장음표시 사용
121쪽
teri ; δἴ quaecumque honesta sunt, aut uistilia , non aliunde , quam ex rebus ipsis judicare . Hoc nimirum Patavinum est , hoc hujus soli caelique proprium, unde fucus & levitas ab Heroicis usque temporibus exularunt: nec vero me in locum tam lubricum conjecissem , ut vetustarum linguarum studio tantum tribuerem , quantum mox audietis , si mihi omnes succensuros putassem , qui laude ista carerenr . Ignavis quidem & socordibus concedo libens ut doleant, imo etiam ut reprehendant e quid enim potius λ nihil illis ope rosum placere potest . At vos , Viri optimi ac praestantissimi , quorum singuli in
magna aliqua doctrina eXcellitis, multi vero etiam in multis , tam mihi benevolossore confido , quam longe abesse ab omni prorsus ignaviae suspicione, certo scio. Vetus est aliquorum opinio , eorum praesertim , qui se praeter ceteros sapire arbitrantur , disciplinas artesque mnes , quae ingenuis adolescentibus tradi solent , vernacula cujusque provinciae lingua explicari oportere, ne florentissima aetas latinitatis addiscendae labore frangatur , quae Geometricis & Geogr phicis studiis multo gravioribus opportuis ni issima esset . Quod squis latina monumenta cognoscere velit, tam multas esse interpretationes ajunt , tam certas , tam
fideles , tam ornatas, ut nihil melius ex ipso latinorum Scriptorum . ore , squando ex suis tumulis excitentur , accipi possit. AC
122쪽
AD S. SCRIPT. Io 9 Ac de disciplinis quidem sine latinis litteris addiscendis nihil ajo , nihil nego: quod
autem de latinis monumentis dicitur per interpretationes cognoscendis, si de aliquo genere dicitur, facile patior, sin autem degenere Omni , vereor ne homines isti non1olum otio suo, sed etiam patientia nostra turpiter abutantur. Cum enim poetica& oratoria non tam rerum , quam Verborum artificio constent; & cujusque sermonis figurae quaedam propriae sint, modo syllabarum iano, modo vocum ambiguitate, modo ipsa positione formatae, qui fieri potest , ut latina carmina & orationes suis verbis, suaque constructione spoliatae, non
suam quoque naturam exuant λ Utcumque
tamen est, juvit & oratorum & poetarum opera in alias migrare linguas, ut bona pars hominum domesticis commodis & otio superfluentes , desidiam legendo fallerent , & quandoquidem eruditione care rent , aliquam saltem eruditionis umbram consectarentur . At vero siquis est ad docendum Vocatus , qui interpretationes hujusmodi impigrae juventuti proponat , &ad latinas exhedras asterat , nae ille aut barbarus est , aut insanus , aut pestis aliqua longe deterrima ad tenellas animas
labefactandas scholis affusa. Videtis, Auditores, quorsum ista pertineant. Nimirum Sacra Biblia multiplici sermone vulgari pulchrum est , & pro humanarum mentium infirmitate etiam necessarium: at ipsos Bibi torum magistros ita cum vulgo torpere,
123쪽
ut nihil in scholas afferant, nisi communem aliquam & omnibus obviam intera pretationem , valde miserum est , nec in tanta ceterorum studiorum felicitate ullo
modo serendum . Si enim latine scripta in nostrum hunc sermonem latino simillimum,& ab eo procul dubio propagatum sino
fraude transferri nequeunt, quis mihi se tam eximium profitetur, ut Palaestinum orationis genus , supra quam dici , aut cogitari possit, a latino diversum, ita tamen latine reddiderit , nihil ut praeterea postulare debeamus λ Quis ancipitem Hebraic rum dictionum significationem, quis pondus, quis brevitatem, quis denique illa Gmnia per ellipsim, per emphasim, per pa
cta, traducta, formata', latinis vocibus assequi potuit & duas linguas toto genere disjunctas ita consociare , ut verba verbis, figurae figuris , constructiones constructio. nibus ex aeouo respondeant λ Id , non dicam , si factum est umquam , sed omninos fieri potest, sileant per me licet Hebraica omnia. Ne ipse quidem Graecus sermo, qui tamen aliquanto propius ab Hebraico distat , & copiosissimus reliquorum est ,
vim omnem Sacrorum Bibliortim capere potuit ; nec Septuaginta illa Sapientum societas potentissimi Regis jussu in hoc uno ce tantium effecit, ut Hebraicis codicibus Graeci non indigerent . Verumtamen interpretatio ista, sive instinctu inflatuque divino, ut quidam putarunt, edi a sit , sive tora,
124쪽
ut credibile est, humanis viribus debeatur, tantum auctoritatis a primis usque temporibus obtinuit , tantoque usui Christianae religionis Patribus fuit , ut ob eam praesertim Graecas litteras cum Hebraicis ad egregium Sacrarum Scripturarum studium conjungere oporteat . Id si firmum cem tumque constituatur , jam non Philosophus , non Rhetor, non Grammaticus , non recens a ferula litterator , paullummodo latinitatis attigerit , gravissimum sibi munus tradendae cicripturae deposcet . nec amplius in scholis inanes quaestiones ad explendam contentionis cupiditatem eX- citatae , sed sacratissima religionis mysteria ab ipso religionis exordio fideliter ducta , quemadmodum decet , personabunt. Tu ne igitur, inquiet aliquis , interpretationem excludis , quam vulgatam appellant λ Ego vero id ne cogitavi quidem umquam ; nec siquis cogitet , satis mihi
sanus videatur . Imo haec dominetur una in privatis exercitationibus, dominetur in
publicis , quam & multorum saeculorum vetustas, & Concilii Τridentini auctoriistas, & plura deinceps Pontificum decreta
adversus obtrectatores in omnem aetatem permunierunt. Verum enimvero ubi explicanda est , & ad scholae usum reserenda, nisi & cum Graecis aliquando congrediaris , & cum Hebraeis , & cum Syris , & cum Arabibus , & cum Chaldaeis, eorumque rationes suis momentis perpendas, tamquam unus paterfamilias judicaberis, de
125쪽
domesticis religionibus cum pueris & ux re disputans. cii enim illa ita clara & expedita est, ut nullius egeat explicatione , quid te mihi operamque tuam fallaciter venditas ρ Sin autem alicubi obscura est,& verborum ambiguitato perpleXa , qu modo aut explanabis ipse , aut aliorum explanationes judicabis, qui fontes illos adire nequis, unde omnia profluxeruntd Ha,rent enim adhuc in Vulgata aliarum linguarum idiotismi , alibi brevitas apparet Hebraica, alibi Chaldaeorum , a libi Septuaginta Interpretum quibus expediendis non Philosophus , non Theologus, non Civilis, aut Canonici juris peritus, sed exoticorum sermonum inisterpres adhibendus est. Quid vero idiotismos dico R Multae etiam sibi voces hanc operam poscunt. Cedo enim , quid illa significent ab Hebraeis sumpta, ubia, fa-haotb , Hosanna , Alleluiab quid illa Syriaca , Eaca beta , Golgoiba , Gabbarba , Maranatha ; quid alia multa a Graecis inflexa λ Non desunt , inquis, lexica, unde petam . Primum quidem , si D Augustino credis quem virum , bone Deu quo ingenio , qua rerum divinarum humanarumque scientia Z si huic , inquam,dςd' credis , Sunt quaedam verba certainum lin
Chris. rum , quae in sum alterius linguae per inter-
:t ' pretationem rransire non possunt : deinde gratulor egomet mihi, cui si lexicon suppetat , nihil est opus te Magistro . Sed cominus , quaeso, congrediamur . Novi enim
126쪽
nim esse aliquos, qui veteribus linguis amisplissiimas laudes tribuunt , sed nihilo plus
temporis concedendum putant, quam quantum lexica versare volentibus necesse est . Age vero , lexicorum manceps , quid si ego verbo negem , quod tu de lexico recitas δ Unde habes , ut confirmes p Ridicula sunt haec , Auditores e neque enim omnia in lexicis esse possunt , neque debent : & ea ipsa , quae sunt , memoriae erviunt, non ingenio . Scilicet lexica consules , cum in capite Geneseos quarto de voce te quispiam interrogabit, mirum ad gravitatem poenae , an ad rationem temporis sit referenda . Nam sepimpilam , quod est in vulgata , non facile capies , nisi ab Arabibus auxilium petas , conjundusque viribus adversus Rabbinos .& Chaldaicum Paraphrasten pugnare pos-ss . Quid cum te de voce I p in psalmo quinquagesimo secundo percunctabimur ζ Quo te lexicci expedies p cujus opem implorabis interpretis λ Junius &Tremelius adverbium putant; Paulus Burgen-ss & Chircherus vocem a Vλmκ Matisthaeus Polus exclamationis signum ; Calo-vius & olearius pausae sgnificationem ;Buxtorphius musicam notam . Ut vero tot
capita concilies, adhuc tibi & cum Joanne Paschio , & cum Rabbinis, & cum Syris , & cum 2Ethiopibus interpretibus
in diversia abeuntibus sutura res est. Quam te porro miserum excruciabimus, cum v Η teres
127쪽
teres ad te controversias afferemus de vetan . et . bo in capite Geneseos trigesimo sex-h. .. to; de or in Exodi trigesimo quarto;
. de in vigesimo Levitici ; de Uan in duodecimo Numerorum ; de 'ri IN ine.1.n. libro Regum secundo; atque insuper sex- centis , quae sine magna Hebraici sermonis peritia frustra explicare contendes ζAudivi nonnullos , qui talia contemnerent , quippe magnis contentionibus non satis digna . Quibus primum respondere possum, nihil in ro tanti momenti minutum esse; deinde libenter illos interrogarem , Utrum id satis grave ad disputandum Videatur,.. ii. quod est in Verbis plua psalmi secum di, unde Rabbini Trinitatis mysterium ex turbare conantur φ Quid illud tantopereo . Celebratum Iacobi vaticinium de Messia venturo, ablato Judae imperio, cujus Verisba singula Christiani nominis hostes callidissime oppugnant, & alio torquent λ Estne par ingeniis tantis φ Quid quod habet Isaias secundo, & septimo capite de riova lege , de Christi Euangelio , de Virginis
pactu , satisne capit magnarum mentium cogitationes φ Verum siquid hujusmodi si1- ne Hebraica pertractabis eruditione , ΠΟ-hiri illi ex Synagoga pertinacissimi advo sarii aut dormitabunt , aut ridebunt . Sed jam Hebraeorum natio parum nobis negotii facessit, aut multo certe minus , quam ipsi Christiani homines heterodoxi. Nemo
128쪽
AD S. S C RI P T. II senim se ab Ecclesia Romana subduxit ,
novumque sectae genus molitus est , quin suis opinionibus vel monstrosissimis sacras
litteras praetexuerit. Inde noUse Interpretationes exortae s quae cum Veterum linguarum auctoritate malitiosius adsumta plerumque propugnari soleant , inepti plane sumus , nisi paribus armis arma retundimus , & populum peregrinis litteris attonitum admirantemque, ab insidiis & fallaciis liberamus. Quid enim est, quod ex illo suggesto doceas, teque mihi Scripturae professorem magnifice jactes , si cum suas tibi interpretationes objiciunt Iunius, Castalio , Leo Judae , Μunsterus, oeco- lampadius , fidemque veterum codicum , & Hebraici Graecique sermonis appellant, tu illos ne intelligis quidem, petitionesque gravissimas ignorantiae confessione de clinasy Tute tibi habe veteres illas de Terrestri Paradiso, de Turre Nembrothi, de Henocho & Elia, de Melchisedecho , de Jobo disputationes, quae tametsi pulchritudinis Zc jucunditatis plurimum habent , tam multis tamen libris expositae sunt , profligatae, & ad exitum prorsus adductae, ut jain supervacaneum sit ad eas recoquendas magistros arcessere , & miseram juventutem fatigare . Licuit in summo Ecclesiae otio per haec inter nos velut ensibus praepilatis ludere ; nunc vero ingruentibus undique Romani nominis hostibus , & alia super alia bella serentibus, in aciem prodire oportet, iisque armis con-
129쪽
Ligere, quae ipsi potissimum pertimescunt
Atque ego ut inter Academicos hactenus
disputavi et quid si jam monere incipiam pquid si leges Ecclesiae proferam , quibus
resistere nefas sit λ Annon enim Concilium Viennense tercentorum Episcoporum &Pontificis maximi praesentia verendum , len) gravissimo decreto sancivit, ut Hebraicis, ut Chaldaitis, ut Arabicis, ut Graecis litteris in quavis locus esset Catholicae ditionis provincia R Nonne id ipsum Gregorius XIII , earum linguarum magistris & typographis Romam accitis , illustri ad imirandum exemplo confirmavit λ Quid Paulus V , quid reliqui subinde Pontifices δnonne studia haec magno favore ac benevolentia prosecuti, ad Monachos ipsos traducere conati sunt , i isque privilegiis ornare , quae vel ignavissimos excitarent ζ Graecis , credo , tabulis, aut antiquitatis ambitione ducebantur . Quid enim est reli-qUUm parere nolentibus , ut dicant λ Modestius agunt , tempora accusant: Graecos& Hebraicos codices tum ipsa vetustate
exesos, tum etiam mvirorum audacia corruptos esse e huc ipsos Tridentini Concilii Patres spectavisse , cum Uulgatam unanimi consensu probarunt: & unam ex omnibus sacrorum Bibliorum editionem Chrisianis hominibus commendarunt . Non tantum mihi a vobis conceditur otii , ut veteri calumniae saepiusque retusae hodie na luce respondeam : id onum dicam , quod ubi opus fuerit, stravissimorum Scriptorum
130쪽
ptorum suffragiis confirmare possum, Vul-. gatam editionem non Graecae , aut Hebraicae , sed reliquis Latinis , quarum magna copia & varietas in dies eXibat, necessa-- rio illo Tridentinorum Patrum decreto praepositam fuisse . Multa quidem commoda, & prope innumera in Christianam Ecclesiam ad Fidei inorumque leges componendas per Synodum Tridentinam redundarunt ; sed nihil tam grave accepimus, nihilque tam utile , quam quod ex omnibus Latinis Sacrarum Scripturarum interpretationibus una illa probata est , quae ceterarum optima ac fidelissima , nutantia multorum ingenia tamquam clavo firmaret , certisque regionibus circumscriberet. Neque tamen ideo Hebraicis, aut Graecis codicibus, unde Latini omnes , ceterique manarunt, quippiam auctoritatis detractum
est: stat adhuc eorum fides firmissimis praesidiis fulta , licetque in rebus dubiis ad
prima illa verbi divini exempla non modo sine crimine, verum etiam cum laude prouocare . Haud equidem nego , mutila quaedam in illis esse , nonnulla vero etiam mendosa , sed & menda ipsa verendae antiquitatis indicia sunt , & partibus insunt minime necessariis; & in vulgatam quoque librariorum incuria , si minuta quaelibet animadvertimus, irrepserunt. Nihil novi affero , nihil quod summi Vulgatae patroni, si serio & ex animo agant, negare possint . Sed vereor , Auditores , ne quemadmodum qui dignitates in repub