De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

obtinere non possunt, privatum otium Iairudare solent, omnemque rei gerendae rationem conquisitis dissicultatibus improbare; ita qui Graeca & Hebraica studia sive animi infirmitate , sive inertia defugiunt, eorum laudem malignius imminuant, ranis tumque Latinis concedant, ut modum fidemque superet. Hunc porro desidiar morbum tum demum mihi videor depellere posse , si pauca quaedam de Hebraica lingua diXero, ejusque naturam & rationem minus multo implicatam, quam timidi homines sibi confingunt , patefecero . Nam Graeca quidem multis jam locis reflorescens non indiget opera nostra . Agite dum qui Hebraeorum pronunciatione perterrefacti ab hoc litterarum genere tantopere abhorre

ris ; quid est , si primos Grammaticae labores superaveritis, quod studia vestra reis tardare possit y Num copia , num Vari ras , num inconstantia ζ Nihil sane hujusmodi esse potest in lingua illa , quae multis abhinc saeculis oblitterata, in uno tantum Sacrarum Scripturarum codice, grandi quidem ac splendide scripto, sed tamen uno superstes est . Nisi forte Taim

dica commentaria neque rebus , neque Verbis pura recipimus, oc multiplicem illam loquendi sartaginem ad Hebraicum se

monem revocandam existimamus . Fingite vobis animo unum ex omnibus Latinis Scriptoribus Ciceronem, ex omnibus Gra

cis Demosthenem unum superesse ; jam intelligitis , quam in angustum copiosis i

132쪽

mae ceteroquin linguae compingantur ἰ Vo- cum numerus statim exiguus, dialectus una , forma constructionis non admodum varia . Nihil est enim aliud , quod Graecas Latinasque litteras adeo in immensum Propagaverit , ut multos studiosis hominibus annos eripiant, quam ingens Scriptorum multitudo , qui pro ingenio quisque suo , pro patriae, pro aetatis, pro rerum tractandarum natura verba dictionesque formarunt, multisque ex omni lingua detortis , infinitos labores discentibus ac do. Centibus proposuerunt . Adde, quod HGbraicus sermo ceterorum antiquissimus, &mundo aequalis , nullam litteram aliunde

mutuatur , nihil in se barbari , nihil externi admixtum habet , sed ubique suus sibique similis , quod nulli praeterea conis tingit , in modico illo sacrorum Bibliorum ambitu planissime & expeditissime incedit . Quamobrem paucis mensibus , Ut scribit Erpentus , & quidem duobus , aut

cipi potest, quantum est ad intelligendum

satis, anno vero , & eo citius ita totus 'memoria scientiaque comprehenditur , ut jam dissicultas supersit omnino nulla . Non desunt , qui mense breviorem diem satis esse assirment; quorum ego sententiam neque Probare ausim , neque rejicere et sed nulla certe veterum linguarum est , quae paucioribus verbis constet, nulla quae tam

paucis plura significet . Nihil hic vastum, nihil redundans, nihil effluens; nulla ne-

133쪽

rao ORATIO VI.

que μακρολςγiα , neque β ρὐγω ; sed pressa omnia, tantaque brevitate castigara, ut mna saepe vocula , atque adeo syllaba una sententiam absolutissimam complectatur :unde est illud doctissimi Pos evini in Mbliotbeca Iesecta , tot esse in Hebraica Scriptura sacramenta , quot sunt litterae I tot mysteria , quot puncta . tot arcana, quot apices . Quae cum ita sint , per mihi mirum videri solet, esse homines cetera non insipientes, qui quidquid Hebraicum vident, aut audiunt, statim explodant, no. biisque etiam molestiam asserant, quod vulgatis interpretationibus contenti non simus. Quod sive difficultatem timent, sive praestantiam non agnoscunt , quaero ego ab illis , cur ea saltem cura non moveantUr,

suae humani ingenii propria est , cognoscendi remota , siquo praesertim insignia facto ad religionem pertineant. Ergo difficillima & infesta itinera suscipient, ut illustrium virorum monumenta Videant , easque regiones obeant , quas illi praesentia sua , rebusque mirabiliter gestis nobilitarunt , quae Vero longe pulcherrima curiositas est, ejus linguae cognoscendae, quam primi hominum parentes divinitus hausirunt qua ipsi inter se , & cum suo conditore locuti sunt; qua rebus omnibus d dere nomina ; qua se Deus ipse 'n' nuncupavit; qua Angelos interdum usos, qua Prophetas scripsiste accepimus quae Ο-mnium linguarum princeps ac mater, Veri

stigia

134쪽

stigia 1ua ubique impressi ; hac, inquam, tam honesta, tam splendida, tam homine

digna curiositate nihil omninΘ commoveribuntur λ Sed videant alii pro suo ingenio gloriaeque cupiditate , quem sibi animum suscipiendum putent . Ego sic statuo ,

cum tanta sit ad acras Litteras profitendas veterum linguarum necessitas , cum Hebraicae praesertim tanta facilitas sit , pulchritudo . dignitas , sanctimonia , etsi omnes omnium , qui nos quotidie circumstant , auctoritates repugnarent, nihilo tamen minus ad hanc praeclarissimam laudem contendendum esse. Nunc Vero cum re & ratione expressa veritas, ipsius quoque Ecclesiae legibus , multarum Academiarum usu , & quod maximi apud me debet esse ponderis, nutu & admurmuratione vestra confirmetur , quid est praeterea quod dubitemus 8 Ac ne id quidem omittere debeo , ita esse in more institutoque loci hujus, ubi me Superi litterarum custodem ac vindicem collocarunt . Quod leve fortasse alicui videbitur : at ego quidquid reperio ab eximio illo atque immortali studiorum nostrorum Auctore , quem

honoris , atque adeo pietatis causia nomino , Gregorio Cardinali Barbadico constitutum , ita accipio , quemadmodum divina debent . Quoties enim singula reputo, quae vel ipse a se. invenit, vel ab aliis inventa huc adduxit , artium , linguarum , ac disciplinarum genera tanto consilio distributa, tot praesidiis munita , tam multis

135쪽

exercitationibus a Vana specie , in quam fere degenerant , ad rem & veritatem revocata , Videtur ille mihi non humano consilio usus , sed divina quadam virtute praeditus ea vidisse & fecisse , quae posteri sine piaculo violare non possent . In quo etiam divina vis ac providentia magis a inparet , quod cum ille ad vitae exitum vocatus , praeclarissimarum rerum initia nondum satis firma reliouisset, hic nobis Princeps Eminentisi. Veluti parens alter Superum beneficio concessus est , qui positis ab illo fundamentis mirificas moles excitaret, tantumque proveheret, ut ad majorem amplificationem nihil jam desit, nisi locus. Ergo cum ille in magna , attentissimaque rerum omnium Cura nihil aeque cogitarit, atque ut totius orientis linguas ad S. Scripturam illustrandam in scholas nostras advocaret , Graecaeque ac Latinae conjungeret cum hic ejus vestigiis in sistens, qui tamen praegredi ipse poterat, idem velit , idem curet, idem jubeat, quo me animo esse porteat , existimate . Id extremo loco ab. adolescentibus nostris vehementer peto, ut quoniam illorum gratia omnia dicuntur ac fiunt, in eo libenter laborent, quod nos certis probatisque de caussis optimum ducimus , ea insuper cogitatione praestantibus ingeniis digna , ut ornamenta sibi comparent , quae paucis communia sint.

Edita

136쪽

de alibi, addita hac Avictoris Epistola

II furte fortuna fiat, ut nostra hac jejuna lucubratio

in eas regiones deferatur , -- tibi sit Parum stadia 'brent, plerique omnes mirabuntur, quid me tandem momerit , ut in re satis plana tes expedita tam multo sermone laborarem . Ego mero patriae rationem

habui , o que auribus dicere institui ;nihil admodum de illorum Iudicio se licitus , qui haec sibi dudum persuas

runt , a mauoribus tradita , fu quotidiana consuetudine usurpata. Sed hinc, opinor , nihil in me malis criminosum, utcumque accipiant . Ab iis potius mi hi timendum , qui superioribus contra ria sntiunt , se nimis enucleatum su tant , quicquid mernaculum sermonem,

res latinum seupergreditur . His sty n

137쪽

oRΛΤΙΟ VI. rari ipse nn re minus utili etarisor, es ad nugas bientutem allicere. Hoc mero non caret specie culpae : sed nolo purgare . satis seuperque mersorum in ipsa oratione . Numquam ego placere omnibus studui; imo neque pluribus : quia illi contraria , isti deteriora sequuntur. Si paucis illis, quos mi

hi animo ηυ cogitatione proposivi, feci

dicendo satis , jam operam recte n maii . me.

138쪽

AD IURIS PRUDENTIAM

Oratio VII.

Expedit , omnes gentes Romanis legibus operam dare, sed sevis timere.

Plendidum Iuris rudentiae nomen , & quod uni ferme convenit, etiam solidum, omnique generi hominum sive meditanis di , sive agendi studioso pulchrum atque utile . jubet me malore quadam animi securitate hoc anno descendere, dc publicam hanc lucem vestramque omnium expectationem sustinere. Neque Vero ante nugas egi , aut aliquid in medium ata tuli praeter oratoris dignitatem ; sed litterae omnes ad huma Ritatem pertinentes, dc Philo phicae i psae ac Theologicae disciplinae magis per se honestae sunt, quam vulgo probabiles : & quae perverse interpretantium malitia est , in invidiam quoque non raro vocantur , quod otium umbratile foveant, & a reipublicae cura , quae una illis gloriosa videtur, multos abducant. Una est legum stientia , de qua omnes magnifice sentiunt , & qui se litteratos ferunt, & qui ambitione ducuntur , dcquiis

139쪽

quibus medium ingenium est ; quod latissime diffusa publicam privatamque fortunam regat, nullumque sibi deditum jacere patiatur, etsi maxime lucem formidet, nec nisi inclusus domi de jure respondeat Ac ceteri quidem liberalium professores artium, praeter admodum paucos , silentio& inopia passim contabescunt; ne Medicis quidem ipsis , generi tantopere necessario , reclusa ad opes via, nisi diu tolerando fatigatis, & naturae necessitate prope confectis : eum interim Iurisconsultus ubique fere liberalius acceptus , matur

floreat , & ad gratiam, & ad opes, &ad summas in republica dignitates, modo paullo diligentius connitatur , faciles sibi aditus patefaciat . Nihil est opus in hac republica , hisque temporibus, ubi homines a subselliis propemodum regnant, antiqua repetere ; sed tamen ut id exemplo fieri intelligatis , illa ipsa gentium domina, totiusque sapientiae secundum Graecos magistra, Romana civitas initio itatim de jure cogitavit, ejusque peritis honorem

habuit I cum ceteroquin incuriosa neque Grammaticos , neque Rhetoras , neque

Philosophos , neque Μedicos ipsos nisi

multa post sarcula ferre potuerit . Uerum tanta haec gravissimae scientiae dignitas , tanta cum dignitate conjuncta fortuna , non caret invidiola, quod nondum Omnes

sibi persuaserint, Iuris civilis studium Romanis legibus contineri, omnemque justitiae rationem & aequitatis ex Justiniani codici

140쪽

AD IURIS PRUD. I 27

dicibus tamquam ex oraculis petendam esse. Sua quidam libentius amplectuntur, alii Graeca praeferre malunt , nonnulli etiam sacras litteras in medium afferunt , unde omnem imperandi parendique rationem, omne aequi & iniqui discrimen 1umendum putant . Non is ego profecto sum , qui tam Veterem controversiam disceptare possim, suisque regionibus humani generis jura definire ; sed tamen cum dicere aliqua necesse sit, ut hunc disciplinarum orbem absolvam, fidenter assirma- teque oportere constituo , gentes omneS Romanis legibus operam dare , sed suis vivere. Porro autem Romanas leges cum dico, non haec certi juris, sed ipsius prope justitiae appellatio est , a recta ratione

expromtae , magnoque Deorum immortalium beneficio populo terrarum principi

patefactae; quae ii non cunctis civitatibus , aut negotiis , aut temporibus convenit ,

succus tamen inde , sanguisque existit, qui ad alios mores opportuna derivatione ductus, ingenia vel efferatissima lenire potest, & cujusque instituta gentis ad bonum & honestum consormare. Itaque duo mihi facienda sunt, primum ut ostendam, nullum esse jus ad cognoscendum Romano praestantius ς alterum ut probem, patrias leges hoc jure temperari oportere .

non abrogari.

Si quomodo jus in natura positum est ,

ita leges omnes , non hominum opinione, sed naturae norma constituerentur, uin

SEARCH

MENU NAVIGATION