De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

mortales , Philosophia λ Annon humana

mentis vires cognoscere pro varia corporis consormatione singulis aetatibus varias,

pars quaedam est , nec sane parva Philo-1ophiae φ Nune illi quidem satis cognoscere videntur, quid tradere possint ; n insatis tamen, quid illi capere, quibus tradunt. Si enim pro illa , quam sibi arrogant , naturae cognitione reputarent, eam

cerebri partem , qua hominis animus ad ingenii , memoriaeque munia , quamdiu corpori conjunctus est, necessario utitur, ita in adolescentibus conformatam esse, ut

sua quadam mollitie facile excipiat quid. quid injicitur, ea tamen ipsa mollitie impediatur , ne spiritus ad intelligendum facile expediat & moderetur, non sane erubescerent, artati illi consentanea narrando potius , quam disserendo consignare . Atqui dum sua crepant, dum eadem perpetuo dicunt, repetunt, confirmant, insinuant , non id assequuntur , ut audit

res minime apti repente Philosophi prodeant , sed ut ejus doctrinae, quaecumque est , praejudiciis occupatissimi , ac veluti sacramento rogati, nullam praeterea pati possint Philosophiam . Quam vero indeis

corum est , quam incongruum , quam a tota scientiae natura alienum , adolescenistem hominem de rebus abditissimis iudi- .care , decernere , assirmare , & ut ejus artatis est , tanto magis clamore & audacia , quanto minus ratione potest , susceptas partes propugnare ς Non ego cum

92쪽

AD PHILO s. 73

iuventute tam dure agam , ut eam permultos annos Pythagorico more silere jubeam , nihilque respondere umquam , nihil interrogare ; verumtamen si Philosophica eruditione contenta sit, nec sapientiam immature assectare videbitur , & in eo tamen Valere , cujus praesidio perimctam absolutamque sapientiam com rare

aliquando possit Nam quod ipsa per se

intempestive commentari velit , & sine prudentia garrire , iccirco factum est, ut nobilissima disciplina , non hominum ingeniis parta , sed ut Plato existimavit ,

. Deorum munere nobis concessa, incredibili invidia laboret , nihilque jam de rerum natura tam poeticum fingi posse videatur, quod non ab aliquo fingatur Philosophorum. Hinc modo cum horologi rum inconstantia , modo cum aegrotorum somniis , modo cum andabatarum pugnis a sapientissimis scriptoribus comparata :hinc senatusconsulto a Romanis expulsa,& ad suos Graeculas redire jussae hinc denique a Graecis ipsis simulandi ars saepe dicta , cujus fama & auctoritas non ipsa dignitate rei , sed singulari habitu, &contemtu ceterorum sustineretur . Quemadmodum enim summi 4n Repub. Magistratus si vulgari coeperint, & cuilibet artati mandari, splendorem SI auctoritatem amittunt; unde fit ut habitus ipse, & antiqua potestatis insignia ad mores degeneres accommodata irrideantur ; ita philos phica studia maximarum tractatione rerum

paene

93쪽

eame divina , postquam in medio posita sunt, & cuique sine delectu communicata , in contemtum abiere , palliumque ipsum pristinete majestatis insigne ad irrisonem traductum est . Ago igitur caussam vestram , sapientissimi viri, cum dico, non esse adolescentibus dandum , ut ipsi per se, cum paullum aliquid in schola sederint, statim philosophentur . Cum enim praestare nequeant , quod conantur , tanto nomini injuriam faciunt , & numerum quidem augent , si Diis placet , Philosophorum , sed pretium imminuunt . AEo etiam vestram , Adolescentes studiovismi , quos cum videam in rerum dissicillimarum tractatione magno cum labore fluctuare , ex illo velut Euripo in tranquillum pacatumque mare deduco, ubi & facilitas navigandi jucunditatem pariat , & opportunitas laudem , & modus utilitatem . Ago denique caussam tuam, Princeps Eminentissime , qui cum velis, & identidem jubeas , juventutem hanc ad morum & litterarum institutionem tibi concreditam , non garrulam in disserendo esse, non acerbam , non pugnacem , genus hoc nostrum adsciscere potes Philosophiae , quod nullam sententiae dictionem habet, sed Q.

lis narrationibus continetur.

Edita

94쪽

Edita est Patavii an. 171ς. deinde alibi, addita hac Auctoris Epistola AD LECTOREM.

Eteres philoseophandi instit

nones , si numero censeantur , tam multae sunt , ut omnibus cognoscendis ne i anni sufficere iideantur , qui tres hominum aetates misit ; senautem re , ita partim antiquitate obrutae periere , partim mero si milia con-riment , ut uno nec immodico motumι- ne Thomas Stantiuus unimersas comprehenderit . Nihil ergo conficiunt, qui Jonicam se tam , stabicam , Eleaticam, Epicuream , Cyrenaicam , Eliacam, -- garicam , Academicam , Peripateticam, Conicam , Stoicam , orrhoniam , Potamonicam nobis commemorant ; quasi mero immensium aliquod onus oratione hac adolesentibus imponamus, quod ros senesique opprimere possit. Hoc prin- monere idcirco motui, nequis lemmater ipse,

95쪽

sese , quemadmodum uepe accidit , a

ugendo deterreatur ; putetyue a nobis ea proponi, certis Armisique argu mentis non solum non probentur , omniso probari non possint. Et mero cum de re hac sermonem apud amiscos intulissem , dixissemque iideri mi hi multis de caussis, non Philosephiam, ed historiam philosophicam adolescentibus tradendam esse , primum quidem lapides loqui misis sum, rum id pem

vici , ut de illis adolescentibus cone derent , qui nollent tota mita philose phari ; sed ut ambas manus darent , mihique in inmersum assentirentur, id

vero nec exprimere potui, nec ut eo

primerem, pro illo , qui in familiaritatibus seriari debet dissutandi modus ,

pertinaciter lasor ait. Nunc ruero ta8- quam in aciem ductus , nermis omniabus miris rue contendo, primum qu dem adolescentUus , quorum evitae ratio adhuc incerta est, deinde illis, qui

Graecam Latinamque erudisionem unice

oectant , tum illis , qui ad generis

commendationem MDitaeque elegantiam so-

96쪽

rus artibus infirmantur , postremo iia

lis , qui se totos philosiophicis studiis de

diderunt, per sectas omnes excurre dum esse , nimique praeter si oriam ex tam longo itinere tolligendum.

est pluribus t Oratoriam Friptionem inero ; , quod ostendo , persua Fe Iuri sit , persu dendum non inepte dixisse. F 1 AD

97쪽

AD THEOLOGIAM'

oratio V.

Theologus nemo dici potes , nisi

prosus C r. Am primo illo, quod mihi superiore anno ad altiores disciplinas progredienti a Philosophis injiciebatur , periculo defunctus , ad ipsum denique Sapientiae fastigium ascenis do , & in gravissima Theologorum corona , quod bene vertat, alacris erectusque consido z Quo in loco mihi quidem honestissimo , & a prima adolelcentia multis laboribus multaque industria quaesito, una me res sollicitum habet , quae multorum sermone contrita veluti proverbium circumfertur , magnos Theologos nihil credere , & quod inde consequitur, sne Superum metu , ac sine ulla immortalitatis cogitatione suis legibus vivere . Sive autem id ipsorum levitate percrebuit , quom mplurimi antiquitatis oppugnatione singularis reconditaeque doctrinae famam quaerunt; sive etiam superbia , quod aliqui revera ni

hil credant, nisi quod ipsi ingeniolis suis longe minimis consequi possitnt, sive de

98쪽

mum insana 'quorumdam improbitate, ac mae desperatione, qui eam ibi necessitatem vitiorum suorum legibus impostram putant c ur ne Deum ' quidem bine tonce.

dant, nisi forae caecum & otmium I id ejusmodi est , uti magna animi provisone

eaveri debeat , Λ a nobis, nostrisque adolescentibus tamquam triste aliquid, ac detestabile averruncari . Quamobrem in ipso statim Theologiae limine , pro eo , quod suscepi , monendae juventutis ossicio , huc iaccedentibus edico , non solum ne exiguum ingenium afferant , quod est a natura impedimentum nulla fortasse industria nulloque artificio superandum , sed quod

in cujusque potestate est: ne mores afferant liberos plusquam satis , & ad vivendi licentiam solutiores . Neque vero putetis, Auditores , me fines illos , quos: mihi ipse . circumdedi , sine caussa perrumpere, & in

eorum provinciam excurrere , qui cum vitiis & cupiditatibus bella gerunt r sed cum ita mihi videatur , mores & ingenium in hoc studii genere conjunctissima esse , &alterum ab altero mirifice adjuvari, id ipsum publice expono ; & quantum quia dem per me licet non mediocris jam usus, sed minimae facultatis hominem , ostendo, Theologum neminem dici posse , nisi probum virum . Quod si iis persuadere pol ro, quorum mihi studia commissa sunt, ipsi se ab obtrectatoribus aliquando defendent,& nobilissimae disciplinae gloriam per has insidias petitam justo sacramento vindicabunt.

99쪽

M ORATIO V.

Priusquam vero rem ipsam aggredior, peto vobis hanc Veniam , Auditores , ut de me , quod saepe desideravi , pauca diis cam : nam & brevissime faciam , & ea moderatione , ut omnes intelligant , me quidem non de me ipso laborare , sed de hujus dignitate loci, quem quoniam Princi. pis sapientissimi iudicio tenere coepi, sorotissime constantissimeque in omni vita de. sendam. Audivi, nostrum hoc dicendi genus planum & aequabile non satis imple. re capacissimas quorumdam aures, qui sa- res identidem sacetiarum , & exaggeratam multarum rerum eruditionem non tacita voluntate requirunt . Et ad primum

quod attinet , utrum sit aliquis in nobis Drbanitatis lepos opportune adhibitus, cujusmodi suit in illis , quos nobis ad imitandum proponimus , nec ipse judicare possum, nec si possim , dicere ausim ; dicacitatis quidem certe & comicae cavilla. tionis est admodum nihil. Ut enim lenis. simum mihi ingenium natura largita est,

ita neque voci, neque oeulis, neque fronti addidit scurrile aliquid, cujus auxilio ad hanc eximiam laudem dicendo contenderem . Nihil vero minus est , quod arte comparari possit , quam ratio jocandi, &mimica quaedam ad movendum risum pronunciatio .' ac siqui comparare conati sunt, cum essent suopte ingenio vultuque ad seria compositi , stomachum & indignationem commoverunt . Quamquam si me &natura ad istorum voluntatem consormasin

100쪽

set, & tempus ita postularet, ipsi vos mihi gravitate vestra incredibilem verecundiam offunderetis, nec tam me VOCeS quaedam adolescentum levitatis indices ad audendum excitarent , quam mehercule primi hujus & alterius subsellii conspecius

modestiae moneret . At enim neque eruditi sumus. Si, quod isti faciunt, eruditio

est, sexcenta Scriptorum nomina uno spiritu recitare , sateor equidem neque esse me , neque futurum umquam eruditum;

non quod bibliothecis caream, unde talia sumuntur , sed quod longe diversum esse statuam oratoris ossicium , & quale demum cumque sit, nolim in eorum posset-siones irruere , qui per haec fucum facere consueverunt , seque pulchros beatosque plebeculae litterariae venditare . Sin autem eruditio est color quidam antiquitatis, non ille quidem ex librorum titulis semihorae spatio collectus , & in omni sermone intemperanter fusus , sed ex diuturna priscorum monumentorum tractatione comis

Paratus , eaque parsimonia & prudentia adhibitus , ut non facere ipse orationem, sed ornare videatur , est , si Diis placet, ut de eruditionis laude non omnino desperemus . Atque ut intelligatis , Auditores , quid hoc hominum sit, qui talia postulant , scitote illos non ingenio quidem Carere , sed sanitate . Est in quo laudari possint, si sua laude contenti , aliis quoque nonnihil concedant . At vero cum iista POpulo persuadere velint, se unos sci-

SEARCH

MENU NAVIGATION