae verbis praedictis damnat S. Augustinus, spectant ad rem praesentem, tamen consideranti dubium non erit, quin praeter caeteras huius generis malignitates ea de qua agimus perstringatur ibi a D. Augustitio. Eodem spe- stat potens disputatio eiusdem D. Augustini aduersus Manichaeos l. de eorum moribus cap. I 8. ubi eos coarguit, quod ita vellent uti uxoribus, ut tamen conceptionem foetus quantum possent, auersarentur. Ex quo sinquit, in illudsequitur, ut non inberorum procreandorum causa,sed satianda libidinis, haberi coniugem censeatis. Nuptia autem , ut ipse nuptiales tabula clamant, liberorum procreandorum causa, marem foeminamque coniuVunt. Quisquis rogo procreare liberos, quam concumbere, grauius ducit esse peccatum, prohibet utique nuptim; ct non iam uxorem , sed meretricem foeminam facit, qua donatu sibi certis rebus, viro ad explendam eim libidinem iungitur. Si enim uxor est, matrimonium est. Non autem matrimonium est, ubi datur opera ne sit mater.

Non igitur uxor. Haec tametii ex D. Augustini

mente

258쪽

. . - - - -

In sobolu corruptrices. 23 I

niente in specialem illum Manichaeorum errorem . intorquebantur, quo procreationem sobolis peccati damnabant ; tamen proportione seruata aeque urgent in re praesenti.

Gomodo ea anteoccupatio , dicta

homicidi, festinatio.

3s. Ex his liquere puto de sensu Patrum circa atrocitatem huius culpae. ; quae non est quidem homicidium formaliter, quia foetus nondum animatus, non est homo; est tamen festinatio homicidi', ut optime dixit Tertullianus ; quatenus sicut embryo est homo in potentia, ita eius exclusio, est hominis interemptio in potentia,& quasi occisio anticipata, atque adeo festinata. Ridicule vero aliqui inde colligunt, Tertullianum eam homicidij festinationem referre ad verum homicidium , quia lib. de anima cap. '. I9. 22. 27. & 36. animam hominis per traducem ad singulos derivari existimauit. Demus sane ita esse. Nam & hoc non pauci Patres ac Doctores Tertulliano impegerunt, ut videre est apud Pamelium parad. 4. Inde tamen non sequitur , Tertullianum censuisse, animam hominis qui concipitur, venire ad eum intra semen,actu& sormaliter, ideoque seminis exclusionem , esse excussionem rei animatae humana anima. Non in quam id sequitur.Nam Tertullianus assirmans ani- mas esse ex traduce , tantum intendit venire ani mana ad foetum , vi substantiae ex patre decisiae, &exoriri ex corpulentis seminibus. Qua ratione Tertulli num intelIexit S. Augustinus epistol. 137. quae est ad optatum de animae origine, ut ut aliter

259쪽

significet Hilar. Diacon. sis enim autor q. 23. ex vet. Test. ItaqIte anima , non est actu , in semine quod excernitur. Sicut anima bruti quamuis exoriatur ex corpulento semine parentis , non est tamen a ct i in semine, sἡd potentia duntaxat r. ac proinde excretio & excussio seminis, non est caedes hominis, nisi quasi anticipata , 3c ut Tertullianus scite aiebat , ideoqtie non est formaliter homicidium , ut S. Augustinus q. 8 o. in Exodum aperte tradit fusius confirmat Ioan. Brunellus

. Nec repugnat Concilium Guarmatiense san Vormatiente) ex quo desumptiim est cap. si alia quis de laomicid. quo decernitur,ut homicidam teneri qui impediuerit generationem ; utique excussissemine ante animationem. Sensus enim illius Concilii , is est , quem tradit Ioannes Hestellus lib. 3. Catechisirai cap. I 17. nosque praeallegatis Patribus dedimus; nimirum talem accedere ad homicidam, vel idipsum alia ratione facere quod homicida facit. H6micida quippe obstat, ne vita hominis vlterius progrediatur ; quod item facit, qui vitam ex naturalibus causis sectituram, impedit exoriri. Sed ille vitam formalem & actualem progressione prohibet . iste potentialem , quod ad verum & pro- 'prie dictum homicidium non est satis. Vnde ut notant Suares t. F. 3. p. d. qq. s 2. num. I 3.& Mbl. trach. 3. disp. 27. num. 6. ex communi s ut aiunt in Doctorum sententia, non contrahitur irregularitas.

ob causam lic impeditae procreati is humanae, etiam dolo datam. Et quanquam Sixtus V. ad hoc quoque maleficium extensiam volens irregularitatem , antiquam doctrinam in eo puncto conuulsit, tamen

260쪽

In sobolis corruptrices. 233

tamen Gregorius I . constitutionem Sixti reduxit ad terminos iuris communis , quoad hoc punctum& alia quaedam,ut notauit Scortia in select. Const. Theor. 388. addens cum innumeris quos refert in dubio an scelus sit animatus . incurri irregularitatem,duntaxat quoad ordinum susceptionem & administrationem. Nec incurri ante diem 4 o. a conceptione notat Bonac. q. q. de Matr. p. 6. n. I .

Etiam pauperibus coniugibus, illicita.

Quamuis autem haec culpa non sit culpa homicidi), est tamen atrox & admodum tetra culpa ; nec potest eam praecludere paupertas coniugum. Esto enim comuges ratione paupertatis , &impotentiae ad alendos plures liberos, possint absique graui culpa desiderare, ut non plures liberi suscipiantur ex usu coniugij, quam ferant facultates , ut Sanches docet l. 9. de Matrim. disp. 8. n. I o. qui etiam agnoscere videtur nullam prorsus labem esse in eo desiderio, quod expresse tradit Basil.

Ponc. l. Io. de Matrim. cap. 8. num. 3. At ob paupertatem , impedire ne generatio ex usu matrimonij oriatur, non potest: graui culpa vacare : quia peruertitur vias coniugij, & excluditur praecipuum ibonum penes quod ut D. Augustinus ratiocinatur I 4. Cliti t. cap. I 6. petitur praesertim honestatio actus minus alioqui decentis hominem , ob absorptam in eo rationem , & alia incommoda quae aduehit. Ideoque Coire non ad liberorum Frocreationem, est facere iniuriam natura , ait Clemens 2. paedag. cap IO. Agunt ergo concubinos,non coniuges, qui in solam voluptatem intenti , nec Considerantes

P s quorsum

SEARCH

MENU NAVIGATION