De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

re omnia; neque tamon id honesta aliqua ratione consequi possint, universam litterariam provinciam criminando perturbant, magnumque sui judicii metum qualiacumisque conantibus injiciunt . De his plus satis : ad rem Veniamus. .

objiciunt quidam, ut ante dixi, Τheologis praestantissimis , omnisque ,

praeter eam quae a natura est , pietatis ac religionis contemtionem . Accusatoribus istiusmodi , qui nullorum omnino , vel paucorum vitia in omnes derivant , non esset mihi dissicile audaciam excutere , si- 'quidem vellent hoc in loco tamquam in judicio calumniam ejurare : sed & illos abessse juvat , & nos ita dicere , ut nihil aliud spectasse videamur , nisi ut adolescentum nostrorum mores optimis monitis praeceptisque componeremus. Veteres Socraticae disciplinae Philosophi, quorum doctrina Christianis legibus castigata in Theologicam scholam adscita est , non aliter

se inter suos numeratum iri putabant, quam si ita viverent , quemadmodum docebant. Hinc magna illa rerum humanarum tolerantia , fortunae contemtus , projectio divitiarum . mentis consiliique constantia , virtutesque reliquae , quas in Socrate primum ipso , deinde vero in Aristippo , in Cratete, in Biante, in Diogene, in Anaxarcho , ceterisque Stoicis aequales eorum admirati sunt, nobisque ad exemplum tradiderunt . Neque vero aut Graeca juventus in eorum scholas convenisset , aut ipsi

102쪽

prudentissimae gentis magistratus conventire passi essent, nisi quae dicerent, agendo confirmassent , totiusque vitae ratio in prublicis privatisque negotiis cum illius severitate doctrinae consensisset. Tu vero, Theologe , quid mihi de Deo ejusque legibus; quid de Superis , atque Inferis I quid de

vitiis , quid de virtutibus praedicas , si ita vivis , ut nihil eorum faciaS, quae nos nisi faciamus , aeternos cruciatus minitaris 3 Iam quid rest at , nisi ut putemus, te ad Ingenii commendationem talia confingere;& multorum credulitate velut ad ludum faciendum abuti Θ Levissimum est enim, nec omnino ferendum , quod vulgo dicunt , se neque Augustini quaerere gloriam , neque Thomae , ' neque Bonaventu

rae ; illos quidem , & praeterea paucos itilorum similes non communi hominum conditione natos , sed tamquam caelo de-1nistos divinarum humanarumque rerum studio incredibilem in omni virtutum genere exercitationem non sine miraculo conjunxisse . Dii boni , quid ita nugantur λAnne unquam fando auditum est , pietatem pugnare cum litteris , aut opus este portentis, ut res natura simillimae conjunis igantur λ Si enim mathematica siderum &Planetarum contemplatio , ut septimo de Rep. libro contendit Plato, pios homines facit ; si illa ipsa litterarum exercitatio , quae poeticis fabulis continetur, tamen plurimas habet ad vitae institutionem oppori Iunitates , ut elegantissima oratione

103쪽

. νεκη D. Basilius ostendit: quid est, quod esse possit in Theologicis studiis ad probitatem impedimento , nisi sorte illis, qui

stomacho laborant, optimosque cibos in pessiimum succum convertunt λ Neque tamen postulo, ut insignia illa sapientiae ac bonitatis exempla, ne singula quidem singulis aetatibus visa , Theologi nostri continuo referant , quod esset Theologicis scholis solitudinem ac vastitatem afferre eid quaero unum , quod & facillimum est, re cum hoc litterarum genere suapte natura conjunctissimum , ut aequi , ut honesti, ut moderati sint; nihilque dicant, aut faciant , quod a sacrae professione scientiae

abhorrere videatur. Cum enim Omnes nota parum offendere solent alterius cum alimro de re tam gravi concertationes, tum

nihil potest esse odiosius , quam ejusmodicum ipso pugna , & tale aliquid , quale in histrionibus videmus, qui cum a scena discesserint, nihil sibi minus agendum putant, quam quod mimico illo habitu professii sunt. Quod si in facultatibus illis, quarum ratio & natura ad contemplandum unice refertur , totusque contemplationis fructus oblectatio est , qui ea ponit audiis toribus suis, multumque commendat, a

quibus ipse tamquam incertis assensionem cohibet, turpissime peccat quanto minus ferendum erit, in Theologica disciplina, Cujus pars maxima actionis gratia est, ct ipsa contemplatio sempiternam beatitatem propositam habet, ea doceri, vetari , juberis

104쪽

Mri , quae magister ipse , ubi descendit,

ante omnes contemnat , & ad irrisionem etiam , quod ipsum aliquando contingit,

animi caussa traducat λ Qua in re si sibi

noceret uni , pessimumque virus in ipso cohibitum , nequaquam glisceret ad aliorum innocentiam inficiendam, nihil insuper laborarem e sed cum ille in magna quadam luce vivere credatur, & cum S peris quodammodo colloqui , multis ad improbitatem exemplo est partim omnino Caecis, partim vero malitiose caecutientibus; quod minime audeant sine duce & auctore pudenda patrare. Praeclara vero Τheologi laus , sceleri ducatum praebere; constituere signa facemque improbis; intemperanter , cupide , libidinose & ageres iapsum , & agentibus excusationem compa. rare. Nolite porro existimare, Auditores, vitium ullum in hujus odi homine modicum esse: omnia summa sunt , perdita Omnia , & ad infinitum quoddam malitiae genus profligata . Qui enim potest rerum

divinarum tractationem cum vitiorum Coeno componere, & in utroque dies noctesque versari , eum necesse est stimulos omnes extudisse conscientiar, nihilque sibi ultra vitae terminos polliceri . Huc ubi ventum est improbitatis , cave hominem reprehendas , aut ullo modo sanare coinneris .' conclamatum est . Non sibi ab ignoratione, non ab incogitantia, non ab

infirmitate naturae, unde ceteri solent, CX-cusationem quaerit: non patitur hoc Them

105쪽

logi nomen; in Superos ipsos caussam conavertit; partim dubitat, partim negat, pamtim irridet , callidaque circuitione & an fractu eo denique recidit , ut ex diuturno divinarum rerum studio nihil se certi col.

Ieoisse significet. Adde huc in familiari

1ermone identidem jactas de animae ima mortalitate dubitationes , de sacrorum liabrorum sensu, de Ecclesiae legibus, de alterius vitae poenis , deque iiS Omnibus , quorum cogitatio monere homines solet , drin ossicii religione continere . EX hoc uno fonte , vel prope uno novae in dies effluunt opiniones, quas haereticas appellamus, unde sibi istae Theologorum quisquiliae sepem circumdant, caussasque praetendunt, ne temere facere videantur , quod ipsi c teroquin minime omnium facere deberem . Ac primum quidem suis moribus obtegendis talia praetexunt , ad tempus quaesita; deinde malo quodam inconstantiae meta Propugnare conantur ; denique vitiosi ingenii pertinacia , & pessima famae libidiane eo usque deveniunt, ut spargant in vulgus, privatim publiceque confirment, ne 1olum gratia , auctoritate , fortunis omnibus , sed capite ipso, si opus sit, per summam desperationem insaniamque tueantur. Cavete igitur per Deos immortales , Adolescentes, ne moribus incompositis huc a

cedatis, ubi qui non sit optimus, pessimum esse necesse est . Nihil artificiose dicimus, nihil perfunctorie, nihil ex illa consuetudine nostra, qua vobis ossicii jura, pudorem.

106쪽

honestatem, veritatem , & in primo litterarum limine, & in Rhetorico, & in Philosophico ludo sine intermissione commendavimus . Est hic peculiare aliquid, quod nos pro vestra gloria & salute vehementer inflammat ; vocemque nostram & contentionem praecipuo quodam modo reposcit. Nam ceterarum profestares artium si in vitio sint, sibi in primis nocent , aliis Vero vel nihil prorsus, vel parum, vel in eo nocent , quod non est momenti maximi. Grammaticus, & Philosophus sua sibi malitia obest , nullique praeterea ; Medicus aliorum valetudini, orator fortunis infestus est : at vero Theologus, si malus sit, animum laedit, quae pars una est in homine excellentissima: religionem, pietatem, Dei Cultum non a 1e uno distrahit, non a singulis hominibus eximit , sed a civitatibusti provinciis evellit, ejicit, eXturbat. Hinc vero seditiones per omnem aetatem consecutae , hella civilia , caedes , incendia , Te- rumpub. mutationes , & siquid calamitosius humanae societati contingere potest. Testis mihi Germania sit , Helvetia , Λngi ia , Batavia crudelissimis bellis diu vexatae atque afflictae; testis Gallia ipsa, quae quamvis ad hanc diem singulari providentia ab haereticorum insidiis erepta fuerit, identidem tamen a suis Theologis multo etiam gravius, quam ab externis hostibus conflictatur. Quod cum reputo, valde miror , ecquid tam diligenter ac severe ill rum ingenia expendantur, qui inter Theo

107쪽

logos referendi sunt ἰ quamdiu, quo loco , quo magistro quisque studuerit; quae sit eis

jus ad res percipiendas retinendasque meis moria ; quae ad interrogandum ac responis dendum calliditas ; quam cultus sermo , quam promtus , quam eruditus : de moribus vero nihilo plus Peteratur , quam in

milite de Theologia. Quamquam ipsa quoque ingenii inquisitio jamdiu coepit e remissior , nihilque facilius est homini non stolidissimo , quam Theologum salutari . Sed profecto ita sibi duo haec coniuncta

sunt probitas & sapientia , ita alterum a1-tero nititur , ut a quo aestuantium cupidistatum moderatio non requiritur , ab eo neque cogitandi acumen , nec intelligendi celeritas, neque facilitas explicandi m gnopere sit requirenda. Quae cum ita sint, intelligitis, Auditores, non me Theologis rem utilem commendare, sed plane necessariam ; ut si nolint innocenter integreque vivere , aliud quoddam litterarum genus suscipere debeant, omnemque Theologicae gloriae cogitationem abjicere. Est enim Τheologia in vehementi quadam altissim

rum rerum contemplatione posta , quae hominem totum occupat, absorbet, & a terra quodammodo abripit; nec ullam eis jus partem aVelli patitur , ut in vitiorum

sordibus tam dispari studio volutetur. Hocsbi illa proprium vindicat supra reliquas disciplinas ob infinitam meditandi vim , ut nequeat inesse nisi illis , qui a rebus ceteris alienissimi sint . Cedo mihi , si lubet a

108쪽

bet , Ecclesiue fastos: plures ego tibi The

logos ostendam , qui templis arisque coistuntur , quam tu mihi ex omni litteraria Rep. Grammaticos , Rhetoras , PhiloQ-phos , Medicos , Mathematicos . Immoc dicam enim quod saepe animadverti

vix mihi unum aut alterum ex tota antiis

quitate recitabis tam gravi dignum nomine , ut Theologus appelletur , quin insigni virtute excelluerit, suamque sapientiam non satis per se firmam probitatis accessione confirmaverit. Nihil de illis lGquor , quos nondum Libitina saeracit : ado huc illis cum invidia confligendum est, quae quoties a fronte nequit , a tergo , a lateribus aggreditur , & quorum sapientia in tuto est , vitae morumque famam labefactare conatur . Qua in calamitate, si calamitas est habere aliquid invidia diagnum , primum se benefactorum consciemtia solari debent, sibique ipsi perfugium esse; deinde vero aliquid etiam inimicis condonare, qui nihil hujusmodi auderent. nisi plurimi essent , qui se uno eodemque tempore & flagitiis , & Theologicis stidiis nobilitare conarentur . Verumtamen

aliud est Theologum videri, aliud esse cac siquis vestrum , Λuditores, signum sibi aliquod praeberi cupit, cujus ope tamquam Lydio lapide ungulos experiatur ,

se habeat; vitia pervertere naturam inmnem, & cum infimas animae partes contaminaverint , in ipsam quoque arcem invadere, suisque tenebris Obscurare, nequid

109쪽

magnopere capiat nisi crassum materiaque concretum : idcirco tam esse dissicile viatiosis hominibus in Theologica facultate praestare , quam lippis & caecutientibus in pictura. Nihil est, quod dici possit absurdius, quam in bene constituta Repub. omdines omnes sibi respondere , & in unum quasi corpus coalescere , hominem vero ipsum , ex cuius exemplo Reipub. ratio ducitur, partes habere naturae quidem nexu colligatas , sed ita Ossicio dispares, ut altera humi depressa flagitiis obruatur, altera prorsus libera in sublime feratur , &purissimis spiritibus se se immisceat. Dum animus corporis custodia continebitur , rerumque imagine sensibilium indigebit, nusi sensus sedatissimi sint, nisi castigati, nusi pravae cujuslibet cupiditatis expertes ,

numquam se totum explicare poterit, viresque omnes ad contemplandum intendere . Minima quaeque perturbatio sive a-u anoris, sive odii in supremam animae pamtem impetum facit, dc ubi certamen nequit, tumultum edit'; qui si non est ejus modi , ut omnem contemplandi ardorem extinguat, illas tamen commentationes inisterturbando impedit, quae debent esse in- . tensissimae , & spiritum a corpore, ut ita dicam , alienare . Quod cum intelligerent

utriusque Scholae Principes, & in quodam

veluti portu viverent ab humanae vitae tempestatibus remotissimo , numquam tamen

Theologicum studium aggrediebantur , quemadmodum accepimus quin se modo Ipse

110쪽

precationibus , modo votis , modo facrifiaciis , modo etiam simul omnibus diligenter expiarent , omnique Ceterarum rerum cura deposita, quantum mortali licet, caelesti naturae conjungerent. In quo Uno maxime consenserunt , imitatores habent admodum paucos 1, in quo sibi contrarii sunt, immensam uterque familiam ducit nimio quodam contentionis amore, & superandi cupiditate flagrantem , quod maYimum est Theologorum vitium nullo meo clamore sanandum , non tamen tacendum . Hinc enim exitium quoddam ortum est pulche rimae facultatis, in qua potissimum excellere creduntur, non qui gravissima ad cognoscendum , sed qui subtilissima ad fallendiam excogitant : hinc Vanae quaedam otiosaeque disssutationes , quae mentem a S. Bibliorum doctrina ,. a Sanctorum Pa

trum dictis, a Conciliorum legibus, a Pontificum decretis longissime abducunt ,& sine ulla utilitate fatigant e hinc pertinax & insanum partium studium, quo sit,

ut acerrime decertemus , cum minime oportet ς idque viribus omnibUS propugnemus , non quod veritati proxime accedit, sed quod iis placet, qCorum institutum ampleXi sumus . Itane vero, Auditores, rot annos pallebimus tot volumina diu noctuque teremus; ram multos dicendi scribendique labore' non sine valetudinis detrimento , atque adeo cum Vitae periculo suscipiemus ; ut id aliquando teneamus , quod nec placeat nisi nostris , neque no-

SEARCH

MENU NAVIGATION