De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

na esset omnium populorum vivendi ratio , magnaque Cura liberarentur , qui se legum studiis dediderunt. Verum & ipsunt jus quidam a natura abdicant , quorum Laeri, princeps Archelaus Socratis praeceptor, &2 et leges juris magistrae pro Vario judieio dcconsuetudine hominum variae sunt , sbiaque contrariae. Quid enim a moribus nostris magis alienum, quam promiscuas uxores habere, prolemque incertam educ

re ρ Hoc tamen instituto Massagetae usi sunt. Quid suapte natura foedius , quam filias & sorores in matrimonium ducere pAlterum tamen Persis, alterum Atheniensibus familiare fuit . Esculentorum furta Spartani probarunt ; otium & ignaviam Sybaritae , alii denique alia, non re, sed suis opinionibus justa & honesta judicarunt. Ergo Prima illa cogitatio iuris studiosos tenere debet, ut recti pravique discrimen ab eo populo petant, qui ceteris mortalibus sapientia & virtute praestitit ;eoque assecutus est, ut longe omnium potenti minus multis regionibus , multisque saeculis leges scisceret . Is scilicet populus Romanus est, gravissima natio, maximae cujusque virtutis exemplum , fortis, temis 'perans, prudens , & ad jura componenda mirifice factus. Ceteras quidem artes, rotamque humanitatem & eruditionem a

Graecis discamus , disputandi peritissimis :at vero iurisprudentia Romanorum est , ab illis & parta & exculta , & ad Graecos ipsos, non facile aliena probantes inis

crediis

142쪽

AD JURIS PRUD. I 29

credibili plausu traducta. Nam qui dicunt

ex Graecia venisse leges, nolim ignorent, magnarum quoque rerum initia parva esse , jusque omne Decemvirale Attica sapientia conspersum , vix primum magnae hujus substructionis fundamentum fuisso , quae deinde Romanis opibus paullatim elata, in hanc demum celsitudinem , quae toti immineret orbi, exaedificata est . Quibus enim terrarum imperium Superi concesserant , iisdem pro sua providentia par ingenium imperio dedere, ut aliarum nationum leges primum excerperent , suas deinde plane innumeras ipsi juberent, tum veluti justitiae imaginem inde ducerent, quae publicis tabulis ad aeternitatem impressa , non Romae solum , sed ubique placere posset. Est igitur hoc non unius civitatis , aut provinciae, sed generis limmani , & ipsius quodammodo naturae jus, ex prisca omnium siculorum sapientia Connatum , & caelo prope demissum ad barbariem tollendam , omnesque omnium populorum Voluntates uno vinculo consociandas . Quid mihi adhuc Graecos commemoras λ quid me in eas scholas mittis verborum refertissimas , rerum Vacuas pPlato , Xenophon , Aristoteles tradunt ouidem reipublicae gubernandae regulas ;sed a communi consuetudine , & civilibus moribus longe recedunt I multa sibi

permittunt, quae eXtra umbram ferenda

non sunt , & pro suo quisque stomacho civitatem essingit . Illi ipsi, qui in repu-1 blica

143쪽

blica versabantur, prudentissimi viri, suisque civibus leges scribebant, ut est natio

nimis acuta, mutuis se telis confecerunt,

nullusque ex omnibus toti Graeciae satisfecit. Μinos enim ex multis decretis Iovis nomine conditis vix pauca probavit Lycurgo ; Lycurgi leges ab Apolline acceptas , ut ipse serebat , agrestes ae feras Plato judicavit ; Draconis instituta ranis quam inhumana rejecit Solon ; Solonis legibus addendum detrahendumque p. tarunt Clisthenes & Demetrius Phalereus. Etsi autem Solonis νὴ ,, c sic enim ille

suas leges appellare maluit , ut nomine ipso, nisi fallor , a Draconis θωυοδε distinis guerentur etsi, inquam, Solonis νε-i am toritatem longe maximam in Graecia obtinebant ; attamen sublato Solone , velut intermortui, Verbo quidem eorum fidei commissi sunt, quos iv rQι nuncupabant, sed re ipsa non alios habuerunt interpretes , quam ipsos forenses oratores , causarquemque suae studio abreptos , & in id

praesertim intentos, ut eloquentiae fuco judices fallerent, tabulasque sanctissimas ad tempus & arbitrium explicando distorque. rent. Nihil tale Romanis legibus contingere poterat. Ut enim rogatae erant , &ab eo populo auctoritatem acceyerant , qui populos omnes sui juris auctoritate conistinebat , ne ulla sontium interpretatione

violari possent , custodes & explicatores habebant, quibus primum quidem ciVitatis consensus , deinde etiain Imperator

144쪽

AD IURIS PRUD. I 3I

tantum tribuit auctoritatis, ut judices ipsi eorum responsis addicti, ita demum decernerent in lege esse , quemadmodum Prudentes quod illis nomen scientiae ac virtutis oeinio dederat respondissent . Hoc vero diligenter animadvertite , sapientissimi viri . Cum enim leges paucis verbis comprehendantur, Verbaque ipsa tempore obsolescant, pulcherrima antiquitatis instituta intercidissent , nullaque omnino esset Iurisprudentia, si Romani quoque Graec Tum exemplum secuti , suarum legum interpretationem oratorum arbitrio permisissent. Sed ut omnia a Graecis accepta lac re meliora , ita praesertim magis , quam illi ad regendum facti , cum leges accepissent , multisque amputatis & additis , suis moribus accommodassent , primum quidem Pontificibus , deinde vero , quos modo dixi, Prudentibus earum explicationem commendarunt , unde orta scientia juris , Romanorum propria , & una ex omnibus humanae societati utilissima. Neque vero caret lumine illo philosophiae, in quo tantopere se Graeci jactant. Qui enim sibi tantum esse prudentiae ingeniique put bat, ut de jure respondere posset, is & antiquitatem omnem studio complexus erat, &Dialecticas regulas, & Moralem in primis philosophiam perdidicerat, sine quibus nec

vetera legum vocabula expediri , nec sensa ad saeculi mores traduci, nec omnino generalis praeceptio rebus singulis aptari

potuisset. Quo illud spectat Ciceronis in I a libro

145쪽

libro de Oratore primo, c. 44. Jus civile Romanorum multis praeclaris artibus excultum, ceterarum gentium inconditum fuisse , ac paene ridiculum , ne Lycurgi quidem libris, aut Draconis, aut Solonis eX-ceptis . Nolite enim audire hominem pro Muraena . Caussae inservit more suo , & ut

Sulpicium prosternat, nulli parcit Iurisconsulto . Tota illa oratio festiva est , & ad carpendum instituta , ut ne ipsi quidem parcat Stoicorum philosophiae. Quam cum

Flui. audiret Cato ejus advertarius, Dii boni, c. ' inquit , quam ridiculum Consulem habemus fIdem tamen , cum impetus ille forensis deferbuisset, amoris iraeque experS , DUO-

decim Tabulas supra omnes philosophorum bibliothecas extulit, nihilque tam ho- de Ot. norificum in pace judicavit, quam Juris scientiam profiteri. Et vero qui fieri poterat , ut nobilissimi Romae viri vel hoc sibi studio ad honores ac dignitates Viam munirent , vel honoribus jam perfuncti hinc sibi senectutis solatium & ornamentum quaererent , si tota juris scientia tenuis esset, ut ille contra Suspicium dixerat, formulisque & actionibus contineretur δAdde his , qui respondendo jure privatis cavebant, illos etiam qui imperium mediis rabantur, seque ad leges ferendas, siquando opus esset , per saec studia comparabant. Quod utinam semper ex hac schola magistratus existente neque enim tam Cito tanta rerum moles corruisset . EqDidem saepe mecum ipse cogitare soleo ,

146쪽

AD IURIS PRUD. In

quamobrem qui rei publicae operam navant, aliis se potius litteris dedant, & politicam artem a Philosophis petant , hominibus plerumque sibi viventibus. Quod

ego non reprehendo, sed nusquam certe. quam in Romana Jurisprudentia clarius apparent civium negotia, personarum gradus, rerum divisiones , acquirendi modi ,' nusquam publica & privata crimina , paenaeque criminibus constituendae ; nusQuam officii veraeque virtutis munus nusquam demum cetera, quae humanam societatem tollere, tuerive possunt Atque haec quidem ad ' omnem civilis administrationis formam apposte scripta ; quia nullus est rerum status, in quo Roma, perpetuis agitata motibus , aliquando non fuerit. Nam a Romulo ad Tarquinium usque Superbum exDerta regnum est tum ad Aristocratiam per Brutum & Valerium Consules transiit; surgentibus deinde Tribunis, Partemque honorum omnium sbi vindi- Cante plebe, in Democratiam commutata lest ; post a Cinnanis contentionibus ad Triumviros usque reipublicae constituendae Oligarchin speciem quamdam obtinuit οῦ denique amissa libertate omni , modo reiasio dominatui similia, modo tyrannidi pas 1a est, tam sibi ipsa dissimilis, quam Prin- .cipes habuit genere, moribus, aetate, ingenio diversos. Numquid alii sunt antiquae doctrinae fontes, numquid ulla. Graecorum

volumina, unde plura remperandae civitariis documenta, unde certiora, unde ma-

147쪽

is probata , quodcumque tibi regimen fortuna dederit , sive regium, sive populare , sive mistum , parari possint λ Sed ,

ut spero, Graecarum rerum amatoribus f tis id superque futurum est , quia ratione ducuntur ; nec unius disciplinae gloriam Romanis gravate concedunt , reliquas omnes ex Graecia , Μusarum & Apollinis

patria, tamquam mutuas morantibus . Gravior mihi pugna , multoque periculosior cum illis ineunda est, qui se religione quadam ad tempus adscita callide tegunt, totamque juris scientiam Mosaicis legibus definiunt. Haud ego sane inficias iverim , ex fonte illo saluberrimo, omniumque antiquissimo leges ac jura manasse omnia ;ajo etiam , ti confirmo : sed quando haec in flumen amplissimum propagata sunt, cur sonti adhuc aridulo segnes haereamus pomnia sunt in libro illo divino , quae ad religionis institutionem , vitaeque honestatem ullo modo pertinere possunt; sed nimia quadam licentia fit , ut & Politicas ,& Philosophicas commentationes quidam

ex illo eruant , alii oratorium , alii poeti-Cum artificium, nonnulli etiam incredibili depravatione rerum mysteria Chymica, dc siquid est illis ab homine excogitatum inanius . Hoc genus hominum, qui se multa in sacris litteris videre putant ab earum instituto , & a veritate remotissima , jam ainente discessit, & insanabili morbo laborat . Quos inter non eos censeo , qui summa juris capita ab ipso rerum parente

148쪽

AD IURIS PRUD. Igs

Moysi tradita ex illis derivant : hi enim& valde sapiunt, & ut ante dixi , nobiscum faciunt et at qui privatum publicumque jus, omnemque juris legumque doctrinam indidem hauriunt , mihi quidem nimis videntur extendere, quae ad unius populi regimen scripta sunt, neque sane peris petuum , sed Christi summi regis adventu jam intermortuum. Angusta fere sunt hujusmodi ingenia , & in quo maxime gloriantur , in eo summam levitatem offendunt. Cum ad eam pervenerunt insaniam, Ut hinc acuminis laudem quaerant, omnia sibi licere putant, contraria contrariis inserunt, nova sensa componunt, monstrosas interpretationes effutiunt, nihilque tam adienum a Scriptura est, quod ejus auctoritate non confirment. Iam in eo quam sibi Placent, cum dicunt, Romanis legibus vetitas caerimonias atque impia sacra juberi l Ita nimirum . At nos ex iis , & praeterea multis jam obsoletis de sepulcrorum

jure , de judicibus dandis , de bonis addicendis , de prisca parentum potestate , deservitute , eruditionem expromimus , jussa tempori condonamus . Quod si grave aliquid afferre cupiunt, quin potius obscuritatem objiciunt quod nos Romani juris vitium pro nostra ingenuitate fatemur ; si

modo vitium est, quod rei majestatem parit , & hominum segnitiem exercet. Objiciunt enimvero multi: nec tamen desunt,

qui nimis plana omnia, & in medio posita esse querantur ; quia sibi convenire ne-I 4 queunt,

149쪽

queunt , qui res optimas temere OpDπ-gnant . Qua in re dicam universe quod sentio . Sunt in Romana Juris prudentia , quae maxima ingenia explere possint, nihil quod opprimere; jus continet verbis ac

sententiis obscurum, non tamen antiquitatis studiosis; magnitudine immensum, non tamen promtis & incitatis rebus varium,& alicubi etiam sibi contrὼriam , non tamen intelligentibus; uno verbo, pelago illam Justinianus comparavit procellis scopulisque infesto , in quo scilicet peritus

nauta ingentem sibi laudem comparare potest, rimperitus ne minimam quidem . Em go huc , si viri sumus , operam omnem Hudiumque conferre debemus, in hoc contendere , hoc urgere , quod & pulcherrimum, & Romanum est, immo mehercule pulcherrimum , quia Romanum . Gmnia sunt ab eo populo mirabiliter facta,& nescio quo pacto in commune hominum bonum aeternitati consecrata. Lingua ipsa in eo solo, ut fit, temere nata, nec antiquissima, nec copiosissima, neque somtasse elegantissima omnium , quae ad n pervenerunt , Romanis tamen fatis quodammodo praedita, adhuc toto orbe dissula est, omnesque gentes humanitate aliqua imbutae latine discunt : quasi demum inter se tacito consensu convenerint , ut ingens illud damnum hac una reparent , quod ex eorum superbia tulerunt, qui B belicam turrim auctore Nembrotho aedificantes, in varios sermones distracti sunt ,

150쪽

AD IURIS PRUD. II

eamque vivendi communionem dissolvere coacti , quam sublato colloquendi usu , diutius servare non poterant. Quid igitur de Romanis legibus dicendum erit summo ejus reipublicae consilio constitutis , sufkagio gentium omnium probatis , prudem tum nominum explicatione expeditis , magnorum Imperatorum auctoritate novisque constitutionibus roboratis λ Sed hactenus de illis plus satis . Nolo enim videri tantum Romanis tribuere , ut nostris detr ham , quibus non quidem studia , sed vi- /tam moresque regere oportet . Quod tamen non sine auctore facerem ; quia feres humana ingenia ad extrema delabuntur , & cum alii ne in scholis quidem Romanas leges ferre possint, alii contra & jud ciis, & curiae quotidie obtrudunt. Ego vero ad suas quemque mitto , modo 1int ea sapientia conditae , quam sibi a Romanarum studio legislator comparare potuit .

Quid enim Z An AEgyptii sua sibi jura sta

tuerunt , sua Cretenses , sua Lacedaemonii , Athenienses , vetustique Italiae populi sua, nos autem nobis dissi si aliunde mutuabimur λ Itane Gentes omnes , cum staret Roma & aeterna videretur, de suis institutis sollicitae erant , ut αιτονομων , non se Cus ac libertatem, partim bello tuerentur, quod Antiochus fecit, partim pretio redimerent , quod Strabo de Tyriis narrat, i, i omnes autem , quaecumque possent, pulcherrimum hoc summae nobilitatis ac se licitatis testimonium publicis monumen is ad polteis

SEARCH

MENU NAVIGATION