장음표시 사용
151쪽
posteros propagarent; nostri vero homines in rebus judicandis sollicite quaerent, quid Romanis Decuriis ante annos bis millae videretur λ Ergo Athenis, non dicam si mentissima civitate , sed sapientiae ipsius
domicilio , hoc tanti erat , ut νομ πύλακες speculiaris magistratus , omnibus consiliis Interessent , naviterque caverent , ne patriis legibus injuria fieret ; nos vero etiam indignabimur, nisi nostris antiquatis , pCregrinae valebunt 3 At enim nondum ea tempestate Romana erat Iurisprudentia . Vero : atqui tempestate nostra non mores sunt Romanorum. Hoc enim facit unum, Ni ne optima quidem in usu esse perpetuo
possint, quod longinquitas temporis abolet consuetudines priscas, & hominum ingenia commutat. Da scilicet noliris hominubus, his moribus, hoc Principe , sub hoc Caelo viventibus , da Labeonis responsa summo jure, ac Dialecticis regulis adstricta; da spinosa illa ceterorum Proculian rum ex Tenonis & Chrysippi ducta principiis, qui omnia crimina aequalia judicant, nulloque discrimine punienda: Deum profecto atque hominum fidem ipsa judiciorum subsellia , non modo homines implorabunt . Id demum justum est, quod temporibus convenit, non secus atque illud salubre dicitur , quod loco & tempore laboranti adhibetur . Ut igitur in arte medica , non cuilibet Omnia , nec eadem
semper salutaria sunt, ita in regendo &judicando nis justitiae munia pro rerum ac
152쪽
temporum conditione statuantur, justa cum justis aliquando pugnabunt, legesque illae, per quas civitatis morbi curari debent , modo insalubres, modo etiam exitiosae videbuntur . Quid quaeritis λ Ipsa quoque
Romanorum 1ura pro Variis rerum conversionibus mutata sunt, suisque temporibus , & civium ingeniis accommodata . Neque enim aut jus Papyrianum, exactis Regibus, libero populo convenire potuit; aut Duodecim Tabulae civibus in immensum auctis, variatisque opum magnitudine moribus satis fuere ; aut plebilcita &senatusconsulta , amissa rursus libertate , non Principum constitutionibus indigum Tunt. Ι nunc, & antiquas leges huic is-culo recita . Delectabis cognitione pulcherrimae reis at paucos, mihi crede, movebis , ut patrias deserant, & ad illos mores suorum dissimillimos adducantur. Quid vero si illis , quas Romanas appellant , nonnihil immiscuit avaritia compulsus Justinianus p quid si multas ipse quoque vitiavit partim celeritate conficiendi negotii, partim nescio qua malitia Tribonianus pVidelicet ita ferunt e quod ego nec sustinere ausim, neque refellere . Etenim utcumque sit, nostras ego malo, quam illas; sed illas, quam ceteras . Quod cum dico, non ego illis nostras oppono, quia meliores , sed quia tempori & moribus appositae nostris. Si enim barbari cum I. taliam occupassent, multisque saeculis beatissimam hanc orbis partem incoluissent .,
153쪽
numquam tamen elus humanitatem & saluberrimam vivendi disciplinam ita senserunt, ut suarum legum turpium ac ferinarum amore deposito , Romanas adsciscerent; cur nos nihilo minus ad elegantiam, quam Romani, ad aequitatem vero etiam magis exculti, antiqua illorum jura , nostris abiectis , revocabimus λ Ego vero ne hoc quidem moleste sero, Gothos & Longobardos paullo belluarum dissimiliores ,
cum mores exuere in hac humanitatis patria nequivissent , pares moribus tenuisse leges ἰ nedum velim, litteris ac religione cultissimas 'gentes suis se repente abdicare
institutis, & ad aliena transire. Quid quod
ipsius patriae amor , & quaedam veluti patriarum institutionum reverestia jubet unumquemque custodire sua , & adversiis novatores propugnare ρ Ut enim commovemur , ut exardescimus, ut caelum teris
ramque miscemus , quoties aliquis oblitus ibi peregrinos mores usurpat; eaque arrogantia , quam quidam solent ex longis itineribus domum reserre, patria quaeque fastidit, mensas, Vestes, studia, larmonem, nihilque nisi Gallicum, aut Anglicum admiratur 3 Quod si privatos homines sibi
unis per haec insanientes ferre non possutamus , quomodo illos seremus, qui judicia administrant , unde pendet civitatis salus. si patrio receptoque jure contenti non sint pQuo loco Venetorum Patrum consilium , & praeter omnia antiquitatis exempla insignem prudentiam silentio praeterire non
154쪽
positam ; qui cum multa aeternae reipublicae fundamenta jecerint, tum illud in primis religiose caverunt , nequid umquam in judicando novaretur . Hanc illis con-1tantiae laudem suarum legum confidentia
ν Parit , quae certe non tanta esset , nisi optime nossent , majores suos ossicia vitae Omnia quam rectissime praescripsisse , omnesque posterorum conatus , jubendo o- Ptima, praevertisse. Quemadmodum enim omnium rerum publicarum formis inter se comparatis , hanc denique unam constituerunt, quae plurimas felicitare, diuturnitate Omnes superavit ; ita Graecis Romanisque legibus simul compositis, multaque Opera expensis & aestimatis , hoc demum condidere jus, quod Venetum dicitur, ex omni vetusto jure sapientissime eXpressum,& aequitatis nomine , ubicumque gentium cognoscitur aequitas, celebratum. Nullam esse regionem puto, ubi mores & ingenia hominum ab antiquis legislatoribus egregie explorata mitioribus vinculis in ossicio contineantur , quae maxima est , ac ferme una Principis gloria non metu , sed amore imperantis : at hoc singulare bonum , souando aliena subrepere jura patiemur , statim corrumpetur, & ut legum arbitria, ita rerum ceterarum quod Superi avertant ad alios migrabunt. Quamquam , quod fieri nolo , ne fieri quidem fortasse potest . Fuit hoc quondam Romanae reipublicae fatum , ut Una propemodum esset omnium hominum civitas,
155쪽
nomenque unum, tantu itaque Romana iura , quantum arma procederent; quod victae nationes ne victae quidem sibi videarentur , si Romano jure uti possent, civesque ejus urbis, quae una credebatur ad imperium & immortalitatem constituta , nominari . Nunc quae tantula civitas est , quae non se ad imperandum natam existimet, cujus non magni ad gloriam tituli, legesque multae aureis litteris descriptae ,
& siquid adversi fortuna ferat, ipso civium sanguine custodiendae 8 Qui paucorum jugerum regulus non se summis Principibus comparat , juris auctor sui , custosque tanto solertior, quanto plura infirmi timere solent λ Non est igitur opus voce nostra , qua in re sibi quisque lapit . Id nobis curandum , ut, quod primo loco dixi , Romana jura in scholis teneamus, quibus homines instructi sua mehercule utilius tractabunt f eamque felicitatem cuvitatibus parient , quae rectam judiciorum
administrationem plerumque consequitur . Haec nos praesertim exerceant , quibus si non conceditur in foro esse , operamque
litibus dare , illud tamen propositum est, ut ex antiquis legum sontibus magnam propriorum verborum supellectilem , solemnes formulas, Omnemque eruditionis coispiam reconditae & exsul sitae ad aliarum disciplinarum usum colligamus . Utamur Principis Serenissimi beneficio , qui celeberrimos toto orbe Jurisconsultos magnis praemiis advocatos hac in urbe docere jussit:
156쪽
sit: utamur saeculi sapientia, in quo cum litterae facultatesque omnes pristinam dignitatem recuperarunt, tum maxime juris, scientia , excussa barbarie , quae per rab las & leguleios obrepserat, rursus ad AL ciatos , ad Goveanos , ad Culacios , ad Hotomanos , tamquam in sinum compi Numque paremum, regressa est; utamur denique sortuna ipsa , quae bonis artibus tandem aliquando conciliata, undique Augustos , undique Maecenates excitat, &litterarum & litteratorum studiosissimos. Quod postremum video a multis negari seci mihi quidem ad hujus orationis exiis tum properanti , in te unum, Princeps Eminentissime , veluti multorum exemis Plum conjicere oculos satis est , cui ad insignem , & absolutam erga litteraS munificentiam , vel nihil omnino deest: , vel illud unum, ut tantum illis prodesse possis , quantum cupis .
deinde alibi , addita hac Auctoris Epistola
Si quam libenter fit aliquid , tam
etiam recte fieret , nihil a nobis ex set hac oratione tolerabilius : sed
157쪽
hoc in genere tum maxime ineptire ι mines selent, cum minime molunt. mius enim essus moluntatis impetus -- genium fere ultra modum momere olet, tantumlue agitare, ut neyue parere prudenter possis , neque explicate disponere, neque apte luculenterque ornare. Id go mature praemissi, fecique diligenter,
ut ratione , non impetu ducerer : e Uerumtamen ardua res est , neque illa dissitar, quae me hominem communμία vitiis obnoxium abripere potu runt , οὐ in de via propellere. Ergone inmiti melius dicunt ' Imo longe peuus. Cum enim studia humanitatis omnia inprimis moluntate nutriantur, nihil neque poeticum , neque oratorium , suod
agro animo flat, potest esse probatile . Did quaeris ' Libenter in hoc argumento mersatus sum, quod ipsum per
se grame , cum ea insuper eruditione conjungatur , quae latina studia tracitan
tibus familiari a s . Plura ego de
me polliceri non ausim. santum rvoluntas tu conatus in - ho me Dareantissmissimo, alii inviderint. Vale, υ AD
158쪽
A decumque Historia ytadium ad omnes
pertinet, Criticum ad paucos .
Agnopere vereor , ne nimio plus ab adolescentiabus nostris hodierna luce pastulare videar, humanasque vires non satis pruindenter aestimare , si gravissimis disciplinis, de quibus superioribus annis verba feci , Histruricum studium suapte natura immensum nunc denique adjiciam : quasi vero rebus necessariis onustos , ac paene impares , superVacuis opprimere velim spiritumque illis, ut ita dicam , atque animam intemcludere . Verum & me illi satis norunt neque multa , neque severius exigere s Iere ; & ego illos quotidie video , quidquid socordia peccant , modo magistro , modo naturae imputare; & utcumque tandem res le habeat, quidvis potius committendum est, quam ut majores nostros, quorum consilia plane divina vel in rebus minutissimis recognoscimus, in tam gravi litterarum negotio minus vidisse judice
159쪽
scholam , nobisque in primis commendarunt , nos inani suspicione perterriti, aut levitate ducti praetermittamus . Equidem non diffiteor, nimis infinita esse, quae hoc nomine comprehenduntur , quo Cum antiis qua monumenta veniunt obsoletis verbis fabulisque involuta , tum Geographicae Chronicaeque tabulae aeternis dissicultatibus impeditae , tum innumera rerum gestarum volumina non sine partium studio scripta, tum denique magna quaedam controversarum copia ad haec ipsa, si fieri possit, expedi nda , si non possit , magis magisque implicanda . Sed quemadmodum patrisfamilias prudentis est mensas apparatissimas
struere , non eumdem tamen pueris cibum ac viris praebere; ita ossicii nostri ratio postulat, ut cum omne studiorum genus , quae libero homine digna sunt , in medio posuerimus, tum demum quid cuique , quove tempore conveniat, etiam atque etiam consideremus I & pro ingeniorum aetatumque varietate onera laboresque distribuamus . Ac siqua ars , aut disciplina duce solertissimo indiget , ne quid in illa aetatis imprudentia committatur , Historicum certe studium tam lubricum est , ut quaedam non ignobiles Academiae, cum de tanta solertia desperarent , quanta opus esse intelligebant , hoc tam insi-3m bono carere maluerint , quam levem Iuventutem periculo exponere . In quo ,
nequid dicam gravius, duobus Lycurgis similia fecerunt, sapientibus quidem Viris,
160쪽
sed . in hoc praeter modum severis, quod
alter ut divitiarum aviditatem compesceret , Omnem auri argentique usum Lacedaemoniis interdixit ; alter , ut ebrietatem averteret, vites omnes in suo Τhraciae regno praecidi jussit . Nos exempla meliora secuti , moremque loci huius , in quo alti
educatique sumus , retinentes , ita statuimus, qualecumque Historiae studium ad omnes pertinere , Criticum ad paucos. Hoc vero cuiusmodi sit, quantum quidem animo ex vestra sapientia conjicio , plerique omnes intelligitis : sed ne quis tamen unus consilium hoc nostrum insimulet, Ο- ratione explicabo , simulque faciam , ut rerum praeteritarum cognitio quanti si in Unoquoque genere ; constet; simul illud ostendam , quam multis naturae industriaeque praesidiis paratum esse atque instructum necesse sit , qui velit antiquitatem curiosius expendere, & severa Criticorum trintina sine periculo castigare .
Cum discendi desiderium ab ipsa nobis natura inditum Philosophi dicunt, tametsi
universe loquuntur, nihilque prorsus e cludunt , quod in hominis cognitionem c dere possit; ubi tamen eo descendunt, ut rem pluribus verbis exponant & confitament , facile apparet , in quo uno scientiae genere omnes homines desiderando conis veniunt, id aut Historicum esse, aut ad Historiam quoquo modo referri . Qua enim aetate plurimum natura valet , nec
