장음표시 사용
251쪽
2I Dact. Σ.cap.3. De prasint in Euchar. qui pro vobis usundetur , Atqui non figura Corporis Christi pro nobis tradenda erat , sed verum ipsius Corpus traditum Verus ejus sanguis effusus est. Ergo Christus illis verbis affirmat Verum suum Corpus QSanguinem in Sacramento contineri. Sic ut insensu proprio ridentico non possint illa verba aliud significare quam Contentum sub hac specie panis est Cor smeum. Ut s Christus in Cana Galilaeae , Vo-ens vi verborum aquam sibi praesentem in vianum conVertere, dixiss)r, Ηοes inum quod vobis funiletur. Si quis autem negaret illis verbis hoc posse praestari, non Verborum proprietatem, scd Christi potentiam oppugnaret. Necessarium a
tem est Christum voluisse illis verbis se in Sacramento Eucharistiae realiter constituere , Vel Ecclesiam suam decipere, qu d sic declaro Si aliquis Pater probus trudens prorTitteret se filiis relicturum auri summam, sicut Christus promisit se Corpus suum relicturum discipulis manducandum,oc idem parens postea in ultimo testamento strinium relinqueret cum his Verbis, Hoc est aurum quod vobis tradetur Quis hominum dubitaret illic verum aurum , dc non tantum auri figuram aliquam contineri ρ Quod si quis tibi assereret , nihil in illo scrinio preteter aliquam auri figuram deprehendi, an duoitares assirmare P. trem illum vel tunc delirasse , vel filios suos decipere voluisse maec clim in Christi bonitatem, sapientiam infinitam cadere non possint, necessarium est illos errare aut delirare, qui Christi promissum,in testamentum figurate
tantum intelligunt. 3. Regula apud omnes certa est cum S. August. lib. . de doct. Christ. cap. I. Quando verba Scripturae sumi possunt proprie nunquam accipienda
252쪽
Tract. a. cap. . De rassen. In Euchar et L esse figurate , nisi aliunde constet id esse manifeste necessbrium. Quod hic minime constat, cum Christus non inlis potueri se in Sacramento collocare vere,quam figurate, idque verbis illis proprie significare. Quod si nolis hic eam
regulam retineres, eodem jure poterunt Ariani explicare loca Scripturae, in quibus dicitur Christus es h unus cum Patre aeterno , de unitate aliqua improprie dicta. Ut cum icit Christus Ioan Io. V. go. Ego ct Pater unum sumus , illud rei te intelliget Arianus de unitate metaphorica, sita in corcordia voluntatum , non ero de unitate substantiae proprie dicta Neque unquam poteris ostendere ex Scripturis Arianos in hoc a vero Scripturi sensi aberrare , nisi ad illam regulam illos adstringas , qua requirit ut verba Scripturae absque necessitate improprie non intelligantur. . Hunc Christi sensum realem ejus praesentiam declarat Apostolus Paulus I. ad Cor.
I o Calix benedictionis cui benedicimus , nonne communicatio Sanguinis Christi est panis quemfrangimus nonne participatio Corporis Christi estis Et iterum raeuicunque manducaverit panem hune vel biberit calicem indigne reus erit Corporis , Sanguinis Domini.
Quomodo reus crit Corporis Domini indigne manducati, si Corpus Domini non manducet, sed ejus figuram Non admittet certe Calvini sta eum , qui indigne tractat figuram aut in ginem Christi, reum esse culpae , clim Christum in sua imagine aut figura honorandum csse proniis neget. s. Nulla igitur hic apud Apostolum, nulla apud Evangelistas figurae mentio , scd omnes eadem Verba , Hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur codem modo aperte & simpliciter pro-Ponunt:
253쪽
ar Tract.2sap. 3. De prasen. in Euchar. ponunt quod certe minime fecissent , si per Corpus Christi, figuram Corporis Christi intelligi voluissent , quomodδ enim illud intelligi
vellent quod suis verbis toties cpetitis non cxpresserunt minimo Christus ipse Ioan 6. V. s6. dicens, Caro mea vere est cibus , Sanguis meus verὸ est potus, Panis quem ego dabo Caro mea est pro ficuli ita rem se miram ac novam declarasse ac promisi me
ostendit , dbjungens mi est panis qui de caelo deficendit, qui manducat hunc panem vivet in aeter num. Quid autem miri aut noVi, meram particulam panis in sui memoriam discipulis porrigere, aut quid habet haec triticei panis buccella cur manna caelesti praeferenda , Vitam aetemnam manducanti allatura dicatur maec autem omnia in ipsam Christum vere realiter in Sacramento praesentem rectissime quadrare intelliguntur.
6. Ad haec omnia opponunt. Quando Christus dixit, uosum viris, debet vitis intelligi figurate , Ego quando dixit , Hoc est Corpro meum, Corpus Christi intelligendum est figurate. Sed quis non videt ex illo argumento eodem modo posse sic inseret, Ego sum viris debet in telligi figurate, ergo Ego Pater unUm sumus debet intelligi figurarymmetaphorice cum Α-rianisci atque ita eodem arguimento CVertes Omnia quae de Christo in Scripturis proprie dicuntur, quo realem ejus in Sacramento praesentiam auferre moliris Verum haec, & similes ex Scripturis consequentiae , per methodum tertiam 1 perius assignatam retundi debent. Nunc ulterius sic concludo In cognoscendo Scripturae sensu primitiva Ecclesia non potuit
errare sed illa agnovit realem Christi in E charistia
254쪽
Tract. a. cap 3. De praesen in Euchar r scharistia praesentiam, non Vero figuratam. Ergo
fides de reali Christi praesentia non potest es ie
. Ad minorem probandam Patrum primitiva Ecclesiae manifesta adduco testimonia. S. Cyprianus ρrmone de caena Dom Panis iste
quem Dominus discipulis suis porrigebat , none figi , sed natura mutatus et , omnipotentia Verbi factus est caro. Quid quaeso clarius dici potest S. ilarius lib. 8 de Trin. De Veritate Carnis& Sanguinis non est relietiis ambigendi locus. S. Augustinus verba Christi in sensu litterati
clare agnoscit Conc. . in Psal. 3. Ferebatur in manibus suis. Quomodo inquit, hoc intelligatur in Davide secundum litteram non invenimus,in Christo autem invenimus ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum Corpus suum ait, hoc est Corpus meum, ferebat enim illud corpus in manibus suis. S. Ioan Damasic defde lib. .c. I . Dominus dixit, hoc est, non Corporis signum, sed corpus, non Sanguinis signum, sed Sanguis. S. Epiphanius in At Synodo act. 6. Nunquam inVenies neque Dominum,neque Apostolos, neque Patres incruentum illud Sacrificium quod a
Sacerdote Ossertur, imaginem dixisse, sed ipsum
Nonne hic audis , nonne vides Scripturam Christum , Apostolos , Ecclesiae Patres realem
Domini in Sacramenro praesentiam uno ore aperte profiteri Certe, nisi velis agnitae veritati Culos occludere, necessarium est ut cum S. Hi lario jam citato concludas,De veritate carnis csanguinis non est relictus ambigendi locus. Sic enim ad extremum argumentor si primitiva
255쪽
2I Tract. 2.eap. 4. De impanatione Lut. tiva Ecclesia negasset realem Christi in sacramento praesentiam, hi Patres , qui eam aperte docuerunt,fuissent olim haeretici, & ab Ecclesia separati. Sed hoc nemo unquam dixit aut cogi
lavit,imo fuerunt ipsi primitiva Ecclesiae Praecipui oetores ac defensores. Ergo mani testum est primitivam Ecclesiam nunquam negasse rea tem pretesentiam , sed illam semper docuisse, per suos Patres Ooetores posteris credendam Proposuisse.
De impanatione Lutherana, O praesentia
I. A Rgumenta quae hactenus evincunt in , Consecratione vi verborum panem mutari converti in Christi Corpus in vinum in Sanguinem, probant non fieri impanationem id est,panem cum Corpore Christi in Eucharistia non permanere, uti contra Eutherum docet Ecclesia Catholica cum Trident sess. 3. v. . Non enim dici potest una substantia in aliam converti,nisi prima desierit,& altera in ejus locum succedat. Sic lignum non potest converti in ignem,
nisi forma ignis introducta , forma ligni desie rito neque dici posset virga Moysis conversa in
serpentem,si Virga Cum serpente permaneret. Σ. Declarant autem hanc transubstantiati ne testimonia Patrum stipra allata , qui asserunt panem fieri Corpus Christi mutari , converti c. Audi quaeso in quarto saeculo primitiva Ecclesia loquentum S.Cyrillum Hieros. μrheces .m et Aquam olim in Vinum convertit m
256쪽
Tra 2 2. cap. 4. De impanatione Lut I . Cana Galilaeae,& non erit dignus cui credatur quod vinum in sanguinem tran1mutaverit Idem eodem saeculo profitetur Gregorius
Nyssen. Orat eatem cap. 37. Recte ergo nunC
quoque Dei Verbo significatum panem in Dei
Verbi corpus credo transmutari. Denique S Ambrosius disertis verbis seribit de pane seri corpus Christi tu . . de Sacram cap. q. Panis iste panis est ante Verba Sacramentorum,
ubi accesserit consecratio de pane fit corpus Christi. Ac pergit ibidem ostendere nihil hic esse creditu dissiciles: Si cnim , inquit , creavit
Deus canunii terram quando non erant, quanto magis poterit panem Sc Vinum, quae jam ex stunt, in aliud commutare. 3. Altera controversia cum Lutheranis est quod doceant Christum esse realiter priesentem in ibio usu,t sumptione Eucharistites, sic ut in Hostia consecrata non persevere dum exponia tur in templo, servatur in pyxido , aut ad aegros
Sed contra , Postquam Christus consecratio nis vcrba protulit, Eucharistia aliquo temporis spatio in e)us , aut Discipulorum manibus ver sabatur , antequam singuli ex Discipulis illammanducarent ergo si ante Communionem Christus erat sub peciebus Eucliaristicis, non est ratio negandi quod postea extra usum sub iis dem perseveret Vel peto a Lutheranis ut ostendant ubinam in Scripturis dicatur , quod statim vos usum Christus recedat, Mevanescat mullum corte in Sacris litteris exstat istius do strinae Vestigium. Quinimo ex antiquissimo usu primitivae Ecclesia constat Eucharistiam asservari, δίad aegros deserri consuevisse. Probatur id primo ex Tertulliano qui lib. r. ad
257쪽
2 Tract. 2. cap. 4. De Impanat Ione Lut. ad uxorem testatur Christianos suo tempore consuevisse Eucharistiam ad suos domum deferre ut eam oportuno tempore sumerent Et in serm. de lapsis, narrat mulierem quandam cum arcam in qua Sanctum Domini uerat indignis manibus aperire tentasset, igne inde surgente dere ritam fuisse. En consuetudinem secundi post Christum saeculi, quo author ille vixit,etiam divino miraculo comprobatam. S. Iustinus martyr ejusdem taculi in apolog. r. asserit post Sacra peracta Diaconos solitos fuisse deferre Eucharistiam ad fratres absentes. S. Ambrosius in orat de obitu Sauri, narrat Sa--tyrum fratrem suum particulam Eucharistiae ad
collumἘuspendisse in naufragii periculo in sic
salvum evasisse. S.Hieronymus in epist ad Rusticum,refert S. Exuperium Tolos Episcopum Christi Corpus in canistro vimine comportasse. Denique haec Fides, U1us in Consuetudo inprimitiva Ecclesia ade certa indubitata fuit, ut S. Cyrillus in epist. ad Galgoθη iam in terminis affirmare non dubitet eos insaniret, qui asserunt Eucharistiam si in alterum diem ase Vetur Vim suam amittere. Errare non potuit Fides, Monsuetudo primitivae Ecclesiae, aut qui Cam sequuntur. Ergo citrare necesse est eos qui
258쪽
Truct a cap. s. De Sacris Missa c. et ly
De Sacri ci Missa, ct Communione sub
utraque Specie. Docet Ecclesia Catholica contra Se starios
Modernos , Christum in ultima caena non tantum Sacramentum , sed etiam Sacrificium per Sacerdotes offerendum instituisse , per illa Verba , Hoc facite in meam commemorationem c. rout a Vera irimitiva Ecclesia semper intelecta fuerunt. I. Probatur prim5,ex Apostolo ad Hebr. e. . v. I . ubi declarat de Christo vere dici , Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Cum autem Sacerdotis proprium munus sit os ferre Sacrificium , non potest Christi Sacerdotium in Ecclesiam esse in aeternum sine perpetuo Sacrificio in Ecclesia Terendo. Atqui cruentum Crucis Sacrificium semel tantum offerri potuit, cum Christas sepius mori, immolari nequeat.Ergo tantum restat ut perpetuo omerat per silos Ministros incruentum Mis e Sacrificiaum, alias Apostoli verba erunt ab omni veritate
Sacrificium autem illud sub specie Panis Vini offerendum esse indicant eadem Apostoli verba , dum asserit Sacerdotium Christi fore secundum ordinem Melchisedech,cuius Sacrificium consistebat in Panis dc Vini oblatione, uti
patet Genes 4.v I 8. Melchsedech Rex Salim proforens panem ct vinum, erat enim Sacerdos Altissimi. a.Probatur secundo , ex eo quod Deus nullo
linquam tempore reliquerit Ecclesiam suam sine z aliquo
259쪽
22 Tract.2.cap. s. De actis. Is sade. aliquo Sacrificio, quod in signum supremaeis jestatis illi offerri debebat. Nam in statu legis
natura reperimus publicum Sacrificium Deo oblatum per Abelem Noe, Abrahamum &C. In Iege Mosaica plurima erant instituta sacrificia, holocausta, Victimae, libamina. Ergo nullo modo credibile est solam Ecclesiam Christi relictam esse omni vero despublico sacrificio destitutam, quo possit omni tempore Deum placare , laudis impetrationis hostiam offerre , vitae ac necis Dominum agnoscere , quod oblatione fictificii proprie praestatur. Quod divino cultui adeo proprium est , ut nulla unquam gens Deum coluerit, quae sacrificium aliquod aut victimam non Obtulerit. Quomodo igitur cogitari potest Christum, qui voluit Ecclesiam suam toto orbe dis fundi, non ordinasse ficrificium aliquod publia
cum et suae Ecclesiae proprium , in quo omnes gentes ConVenirent in cultu conformi Deum adorarent. Quo autem sacrificio poterat popuIus Christianus melius conjungi, ac designari quam per oblationem corporis in sanguinis Christi in sacrosancto Missae sacrificio Ad hunc finem ab exordio Ecclesia Christi
nae instituti sunt Sacerdotes in erecta sunt Alutaria. Ad quid enim serviunt Saccrdotes , Ἀltaria, nisi ut vultimae,in sacrificia offerantur sine quibus totus ille apparatus inanis esset M proprio usu destitutus. 3. Probatur tertio , ex perpetuo usi Ecclesiae Christianae Missae sacrificium offerendi, ad haec usque tempora continuato adeo ut mirum sit ab iis qui se primaevam Ecclesiam cnerari: sequi profitentur aliud unquam fuisse cogit
Sacrificium hoc jam inde a Christi temporibus
260쪽
Tract. 2. cap. s. De Sacris Missa si aribus in Ecclesiui ubique oblatum fuisse testis locuples est S. Irenaeus , qui floruit secundo post Christum faeculo, scribi enim fib. .cap. 32. Christum in coena Apostolos novam novi testamenti oblationem docuisse , quam Ecclesia , inquit, ab Apostolis accipiens in universo mundo ODfert Deo, juxta Malachia Vaticinium. . Eundem Ecclesiae primaevae usum prodit S. Augustinus in Psalm 33. Ipse Dominus, inquit, dc corporcin sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedec, undein ipsi Apostoli ficrificare leguntur. An ergo ApostOli a Christi doctrina aberrarunt pIdem toto orbe Christiano sacrificium offerri
scribit iterum August. de civit. De lib. I9.cap. 22.
loquens de oblatione Melchisedechi Ibi inquit apparuit sacrificium quod nunc a Christianis of
serturico toto orbe terrarum. Et l. .do Trimit.
v. 14. Quid i gratius offerri aut suscipi post quam Caro Sacrificii nostri
S. Ambrosius in Luc. cap. Cum sacrificamus, Christus adest, Christus immolatur. S. Hieronymus super verba Malachi. In omni loco, ait, offerri oblationem , nequaquam im mundam, ut a populo Istaei, sed mundam,ut in caeremoniis Christianorum. Eusebius Emissen. fer s. de Paschate. Melchisedech oblatione panis 3 vini,hoc nimirum quod in Eucharistia celebratur, Christi Sacrificium fi
S. Iustinus Martyr in Dial.eum Triphone. Omnia Sacriticia quae suo nomine facienda Iesus Christus tradidit , id cst, in Eucharistia panisa poculi, quae in omni loco a Christianis fiunt, praeoccupatione usus Deus, sibi grata esse testatur.