장음표시 사용
81쪽
scentes a suavissimo musarum amplexu inviti divelluntur , ut ad severissimos homines Zenonem & Aristotelem adducantur; nec mihi adhuc inventus est ullus , quin ipso in limine valde palluerit, tamquam ab amoenissimis hortis in vepres & dumeta compulsus . Quod siqua ratio est terroris hujus vel tollendi prorsus , Vel minuendi, ut certe non deerit disserendi libidinem coercenti , quid est cur nolimus auditoribus hilaritatem , & scholis frequentiam comparare λ Sed hactenus de illis, quorum vitae
ratio dubia est , necdum quo tendant, certo consilio constituerunt . Agedum ad illos veniamus , qui politiorum litterarum cupidissimi , eo curas omnes ac studia reserunt : neque enim omnes tam brevi oratione complecti possumus , neque tamen illos omittere debemus , quorum ipsi laudem & gloriam sequimur , tametsi non assequamur. Jam porro cum litterarum &eruditionis nomine veterum scriptorum interpretatio praeter cetera contineatur, ranis
tumque pateat provincia haec ne quid sinpra hominis vires ab homine postulemus
quantum Graecae Romanaeque litterae; uter de se plura praestare poterit , & magnam illam eruditi personam sustinere, i ne, qui totus siit Aristotelicus , vel Platonicus , vel Democriticus , an vero ille . qui Aristotelis, qui Democriti, qui Platonis , qui denique Philosophorum omnium, quicumque in aliquo numero sunt, & familiam aliquam ducunt , opiniones te
82쪽
neat , alias ab aliis distinguat, & ad auo
istorem quamque suum . . ubicumque invenerit , referre possit 3 Primus quidem ad pugnandum paratior erit , & siquid incidet ex schola sua , Philosophus etiam judicabitur valde bonus ; sed ubi se alia elaaliis scholis petita pro Scriptorum Varietate offerent, in plerisque deficiet, sibique dissimillimus, nec Philosophus esse videbi-
tur, nec eruditus . Alter vero ad philosophandum nullo certo genere acer, sed in omnibus tamen diligenter instructus, perpetua quadam , sibique consentiente doctrina in omni antiquitate versabitur , &quidquid occurret ex Philosophia , cujus- Cumque tandem sit aetatis, cujuscumque sectae, cujuscumque hominis, ita pertractabit , ut id potissimum profiteri videatur,
nec tamen ad loquacitatem & contentionem profiteri. Vix dici potest, in poetarum praesertim interpretatione quam mutira requirantur ex omni Philosophica historia depromta. Stoici quidam sunt, nonis nulli Epicurei , plures Socratici; sed neque Academici desunt, neque Peripatetici, neque Pythagorei , & in uno saepe casemine multorum Philosophorum placita Conjunguntur . Accedat huc aliquis ex illis , qui tantopere sibi placent, quod sectae alicujus nomine censeantur e haerebit identidem, dubitabit, hallucinabitur, modo librarium negligentiae , modo Poetam
Obscuritatis postulabit , & ipsa illa , quae recte dicet, timide, cunctanter, ambigue,
83쪽
quasique divinando dicet . Ex hac totius Philosophicae eruditionis ignoratione magna quaedam Criticis scribendi seges evorta est , qui Homerum praesertim tamquam ineptum fabularum auctorem conisdemnarunt, quod multiplicis sapientiae semina, ex Vetusta AEgyptiorum ac Phoenicum disciplina colletia, fabulisque conclusa non intelligerent . At enim paucis loquimur ; nec tanti est in litteraria Rep. Grammaticorum & Rhotorum ordo , ut statim Philosophicae institutiones ejus caussa mutandae sint . Non omnia brevissimo tempore afferri possunt, ut ante dixi: Uerumtamen si numero agenda res est , non eruditos modo , sed universam hominum societatem complectar , quibus ad honeste colloquendum , seque mutuis serismonibus oblectandum tanto magis studium hoc nostrum plurima cognitione disi fusum prodesse ostendam , quanto pulchrius est multis in rebus versari dicendo posse , quam eodem semper vestigio haerere, eaciemque recoquere . Etenim si humanae vitae conjunctio nulla re magis ,
quam honesta quadam & jucunda sermonis communione alitur quid est quod hominum consuetudines & familiaritates magis ornare possit , quam collecta haec ex omni Philosophiae genere, de quacumque re, quae in disceptationem cadat, dicendi copia & prudentia φ Etsi autem
non omnis de rebus Philosophicis controversia est, nulla tamen ceterarum laculta-
84쪽
tum tam ipsa per se constat , quin ad veteres Philosophos , unde omnis profluxit cujuscumque generis scieotia , aliquomodo referatur ut qui se hac in parte munierit , nullum doctissimorum hominum sermonem , nullam disputationem reformidet c Itaque si quis est , quem potissimum velim Philosophica historia ad elegantiorem vitae usum erudiri , ii certe fiant, a quibus nobilitas generis , & fota tunarum copia nihilo plus scientiae postulat, quam quantum ad honestas amicitias Conciliandas , & probe colendas politissimis moribus satis sit . Nihil enim in amicitia potest esse insuavius , quam intemperantia illa subtilius disputandi , &quaelita alternis paene verbis in uno aliquo fenere scientiae opinio ζ quo tamen momo omnino carere nequeunt homines illi
molestissimi , qui non multiplicem , sed
magnam eximiamque cognitionem e scholis haustam profitentur . Fac enim illos sibi videri Peripateticos magnum sane nomen , & antiquae gloriae fama verem dum , ac paene sacrum , si loco & tem. Pore usurpetur , ridiculum , s ad ostentationem obtrudatur fac , inquam , eorum aliquem Peripateticum sibi videri :nullum jam licet inferre sermonem , quin
eodem recidatur . Graecorum Rem p. attingis p Graecorum, inquit , Aristoteles sapientissimus fuit . Macedonas appellas qMagnum , inquit , Alexandrum instituit Aristoteles . De Rhetore aliquo maentio
85쪽
est λ At ille , Rhetorica praecepta Aristoteles optime scripsit . Ad Philosophum
transis ρ Hic vero magna voce clamat , Philosophorum princeps est Aristoteles . Nihil denique nec intra Lunam , neqUestipra nominabis , quin ad Aristotelem &Aristotelicos libros , velis nolis , citissimct deducaris . Nimirum nihil praeterea novit . Quare nobilissimi adolescentes , qui
ad unam communis vitae elegantiam , civilemque convictum instituuntur, ne quando per haec , aut similia ridiculi fiant , non tam ut multum discant, curare debent , quam ut multa e Ergo , inquiet aliquis , adolescentes illi , qui Philosophi
futuri sunt , totiusque gloriae , aut etiam vitae spem in hoc studio collocarunt, cem tis se claudere finibus debent, partesque illas mature eligere , quas deinde sine ulla aberratione sequantur . ' Equidem non dissiteor , in re ceteroquin valde plana id unuya esse scopulosum atque dissicile , quod hi storica Philosophia satis ornare videatur ad alia pergentes , non satis munire philosophantes . Videte . Auditores, quam n mil dissimulem : sed simul illud pro vestra sapientia cogitate , quam nihil meae caussae dissidam , qui locum maxime lubricum extrema oratione persequor , α quod ex arte declinare debueram , vel leviter attingere, id totum explico , vestriRque cogitationibus ac prope oculis, quantum quantum est , ingenue subjicio . Age igitur, tabete quid sentiam. Mitto, quam
86쪽
to illi ornamento sit, qui se Philosophum Putat , omnium Philosophorum historiam a primo illo inventore Thalete quantum
quidem antiquissimarum rerum memoria
concedit in distincte cognoscere ; quae singulae sectae fuerint, quando inventae, qu modo propagatae, quamdiu cultae, qua ratione sublatae .' mitto , quam sit etiam necessarium proponenti sua in eodem genere aliena non ignorare. Hoc unum dico, quod maximam vim apud homines sapientissimos habere debet, qui velit ex multis philosophandi rationibus unam elige Te, eum temere prorsus facere, nisi omnes sibi ante oculos ponat, accurate perpendat, mature, prudenterque dijudicet. Ni-i forte, quod accidit Cnaerephonti, ut in Ludiraculi voce ad Stoicos mitteretur , id sibi illa quisque promittit , mactatisque hostiis in ipso Philosophiae limine , de secta eligenda Apollinem sciscitatur . ZeuXin serunt eiἡ
Heracleoten , cum pulcherrimae mulieris d.'
simulacrum ex Crotoniatis virginibus ef- l' fingere jussus esset; cumque in palaestram dulius mira dignitate pueros Vidisset , ex ouorum sororibus formosissimas conjiciendo deligeret , non prius tamen delectum habere voluisse, quam virgines ipsae unum in locum publico consilio conductae essent, & suismet oculis singularum se mam aspexisset ac judicasset. Quod si nos parem in re multo gravissima diligentiam adhiberemus , profecto non committereismus, ut adolescentes nostri Philosophi ca- .su fle.
87쪽
su fierent, & unam aliquam sectam suis spicando amplecterentur , contra ceteras propugnandam , quas illis non ratio , s edimpetus & inscitia reddit invisas. Nihil enim tam ridiculum dici potest, quam quod isti respondere solent, quoties interrogantur , quemadmodum Hermotimus a Lu- μ' clanci , quonam certo consilio ducti eam praeter caeteras viam inierint, quam sequum tur , eumque sibi ducem elegerint , cujus praeceptionibus irretiti , reliquos omnes nulla re sibi nisi nomine cognitos contemnunt , irrident, & salsi crimine , inducta caussa, condemnant. Ecce autem pra
judicia illa , quibus homines ab ipsa aviolescentia occupatissimi ad philosopham dum accedunt , & rationi, & sensbus upsis fidem potius negare parati, quam su-keptas partes umquam deserere, & aliena probare . Utinam vero haec ut multi damnant in publicis privatisque scholis , ita tollere conarentur . Sed nimirum facilius est recte dicere, quam recte facere. Cur enim qui maxime possunt , non tamen occurrunt morbo huic y Quin ita adolescentum studia regunt, ut quoniam alistas illa ad recipiendum aptissima est, nec Platonem Deum esse sibi persuadeant, nec Aristotelem , neque Democritum , sed mmnes omnium opiniones percurrant, tam-
diuque retineant, donec ipsi per se , confirmata jam aetate , singulas singulis conferre possint, libereque rejicere, libereque probare λ Sunt illi quidem pro suo qui Lque
88쪽
que ingenio valde praestantes , & ea fama digni , quam sibi multorum saeculorun consensu pepererunt , sed nihil profecto
est aut a natura , aut ab arte simplici in genere omnino persectum , maximeque curare debemus, ne cujus doctrina teneblis mentibus altissime consignata ita illas assiduo usu , & quadam , ut ita dicam ,
samiliaritate capiat , ut vitia quoque libenter suscipiant, aliorumque praeclare inventis pertinacissime praeponant : quod quidem tantum abest a recta veritatis inquirendae ratione, nihil ut magis veritati post sit esse contrarium . Ex quo Philosophi esse coeperunt , satis superque compertum
est , convelli praejudicia non posse . Quin
ergo curamus, ne fiant y Quin scholas ea prudentia moderamur , ut odio & amore vacui exeant adolescentes s ipsique per se libere , cum primum potuerint , philosophentur ἐ Nam illud quid attinet resutare, quod haec mihi proponenti quispiam fotatasse reponet; nimis jam esse Philosophorum , nihilque pro tanta copia laborandum , nisi ut sapientissimum mature eligamus , a quo uno quidquid est in ceteris boni, & ipsum per se facillime cognoscamus Apagesis . Annon enim hoc ipsum sapientissimi hominis est statuere , quis sit sapientissimus λ Fac porro statuas. Ex veis teribus ne aliquem , an ex nostris λ Si ex veteribus, Platonis ideae offendunt Aristo telicos , Aristotelis forma non facet Democriticis , infinitae Democriti atomi non
89쪽
probantur Pythagoreis, Pythagorae monas displicet fere omnibus I tantaque se mutuo
contentione petunt , ut alius alii non m Nnus quidem sapere , sed plane desipere videatur . Si ex nostris , quis ita ingenii doctrinaeque fama omnium hominum suf- fragium tulit , ut eum sapientissimae antiquitati , totique Scriptorum ordini sine injuria praeponas ζ Dissicile est enim abstinere risus, quoties boni viri ludum aperiunt, magnisque promissis ante denunciant, senon Platonicos esse , non Aristotelicos , non Gallendicos , non Cartesianos; esse in veteribus , esse in novis quod sibi displiceat, esse etiam in utrisque quod placeat ; nemini se auctoratos fore , sed ex omnibus optima colligendo , suisque miscendo liberum philosophandi genus ingenti cura & meditatione quaesitum allaturos . Euge, belle, pulchre, tibi Musisque
gratulor. Accedant adolescentes, audiant, excipiant, in codicem reserant e nihil est
editum post homines natos aeque divinum; exscribere oportet . Ac mihi quidem ita videtur , nihil esse adolescenti periculosus, quam hujusmodi homines ab initio ostendere . qui non vident, quandoquidem certum Philosophiae genus tradendum putant, satius esse unum aliquod ex illis tradere, quae probatissima sunt , & auctoris fama commendat- , quam suo de nomine Philosophos facere , & cito dediscenda venditare . Sed ego haec adolescentibus peris auadere fortasse potero , magistris persuadere
90쪽
dere non potero , qui nullam se laudem referre clamant , sit nihil de suo , nisi vocem in scholam afferant . Hoc scilicet e rum vitium est, ut velint non ad discipulorum utilitatem , sed ad ingenii ostentationem docere , nec tam esse magistri ,
quam videri Philosophi . Sed heus tu , si ratio haec qualiscumque Philosophi e illis
utilis est, quorum caussa laboras, quid est, Cur gloriam aliunde quaeras δ Satis laudis retulisti, si ossicio satisfecisti . Praeterquam- quod itane sentis exanimo, hanc docendi
.rationem carere laude δ Ergo laude carent
Theologi hujus aetatis praestantissimi , qui
subtili limas quaestiones ad exercendum ingenium excogitatas longissime ablegarunt , totamque gravissimam scientiam Scripturae praeceptionibus, Sanctorum Patrum dictis,& Conciliorum decretis concluserunt.
Jam isti omnes, qui non sua , sed aliena
fideliter referunt, Theologi nomine indigni sunt : inveniant oportet, eXcogitent, comminiscantur , tum vero sapere videbuntur . Sed alias erit de Theologis sermo : ad Philosophos redeamus , quoS mgo ab inveniendo non revoco , siquidem possint , sed rogo obtestorque , ut aliam quandana docendi , aliam contemplandi exercitationem esse constituant. Non est Philosophi narratorem agere : at est praeceptoris . Historia Philosophica non est Philosophia : at neque possunt adolescenistra, neque tam cito cupiunt esse Philosophi . Sed quamam istoruin est, Dii im
