R.P. Richardi Arsdekin ... Theologia tripartita sive resolutiones polemicae, speculativae, practicae, controversiarum, & quaestionum, etiam recentissimarum, quae in schola, & praxi per omnia usum praecipuum habent. ... Cum novo apparatu ad quamlibet

발행: 1682년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Referuntur Calumnia' dam aperta a Mimpris praesertim in Anglia conficta.

Amrunt imprimis Catholicos in Paenitenti

Sacramento impune omnibus flagitiis fraena laxare ac pro criminibus in futurum perpetrandis absolutionis beneficium impertiri. Ut corruat haec Ministrorum infamis ignorantia aut Versuta agnorantiae simulatio sufficiat ad singulorum Catholicorum testimonium,& conscripta passim file nostrae monumenta appetilare, in quibus, de abseluendis peccatis induturum committendis, ne tenue quidem vestigium deprehendes quinimo omnes passim Sectari , cum ipsoauthero , Confessionem pereatorum apud Papistas crudelissimam conscientiae carnificinam appellant. Τam belle criminationes illae inter se concordant , quam selent mendacia

conVenire.

Iterum , ut impingant Catholicis omnium scelerum carnisque licentiam , aiunt gravissima quaeque flagitia inter illos pro Venialibus haberi. Refert in hanc rem Ioan Berctatus, se praesente a serenissimo Angliae Rege interrogatum

ex suis Epistoeis aliquem acquid Catholici de

Fornicatione 1entirento an eam pro mortali,an veniali ducerento Atque illum sine cunctatione respondisse,inter Scriptores Catholicos esse qui Fornicationem in Venialibus numerarent.Commotus mendacio tam splendido Barciatus libere reposuit, Non visum esse inter Catholicos probatum authorum cujus doctrina tam infandum praebcat Veneri patrocinium Dum inter hos deca quaestion pluribus dilceptatur , subintrat clave regium Episcopus alter non levis tam cesecta

322쪽

Tract. 3. Art. q. Calumnia Noratorum ISeetarius. Rex ad hunc conversm , hic, inqtiit, disputatur , an Catholici doceant Fornicationem mortalem ess culpam , an venialem. Ille confestim, ac si1 de re notissima sententiam fro- nunciaret, Venialem omnino Rex serenissime)Venialem culpam cxistimant En quales hi sunt Seniores populi, qui Ecclesiam Romanam , ut innocentem Susannam,suis calumniisa convitiis opprimunt. Hi sunt idonei Iudices controversitarum fidei, haec oracula fallere dc falli nes- Cia, ex quorum ore populus discernat quid Α-postoli, quid Patres antiqui,quid prisca Ecclesia

docuerit , qui in docti in a praesentixante Oc los posita tam maligneia cutiunt. Ostenditur Impossura iniquissimo ANTONII GANἔde iι ti Simoniaco Ecclesia Romana per Apostolicos Missonarao1.

P Rodiit non ita pridem pestifer Libellus An

tonii Egani,pudet dicere, natione Hiberni, qui deserta avita fide, religiosa professione icula patria, in Angliam profugit , nec enim Hiberniae tellus animal tam Venenatum in suo gremio sustinere potuit.Vulgavit ille contra Α-postolicos issionarios calumniam mira arte confictam , de quaestu sacrilego ac Simoniaco quo singula flagitia venalia exponunt , taxat etiam pretio quod ex eorum absolutione aut dispent sitione corrogare debent: tanta selet esse tranfugis calumniandi libido. Nolo ego quod mihi promptum foret rem hanc pluribus per sequi, sed tantum paucisi absque ullius ostensione calumniam adeo pcrniciosam dissipare,ne

pergat incauto Sin errorem inducerc.

Atque imprimis'iuero, gane, quibus argues

mentis,

323쪽

28 oras. 3. Art. 4.Calumnia Novatoium. mentis, tabulis , ac testibus hanc accusatronem gravissimam in publica orbis luce consimias, Hoc ut praestes omnium gentium leges , Mi sus Angliae statuta requirunt, quae jubent C-cusatorem legitima criminis probatione destitutum Impostoris infame nomen ac paenam 1ubire. Hic vero , in accusatione gravissima

nihil aliud Eganus nisi suam unius fidem , eamque levissimam , in causis suae testimonium ad ducit. Cum tamen Ius omne tam civile , quam Canonicum,in ipsum Actorem in inimicum,& malevolum, Minfamem dc Apostatam a testium numero penitus excludar. Vide si quid Iuris delibasti C. Cum oporteat de Accus Et LIusta. fide manu vin. Et in C.Alieni erroris 3.q. 4.

Ex quibus manifeste conficio tantum abesse ut tuo testimonio susceptae accusationi ullam veritatis umbram concilies , ut potius teipsum execrandae calumniae authorem, Mimpostorum paenis obnoxium admittere cogaris.Neoue Vero arbitror ipsa catholicorum tribunalia adeo esse aequitati inimica , ut audiendos censeant fligitivos in suos Dominos crimina procudentes,nullo alio teste, nullis tabulis,nulla veri specie comprobata.

Secundι, interrogandus mihi est Epanus, quo pacto fieri possit ut Missionari Apostolici impune, ex praescripto CancelΙariae Romanae, Et ipse fingit, quaestum Simoniacum ubique exerceant , quem ipsi Ecclesia , cum Pontifice Rb-mano,in ecumenicis Conciliis congregata, severissimis semper legibus damna , ac paenis in-Κ statur 3 Leeantur censurae ac paenae gravissimo contra Simoniacos ab Ecclesia Romana

constiriitae in Concilio Romano primo sub Α- laxandro II Pontifice. Extant contra eos lena decreta

324쪽

Tract. 3. Ait . . Calumnis Noratorum. 4 8s decreta Concili Placentini,ubi traduntur fuis- 1 quatuor millia Clericorum tempore Urbani II Eadem fuit mens d se talentia patribus cxroto orbe Christiano congregatis in Concilio

generali Lateranensi I. sub Innocenti III. CAp. 6. Nec minor nostro aevo cura incessit omnes Ecclesiae Praesules in Tridentina Synodo collectos, ne quem e suo corpore, aut aliud Ecclesiae membrum execranda Simoniae pestis a sarci , contra quam firmissimos legum obices opponit scir. I in decrct de Reformatione

Cap. I.

His accedunt gravissima Pontificum diplomata,quibus quaestui Simoniaco omnis in Ecclesiam aditus 1evcrissime praecluditur. Et quidem Eugenius IV .praecedentium Pontificum ac Conciliorum vestigiis insistens in suo diplomate,post

multa in hanc rem decreta, hi Verbis co ludit,

S atuentes praeterea quod universia singuli etiam praemissa quavis dignitate praedit , qui

quomodolibet dando Vel recipiendo Simoniam commiserintl, aut ut illa fiat Mediatores extiterint, seu procuraVerint,sententiam Excommunicationis incurrant Occ.Et ne harum legum vigor lapsu temporis Vel in minimo laxaretur proximo seculo diserte innovanIii a Leone X. in sua Constitutione quae incipit Supernae.' 7. Constitutiones,inquit,per Antecessore.nostros, etiam in Sacris Conciliis contra hujusmodi Simoniacos editas innovamus, easque inviolabiliter servari praecipimus,ac paenas in eis Contentas pro expressis insertis haberi, delinquentes, etiam authoritate nostra, assici volumus. Atque has Constitutiones perpetuo valituras in quovis Ecclesiae tribunali severissime observa

clas, non minori semper cura alij,atque alijΡo tifices instavrant. Ad

325쪽

a8 arast. 3. Art 4. Calumnia Norato=um. Quis ergo , nisi fatuus , uni credat Egano fugitivo Apostatae in Ecclesiae Romana hosti

Jurato, contra haec quae adduxi testimonia , ac publica Ecclesiae Iura , ac tribunalia toto orbe

notissima.

Hinc ego vos, Acadcmici Oxonienses, quia gani libello testimonium apposuistis in omnes

cordatos monitos clim , ut omnia sedulo circumspiciatis anteaquam aurem hujusmodi Transfugis,multo minus fidem praebeatis , qui prius honestatem omnem quam fidem exue

runt.

Veniunt illi ad vos in vcstimentis OVium,intus autem sues lupi rapaces,qui non dubitant .iavis

calumnia Ecclesiae Romanae famam lacerare ut hac infami arte vestram gratiam a patrocinium promereantur Latet,mihi credite , latet intus traudulentus Sinon, qui multa de Danias mentitur, paratus interea, si res ferat , cstram

quoque Troiam incendere , eoque se proripercquo libido, quo lucrum,quo noVuciitror impulerit. Tales, inquit Erasmus ad Unibaldum,tantum ous: runt censiam 4 uxorem , Cetera praestat illis Evangelium, hoc est, potestatem UiVcndi ut volvvt. Neque hic despcnio irrequieto quo Transfuga illi agitantur nostri tantum temporis sensus aut censura est. Innatam illis lev1tatem ac depravatam indolem vivis coloribus depinxerunt nobis primi Ecclesia Patres , ne malis artibus incautos in audem inducerent. Non existimes,ait S.Cyprianus de unit. Ecclesiae, bonos de Ecclesia posse discederes triticum non rapit ventus, nec arborem solida radice funda tam procella subvertit,inanes paleae tempestate

jaci antur, invalidae arbores turbinis incursitoneeVertuntur. In eandem sententiam notat ertullia-

326쪽

Tract. . Art. 1. Calumnia Novatorum. 2 8 7tullianus per hujusmodi Ecclesiae spumas,ac vilia purgamenta , sincerum illius corpus magis

Purum,integrumque Conservari. AVolent quantum volunt paleae levis fidei quocunque afflatntentationum, eo purior massa frumenti in horreo Domini reponetur. Haec omnia in levissimis Egani moribus quam aperte eluceant quisquis observare voluerit facile concludet, nihil aliud ad hujusmodi Protheo, quam malas arteS, fraudes, ac calumnias, expediandum fuisse.

Contrafatuam Conclusionem ANDREAE SAL L pro

Secta Protestantium suscipienda. ASserit ille,in sua Recantatione, post dium num studium,ac considerationum Ecclesiae Romanae,in Lutheran: , se tandem GHquisisse, Fidem Ecclesiae Anglicanae Tutiorem cu riorc eme pro sua falate, quam iam Ecclosiae

Romanae.

Itane tu concludis,infelix Dialectices Expendisti igitur , te fatente , pro Veritate Ecclesiae Romanae totiu paene orbis Christiani commune testimonium , per mille quingentocannos a Christo usque ad Lutherum , omnium populorum,omniumque gentium Consensu receptum. Adeo ut toto 1llo saeculorum decursu , praeter Romanam,nullam omnino possis designare Ecclesiam palam cognitam , de qua potuerit Verificari perpetuus illi symboli articulum, Credo in Sanci am Ecclesiam Catholicam. Nulla crgo in orbe terrarum per mille quingento annos publice nota fuit Catholica,id est univcrsalis Christi Ecclesia, vel la debuit esse Romana. Et tu ex hac praemissa concludis , rejecta Religione

Gatholica ac Romana , securiorem tuae saluti re

327쪽

288 ct 3.srt. 4. Calumnia vasorum. fore Consessionem Protestantium in Anglia quam Sc tota Eccleti Catholica, Malue Seetie per orbem diffusis maxima pars ipsius Angliae tanquam taliam, erroneam, acaci:reticam

l orsus damnant δε execrantur. Adeo ut nulum toto orbe angulum , nullam Sectam , aut Sectariusia mihi possis demonstrare , qui in Constituendo Capito, primatu 3 hierarchia Ecclesiar,cum Anglicana Protestantium Meta Con-Veniat.

Tune Sest,in Sal, ut ipse putas , magnae sapientiae, tune fana mente ponderasti pro Ecclesia Romana tantam tamque constantem oroniaevo iraculorum gloriam, quam ipse Christus

publicam vera Ecclesia notam ac testimonium csse pronunciat. Non ignora quanta Compo-

stellae, ubi aliquando vixisti , edantur prodigia

omnibus conspicua , quanta in Monte acuto quanta Laureti in ipsb sinu Ecclesiae Romanae ut alia sileam toto orbe notissima. at tibi nota constantia tot Martyrum signis innumeris a Deo comprobata, qui omni cVo Veritatem Religionis Romanae suo sanguine ita consignarunt, ut nulli Tyrannorum tormentis mulio minus unius Pseudo-episcopi blanditiis aprimaevae fidei consessione dimoVeri potuerint. Hanc tu Religionem pro animae tuae salute tibi deserendam concludis amplectendam Sectam paucorum Protestantium, cujus Originem,aut progressum omni aevo a Christo usque ad Lutherum, tu, orbis uniVersus ignorat. Pro cuius Vcritate,pra aliis Sectis,quas ipse condemnas, nullum particulare Dei testimonium nullum generale Concilium , nullum divinum Miraculum , nullum saeculorum aut gentium

Gnsensum poteris in medium proserre. Quidquid

328쪽

Tracb. . Artra Calumnia oratorum. 289 quid enim tu pro Caelii Protestantium sive cxarcano, tibique ignoto Spiritus testimonio, sive ex Scripturarum intelligentia illis solis a Deo

donata, praetentes idem sibi Puritani, idem Anabaptistae, idem In dependentes, idem reliquarum Sectarum colluvius codem jure vindicabiti Non tantum ergo totius orbis Catholici suffragio , sed tuo etiam judicio constrictu & coim

Heu Sali miserande mal infatuates adeone tuus ille christo Parer aut potius parricida,te

potuit dementare, Omnem bonce mentis aciein Eripere, ut in Conclusionem tam stolidam,tam Caecam, tam infamem te adactum fatear Qua tandem factiim est, infausta metamorphosi, ut

qui poteras tibi Maliis Sal cis Christiana Sapientiae, nunc ut insulsum cadaver ad nihilum valeas ultra iis ut mittatas foras , dc ab hominibus ubiqae gentium tu merito conculceris. At agnosce infelix, agnosce tandem , quantate involuerit mentis calva , quae caeco impetu Te in hanc erroris abyspum praecipitem adegit. Revoca, da licet, infaustum gradum , quo ad interitum restinas. Aderit brevi dies illa extrema, aut potius nox cali 2 in os , in qua dabitur profligatae vitae errata sero agnoscere,nunquam reparare. Resipice vel nunc statum animae tuae miserandum, in quem te ultro demersisti Extrasmum matris Ecclesiae tanquam abortivum reproiecisti . sacrum Sacerdoti ministerium tot modis temerasti vota Deo nuncupata ausu Sacrilego proculcasti omnia salutis remedia an

quam inane ludibrium longe abiecisti .Et adhuc tot scelerum cres haud serio advertis , quam horrendum te judicium , quam dira sententia quam immane barathrum expeci et Quid dico cxpectat p

329쪽

2so Trach. 3. Art. Calumma oratorum. expectat Iam coram orbis tribunali tua perfidia patefaeta est , omnium judicio condemnatus,in vinculis tua conscientiae constrictus teneris, in profundum gehennae , nisi resipiscas qua nescis hora abripiendus Ridet intereat exultat in interitu tuo infausta Haeresis, ejusque Ministri , quibus te nefandis errorum catenis mancipandum tradidisti. At luget exadverso fianus tuum Patria charissima quae te olim genuit luget Ecclesia quae te a teneris in sinu fovit luget Caelus ille Sanctissimus , qui te optimis legibusi exemplis institΗit. Si enim censemus communi luetis deflendum corpus quod deseruit anima, quomodo non deflenda est an, ma quam deseruit Deus Atque utinam tandem tu te ipsum deflere incipias meque ero poteris, niti ferreus es, a salubri luctu ac lachrymis temperare , si oculis tuis serio proponas statum animae tuae tot modis horridum ac luistuosum deformata Omnia pristinae Religionis vestigia , obliteratam pleratis speciem, extinctam probitatis imaginem , aut potius in imaginem Satanae sacrilego furore

transformatareu

mndit adhuc Clementiae sinum prodigo Filio

benignus Deus. Humanum esse novit labi &errare,sed daemoni proprium in errore perdurare. Unica ad salutem restat via, a lapsu rad

Teyocare, errores agnoscere , ac palan abdicare. Non desunt tibi etiam in Anglia non indecora magnorum heroum exempla , qui non dubitarunt abdicato quovis ossicio , dignitate , cΑulae gratia , errores potius corrigere dc ad

Romanae Ecclesiae gremium conVOlare , quam Certissimum aeternae salutis naufragium incurrere. Et tu tandem Sali , qui hos secutus es er

330쪽

Tract. 3. Art. . Calumnia Novatorum. 29xrantes, sequere dum ii ii nitentes Dutque in oppugnanda Christi Ecclesii te 1ubito in Savia luna transformasti, ita in propalanda ipsius fide ac Veritate, te deinceps Paulum exhibe Hoc a te suo jure deposcit toties indigne proculcata Religi , violata conscientia Maequitas in quod caput est , nunquam nisi sic evitanda mors illa immortalis gehennae nunquam extinguendae stipplicia.

od si s ista qua detineris mentis caligine

incipiat tandem tibi radius aliquis divinae lucis oboriri,reflecte oculos ad Petram unde excisiis es , neque pudeat post tot errorum labyrinthos ad agnitam olim Ecclesii Catholicae 1emitam respe stare. Utque tibi ad hocino desint Considerationes idone te, quas m Dei conspectu sincero animo revolvas, non recusaVi utinam in tuam quoque salutem j laborem brmandi In hoc opere pauca quaedam ac dilucida Arpumenta,quibus necesse est a Novatorum erroribus ad veram Ecclesiam quemlibet adduci, qui apertam salutis viam animo non punitus obcaecato investigare volue-

ARTICULUS QUINTUS.

pamn Sectarum dogmata Particularia proponuntur,

Hareses Calvini cum Luthero comm es.

CAlvinus, qui fuit tempore posterior Luth

ro qui emersit anno Is I . omnes fere Lutheri errores complexus est is insuper novos 1 addidi

SEARCH

MENU NAVIGATION