장음표시 사용
111쪽
bis ipsis placere possit, aut debeat, si pallium commutemus y Agedum enim , b, ne vir , cur ita pronuncias , & ingenti bacchatione confirmas , Utrames Δυinae naiaturae tributas nihil quicquam 4se ab ipsa dis inctum , quantumvis a nobis intelligendi gratia distinguantur 3 Itane sentis ex animo λItane ad docendum , non ad fallendum pQuid si te parentes tui in adversae partis castra ab ipsa pueritia compulissent λ quid sentires , quid propugnares λ Contrarium scilicet. Ergo pro tuo illo libello pugnas, in cujus verba jurasti; pugnas pro pallio
illo , non autem pro veritate . Tune igiatur me tibi adjungere conaberis ; tu te mihi Theologum venditabis , quem Video nihil minus quaerere , quam Veritatem ;quem scio contraria prorsus fuisse dicturum , si te vel casus , vel consilium , vel domesticae rationes alibi vivere coegissent, alioque colore uti λ Grave est quoci dico .grave est sed nihil tamen reprehendendi caussa dico . Fateor enim praestantissimos utrimque viros & majorum , & patrum nostrorum memoria prodiisse, qui magnam litteris & Ecclesiae operam navarunt, suis-
ue lucubrationibus immortali gloria dignis-
imis multorum nugas compensarunt e sed
hi quidem illam habebant, quam postulamus in omni vita probitatem, & cum arma tenerent omnia , quibus egregie Pugnare possent , minime tamen pugnaces erant ubi vero pugnarent , eo victoriae genere delectabantur , cujus fructias Veritatis
112쪽
tatis cognitio esset, non ambitio triumphi. De his nemo umquam dubitavit , utrum aliquid crederent; nemo illis tamquam crimen Theologiam objecit ; nullam ipsi de se fallaciae suspicionem commoverunt; sed benevolentiam & admirationem cum sibi, tum suae facultati vel ab hominibus procacissimis compararunt. Quoniam tamen in magno numero pro rerum humanarum conditione plures sunt deteriores, inde ortae multorum Quaerelae, dicteria , criminationes. Sed vela tandem colligamus. Ego hac in re siquid sapio , ita constituendum Puto, Theologum neminem esse, aut ceriste neminem haberi posse , cujus non sit vitae ratio Theologo digna . Plurimum enim interest non lotum quid dicatur, sed etiam a quo dicatur; saepiusque contingit, ut ne optima quidem a malo auctore atacipere velimus . Lacedaemonii acerrimi iu-o idicii, suaeque disciplinae homines , cum de is. re gravissima in senatu consuleretur , & 3 improbum civem , ut fit in Republica , non solum pati deberent , sed etiam sententiam rogare , ita decreverunt, ut cum
Optima aliquando dixisset , haec ipsa a bono viro quamvis indiserto repeterentur , e jusque nomine senatusconsultum fieret , nequid auctoris infamia saluberrimo de- Creto apud populum derogaret . Quid fide virtute ipsa , aut religione in illo gravissimo consilio relatum esset y Futurum ne umquam fuisse putatis , ut flagitiosi hominis vocem serrent : nedum in eius ver
113쪽
ba decreta facerent publicis monumentis consignanda, & populo proponenda ζ Videte igitur , adolescentes, videte diligentissime, quale quantumque sit , quod suscipitis, praestandae bonitatis onus, quotieS in hanc classem nomina datis, & id vobis
assumitis , ut de virtute ac religione consulentibus respondeatis . Disciplina augustissima est, ipsum hoc nomen Theologiae divinum aliquid sonat , parietes ipsi scholae hujus sanctissimis verbis quotidie perculsi religiosum aliquid animo , ac prope oculis objiciunt. Sed ut omnia desint, quae tamen deesse non possunt , hic certe non deest , quem nobis ex gravissimo morbo divina providentia restitutum laetissimi intuemur , Princeps Eminentissimus . Ille , ille me quotidie urget & extimulat non iusta
modo , qLimi est Principis ; sed quod est
mitissimi Praesulis , impulsu quodam & cohortatione ; addo etiam paene precibus , quod est amantissimi patris, immo patris
hujus ; ille , inquam, me magnopere Urget, ut non tam vobis litteras, quam Virtutem & honestatem , quandocumque possum/, quibuscumque rebus possum, ascsidue diligenterque commendem . Vidi ego vos, vidi singulos & universos ejus incommodi cogitatione defixos , prostratos , attonitos, illa etiam timentes vana & ω- tilia , quae otiosi homines ad studium novitatis comminiscebantur . Jam salva res est: ejusque valetudine ad plurimoS annos
confirmata , nihil denique restat , nisi ut
114쪽
vos magna modestia & pietate vivatis , ne ullo umquam tempore vestra caussa laboreta
Edita est Patavii an. ITI . deinde alibi, addita hac '
Auctoris Epistola A D LECTOREM.
lEctae honestaeque mitae rati nem ita suae plerique articonuun tam existimant , ut siue illa ne ars quidem iapsa esse possis : idcirco nec Oratorem esse , nisi bonum mirum , neque Phi
losephum , neque Jurisperitum pG
au mus. De Theologo nihil simile , teres scri erunt , nostri mero etiam longe di similia . Ac meteribus quidem veniam tribuamus ad ignosiendum , quod cum de Diis nihil: certi statu rent , Theologos quoque i inter nugigerulos recensebant e nostri mero μquam Theologo impietatis dicam impingunt , id ita faciunt, quemadmodum lent des Medicis obbicere , quod moG dici.
115쪽
dicinis abstineant, , Iurasseritis, quod
numquam lege agant , ipsi tamen suMedicorum, ad yurisperitorum opera
maxime utuntur . Hoc ipsum mihi orationis halendae occasiioncm praebuit , suam emitto . Didam a nobis de
Theologi industria sise ingenio , suam de moribus audire malebant ; sed n mirum quam sint haec inter se conjuncta , non reputabant. De Digressione noli quicquam suspicari . Facile enim erratur i, quod ea fere sibi quisique persuadeat , qua potissimum cupit . Ipse
mihi accusatores apposui , crimenque eonfinxi , ut eam quoque Tullianae et quentiae partem attingerem , sua Vr ditur extra caussam. Non deerant fomlasse a versarii, in quos stilum exercerem ; sed quia ηυ natura me a Ium is alieni fimum fecit , ηυ humanitas ipsa litterarum Iubet esse miti mum , malui tamquam m scena fabutim Q
re ; quo etiam ostenderem , non me
quidem armis , sed pugnandi motu tale carere . Euod superest , utinam hic consistendum sit, ut otio illo per
116쪽
fruentes , quo uno litterae maxIme
luntur , sincepta studia sine ullius offensione persequamur.
117쪽
Sacrae Scripturae studium cum meterum
linguarum studiis conuum gendum es.
in tantam hanc sapientissimorum hominum se quentiam hodierna luce afferre statuerim , ad illa se animo tantisper referat, quae superiore an loco disputavi ' nam & Sacras Litteras cum Theologicis studiis conjunctissimas esse statim intelliget , neque posse me ex instituto jam ordine alteras ab alteris separare judicabit. Nulla est in toto disciplinarum orbe rerum simillimarum cognatio tanta, nulla tam arcta societas , quae cum illa comparari possit , quae inter Theologiam Scripturamque intercedit: ut siquis vinculum hoc, non hominum opinione , sed ipsa rerum natura constrictum effringere velit , vehementer alteram debilitari necesse sit , alteram V ro prorsus dilabi , aut in imum detrusam, sine ulla nobilitate jacere . Etenim Scripturano hoc ipso ex
118쪽
plura quidem in Scholis sine TheologicIs disputationibus manca est , multisque luminibus destituta I Theologia vero sine Scripturae ope nimium depressa humi, sophistica , incerta sui , liberoque homine& ad elegantiam exculto prorsus indigna. Quare non fuit mihi magnopere dubitandum , qua de re dicerem I sed quid , &quomodo dicerem , id vero me , Ut inis genue fatear , multis de caussis iisdemque gravissimis sollicitum habuit . Cum enim ipsa per se Sacra Scriptura arcanum quiddam est, omniumque hominum existimatione & judicio sublimius , tum ita quoque expositum , ut ne ipsae quidem mulierculae in re familiari Occupatissimae , otium sibi , aut ingenium ad legendum &interpretandum deesse arbitrentur. Quae igitur me , cum de aliis facultatibus verba facerem , solari consueverat , judicum intelligentia, & quae cum intelligentia fere coniungitur , summa aequitas , non ea quidem mihi in praesentia dicenti deest , 1ed quae dixero , de more vulganti , magna ex parte defuturam , cogitando prata sentio . Neque vero haec aut ipse artificiose confingo , aut primus in medium profero, ut laudem ex dissicultatibus quaeram ; cum ille ipse Divinarum Scriptura.
rum interpres, omnium aetatum omnisque
memoriae longe doctissimus , & interpreetum ceterorum facile princeps D. Hier nymus , ad Paullinum cum scriberet, ita conquestus sit et suos medicorum est , pr
119쪽
irunt Medici , tractant fabrilia fabri sola ars Scripturarum est , quam omnes passim sibi
vindicant ; hanc garrula anus , hanc delirus
senex , banc sopbista verbosus , hanc uniυersi praesumunt, IaceranI , docenι. Quod ego non eo dico, quo sacros codices e populi manibus excuti cupiam , & in abdito collocari , veluti carmina Sybillina non inspicienda nisi Duumviris . Nulla hic tacenda mysteria sunt, non Nyctelia, non Faunae , non . Cereris arcana sed omnia mmnibus sine ullo discrimine patent , quia fuco carentia , & ab ipso veritatis fonte, non ab aliqua AEgeriae spelunca , aut a Cumanis antris petita . Sed tamen cum sit litteratorum ordo ab omni prorsus vulgi commercio sejunctus , in hac quoque ceteroquin communi palaestra genus quoddam sibi proprium habere debet , armisque & exercitatione ab ignava turba differre . Siqua vero ratio est, ut id recte fiat , & nobilissimae doctrinae partes suis ingeniis suisque locis assignentur , ita Constituo, Sacrarum Scripturarum studia ipsa per se pulchra , omnibusque communia , in Scholis tamen & Academiis vetustarum linguarum cognitione vehementer ornari, novaque hac accedente quasi supellectile , in propriam litteratorum hominum ditionem transire . Quod quidem ne gratis a me dictum putetis, aut Vana quadam nostrarum exercitationum jactatione , aut i
Io sortasse studio , quo quidam solent ad ingenii subtilitatem dissicilia consectari, id ipsum I
120쪽
ipsum , quam maxime potero , collectis undique , & eXcogitatis rationibus pat faciam . Itaque ipsa mihi dicendi difficultas initio proposita , orationis copiam facit , & eo me ultro sequentem adducit , quo iamdiu meditabar , ut adolescentibus nostris veterum linguarum curriculum aegerrime ingredientibus , ingenti laboris fructu proposito, stimulos addam; ingressosque jam & sua sponte currentes , audientibus vobis, & ut spero , etiam probantibus , confirmem . Video me negotium suscipere multis dissicultatibus implicatum s cumque animo reputo, quam aegre homines laudari sibi aliena patiantur, Valde metuo, ne magnas invidiae flammas ipse mihi suceendam , ex quibus denique nisi ambustus egredi nequeam. Nam illud pro mea quadam verecundia facere non possum , quod tamen oratores plerique solent ut nostris popularibus ea tribuam , quae revera non insunt & solemne illud , tritaequo adulationis plenum acroama veteri more recinam , Pataυii dicimus.
Nulla est in Italia , in Italia autem λ Nulla est in Europa universa , atque adeo in orbe terrarum tam culta litteris civitas, quam nostra haec , si simul omnia , quaerem litterariam constituunt , complectamur: at in singulis generibus quaedam sentitae si nobis vindicare velimus, multae nos cademiae ex jure manum consertum statim vocabunt. Hoc ipsum est ex gravitate sapientis hominis, se aliqua nescire fa-
