장음표시 사용
71쪽
ce monitis, mature diligenterque pro Adeant. Euod si quis ea patientia es humanitate est, ut donari sibi aliquam
senat , non ea conditione accipit, ut artificis distincta sit, non ut electis merbis gratibusque sententiis composita, non ut aequaliter constanterque ingrediens, ου , in omnia genera prudenter fusa ; sa
ut mariarum rerum eruditione exagge
rata ab orationis forma quam longiss
me disiedat , , quaedam quasi dispu
tatio talia quaerenti saeculo miriatur . Puasi mero domina illa fori , domina
curiae eloquentia , ceterarum facultatum
apud Graecos Latmosque facile princeps, nugatorium aliquid At ; nec diutius in re litteraria ferri debeat , nisi suam illam merborum copiam splendoremque astriat , , in aliam quamdam facultatem emadat . Audiit ego homines, audi i , qui totum eloquendi sudium θcontemnerent ; nosique pro sua quadam bonitate monerent , ne miseros adolescentes tantopere de mersis fossicitos redderemias . Id me potissimum motis, ut
72쪽
AD RHETOR. s elocutionis caussam susciperem I sua tum fieri per me posset, ostenderem, nihil tam esse ejus aetatis proprium, Fufetoricis macat, diligens ac di turnum merborum sudium. Itaque primum artem ipsam , tum eorum nat
ram considero , quorum mihi studia commendantur , unde partes existunt orationis duae. Atque in prima quidem elocutionem potissmam esse oratoris miri tem ex nomine ipso confirmo ; deinde
ex Caesaris , Ciceronis , du sintiliani auctoritate; tum quod sola sne inmentione satis bonum oratorem faciat , immentis fine illa non faciat ; postea quod eloquentiam ab aliis facultatisus distimguat; deinde quod oratorum genera inter se dimersa constituat; postremo quod faciat de parmis magna , de magnis
far a , in quo totam esse eloquentiae mim Isocrates existimatis . In altera mero parte ita urgeo , quod institui , ut nihil magis adolescentiae conmenire, suam merborum sudium , nihil merborum studio conmenire magis , quam adolesce tiam contendam. Itaque per quamdam
73쪽
2ποτμω ν ejus aetatis mina susuicio , quae , merborum cura primis annis omissa, ad dicendum accedit ; multi ueconfirmo, perfectum oratorem esse nullum , nisi qui studiorum suorum tempora ab ipsa pueritia recte distribuit, stes aetati cuique propria mature assigna-mis . Haec ii si legent , quos maxime optamus, desinent, ut spero, aliquando illorum calamitatem dolere, quos in hoc studio ferme uno diu multumsue occupatos detinemus . Luod si non desinent,
pergam nihilominus Incudem hanc e selidi me tundere e neque enim mihi caussam , sed mires ad eorum animos
74쪽
Nulla est adolescentisus tradenda Phialosophia , nisi historica .
Uod eos secisse puto, qui primum AbyIam & Calpen praeterVecti, nova ingredi maria , novasque regiones quaerere ausi sun ut multis subinde dissicultatibus impediti, aliisque ex aliis periculis territi sitam ipsi levitatem audaciamque incusarent; id ego hodierna luce facto , qui ex minoribus facultatibus longo mihi usu familiarissimis, tamquam ex patrio littore solvens, oceanum ipsum tentare coepi, & Philosophicae provinciae velificari. Aliud est enim de oratiunculae partibus, ac de naturae principiis disputare ; aliud syllabas metiri, atque orbem terrarum , aliud denique rerum nomina , ac res ipsas, quae caelo terraque Continentur , ad multorum institutionem definire , dividere , illustrare . Nullus hic verborum globulis locus , nullus translationibus , nullus antithetis I exulat elegantia , jacet amplificatio , artificium omne figuraeque frigent; quibus juventuti nostrae aliis
75쪽
aliquando imposuimus, & in dicendo esse aliquid visi sumus . Quamquam sit hoc dissicile multis qui se Rhetorico ludo
conclusos existimant, umbraeque illius terminis tota vita circumscriptos; mihi vero non debet esse arduum , nec inusitatum, qui ab ipsa adolescentia ex loci hujus institutis in omnes disciplinas excurri , qui Philosophiam ipsam triennium professiis sum , qui demum ita in oratoria faculta. te constiti, ut non eam Quintiliani praeceptis definiri putarem , sed infinita quadam artium ac disciplinarum cognitione comprehendi, quibus pro re nata quantum quidem popularis artis natura patitur in sero , in curia , in judiciis uteretur. Accedit, quod ex omnibus disciplinis nulla est tam eloquentiae conjuncta ,
quam Philosophia , quae ne distincta qui-
Cie de dem ante Socratem tuit; & cum per il-t '' lum distincta est, pristinae tamen commu-:' i nionis memoriam adeo retinuit , ut conlita. secutis inde temporibus Philosophi prae-ν ' stantissimi nimiae contemplationis laborem, scholaeque severitatem dicendi exercitatione temperare consueverint; oc oratores eloquentissimi a fori curiaeque tempestate in Philosophicas litteras tamquam in pomtum aliquem se se recipere . Verum , Ut
cumque est, juvat fidem solvere tribus abhinc annis vobis obstrictam , & id, quod sentio de hujus facultatis studiis, non ex ossicio solum, sed ex more quodam meo, mihique insita dicendi libertate sine ulla
76쪽
trepidatione patefacere . Ego equidem , Auditores , α ab aliis saepe quaesivi, &mecum ipse reputavi, quid cauta esset, uod eum adolescentes in Philosophicis cholis diutissime teneantur , nihil tamen inde nisi praejudicia quaedam plerumque colligant , quibus quasi superstitione adstrictine fieri umquam Philosophi possint, impediantur e cumque & ejus aetatis imbecillitatem , & scientiae naturam , & communem docendi rationem attente consideras Iem , in eam denique opinionem Veni , ut existimem, constanterque defendam,
nullam Philosophiam , seu veterem sive
novam, adolescentibus tradendam esse, nisi historicam . Historicam porro cum dico Philosophiam , disserendi studium prorsus excludo, & grandia illa Academicorum,
Peripateticorum, Democriticorum nomina adolescentibus ad imo , quae consequi tam
mature nequeunt, nec Vero umquam con
sequentur, si immature affectabunt . Hoc ut ostendam , multa mihi de tota ratione Philosophiae , multa de adolescentum ingeniis , nonnulla etiam de magistris dicenda erunt , in quibus non Vereor , ut aequissimos hujus civitatis Prosessores ne levissime quidem offendam , quos extra Omnem ingenii aleam multis in rebus perspecta sapientia, ordinis dignitas , fortuna loci, & quod longe maximi momenti est , Principis judicium constituit. Non eadem est ratio privatae , publicaeque scholae s quaeque nos in hac umbra nostra am
77쪽
gustissimis definita regionibus vel proba da , vel saltem serenda ducimus, ea si in tantam illam lucem hominumque conspectum afferantur, vel nimis exigua sunt, vel etiam fortasse inepta. Imo ne nostris quidem ita dico, ut statim majorum i stituta mutari velim, novamque iniri philosophandi rationem : quippe mihi ipse imperavi, nova multa, si fieri per me possit, excogitare, sed paucissima facere. Scholarum fere omnium consuetudine receptum est, ut Rhetoricis studiis Philosophica statim succedant , quod haec Ο-mnibus disciplinis communia sint , viamque ad contemplandum, & intelligendum s atefaciant . Sive enim Medicus esse ve- is, sive Τheologus, sive Jurisperitus, sive demum ad me sim, aut eloquentiam redire , facem veluti quamdam facultatibus ceteriis praesert Philosophia i illis se omnibus inserit , magnamque sui partem pro cujusque necessitate liberalissime suppeditat. Sed cum philosophandi rationes multae sint, maximeque diversae , nulla est earum tam diligenter colenda, si fructum quaerimus institutionis , quam quae latissime patet, & ad quamlibet disciplinam contendentibus auxilia plurima ferre potest . In quo si Philosophos ipsos conlulamus , hanc sibi quisque laudem magnis
clamoribus sumet atque arrogabit; sin autem ratione agamus , facile reperiemus, non vetus philosophandi genus , aut novum , non Academicum , non Stoicum,
78쪽
non Peripateticum tot tantisque rebus sunscere; sed unum illud, quod omnia cum veterum , tum recentium Philosophorum
dogmata, sine ullo partium studio descripta & exposita complectatur. Si enim Theologis Aristoteles potissi inum & Plato , si Pythagoras Mathematicis , si Moralibus Socrates , si Solon & Lycurgus Iurisperitis, si Medicis utiles illi sunt, qui
non tam contemplando , quam CXperiundo philosophantur , ad omnes istorum li-.bros adolescentes ducendi sunt, omniumque doctrinis instituendi , ut quocumque tandem sive necessitate , sive consilio , sive etiam casu aliquo deserantur, munitissimi accedant . Neque vero hoc tam est infinitum , quam sibi aliqui fortasse fingunt . Ita me Superi ament , ut multo plus. operae ac laboris insumunt , qui uni se Philosopho dediderunt, ejusque cingitata omnia per ambages aeternasque lites proposita addiscunt, quam qui Philosophorum omnium opiniones simplici nam ratione conclusas memoriar mandant . Ut enim principem totius Philosophiae locum attingamus, nonne facilius es: naturae principia , quaxunque sunt pro sectarum v, rietate inventa, litterisque tradita, in medium afferre, & sine ullis controversiis explicare , quam se totum ad unius hominis auctoritatem conferre , cujus dicta innumeris quaestionibus enucleanda sint, atagumentis munienda , privatis publicisque experimentis propugnanda φ Memini ego. E me.
79쪽
memini, quam multis non diebus , sed mensibus , quantoque cum taedio ingentia illa volumina aliquando volutarem, in quibus de Aristotelica materia, de forma, de privatione tantopere disputatur , nihilque demum percipitur , nisi hominis unius sententia , acuta certe quidem & Aristotele digna, sed immensis dissicultatibus involuta , anceps , ambigua , & antiquis Oraculis paene similis . Animadverti saepeninmero , quam totum illud scrutandae naturae genus auditoribus identidem oscitantibus displiceret, cum magno Verborum apparatu , magnaque animi contentione quaererem , uirum prmatio esset aliquid ; utrum cum materia et forma componeret totum ς mirum totum ipsum a suis 'artibus fimul sumtis distingueretur utrum materia potentia esset trum sola posset exissere utrum nihil, an nonens appellari deberet ; & id genus alia alio tempore , & aliis hominibus fortasse pulchra . Sed haec cum more facerem institiatoque majorum , nec aliter facere vellem , quam uberer; id tamen inde usque decrevi , siquando mihi dicendi publice copia daretur , totum hoc , quidquid est operae, improbare, & historicum quoddam philosophandi genus proponere , quod varietare rerum & facilitate juventutem alliceret.& sne satietate detineret . Quanro enim
est ad docendum liberalius , & ad discendum expeditius , si dicas, res omnes apud Pythagoreos materia numerisque constare, hoc est materia certo partium numero com
80쪽
pacta : materia & ideis apud Platonicos ,
hoc est materia per varias divinae mentis
ideas varie disposita ; apud Peripateticos materia & forma , hoc est materia persuas sermas absoluta & persecta , & in Certis rerum generibus collocata λ Quod si addas infinitum Xenophanis & Melissi . chaos Empedoclis & Anaxagorae, plenum& inane Democriti , frigidum & calidum
Parmenidis , terram Hesiodi, aquam Thaletis , aerem Anaximenis , ignem Heracliti , tantu move in singulis immoreris, quantum satis est ad explicationem, jam id effecisti in parte totius Philosophiae .dissicillima & implicatissima , quod omnes debeat adolescentes non dicam ingenuos , &ad studia natos, sed etiam bonarum artiumcisores mirifice delectare . Ex quo etiam
fieri potest , ut illi ipsi , qui consuetudine
Potius , aut otio quodam , quam philos phandi cupiditate Philosophos audiunt , multiplici hac & expedita cognitione pellecti , aliarum rerum cogitationem deponant , & in hoc studio perpetuo consistant. Quamquam quis est: unus ita philosophandi cupidus , & ad has praesertim DialectDcorum ambages , unde gravissimae secultatis initia ducuntur, ita factus, ut eas statim avidissime arripiat, & sine ullo magistri artificio persequatur R omnes ferme adolescentes, quicumque ingenio aliquo &industria valent tardis enim & inertibus atque omnia solent esse molesta & imperavia omnes, inquam , istiusmodi adol , E a scen-