장음표시 사용
161쪽
ingrata etiam suscipienda compellunt, vix quippiam est tam invisum ', quam schola& magister .' at illa tamen aetatula ipsa narratiunculis delectamur , earumque studio ducimur ; quae licet plerumque falsae sint , magisque poeticae , quam historicae,
certe declarant, quantum natura nostra rerum praeteritarum cognitione assiciatur ,
cujus rei gratia fingendum etiam nutriculae putant. Ubi porro adolevimus , rati nemque adhibere iam licet, hoc ipsum Daturae judicium vel ex eo manifestiam est,
uod in aliis quidem disciplinis omnes io-ustriae nervos contendimus, nequid nobis nisi certum ac firmum , quantum rerum
conditio patitur, inseratur; at in hac rem- Porum praeteritorum investigatione, etiam vero similia libenter audimus, scientesque ac volentes' ad poetas convolamus , qui insitam humano ingenio cupiditatem sallendo expleant , suaque illa mendacia , Santumvis immania , nobis obtrudant. iriositas haec non unius , aut alterius hominis, sed plane Omnium, quicumqu2, non dicam litteras norunt, sed litterarum nomen audierunt , quia scilicet naturalis est , nullo nos vitae tempore , nullo loco deserit ; & cum aliae omnes rardius exoristae , aetatis flexu dilabantur, haec una no biscum nata, ad extremam usque senecthristem perdurat. Igitur cum dico , Historiae studium qualecumque ad omnes pertinere, naturam ipsam ducem sequor, cujus si ra.
tio perpetuo haberetur , haud ita multos
162쪽
suscepti consilii poeniteret . Nullam gentem esse puto tam incultam , tam Vecorisdem , tam omnis humanitatis expertem , quae suae reipublicae acta non litteris manis
det , legique cupiat e carere barbari et quentia possunt, carere philosophia, car re disciplinis omnibus, Historia carere non possunt . Hinc Spartani ad omnia rudes , praeterquam ad arma , Dicaearchi tarne n librum de majorum suorum gestis , totΟ-que civitatis regimine quotannis in loco publico recitari volebant ; Romani vero antequam feritatem exuerent, rerum suarum annalibus dedere operam quos quiadem non quivis unus ex populo, sed Pontifices ipsi scribere jubebantur , ut iidem& Sacrorum & Historiae curam haberent, resque duas potissimum necessarias magistratus unus, idemque gravissimus procuraret . Quid Hebraei, tam antiqua natio, quam natura ipsa , in omnibus ferme rebus numine afflata , ut gentibus consecuis turis auspicia praeberet legesque vivendi ,
uid inquam Hebraei λ numquid aliunde
uas litteras , quam ab Historia auspicati sunt y Nullus est codex Molaicis commentariis antiquior , ut ex hac tamquam naisturae voce discere possimus , quo homines suopte ingenio ferantur. Quod si parum
est in natura momenti , anne parum etiam in Dei optimi maximi providentia, qui sacrum Historicum movit, ut religi nis mysteria, morumque instituta hac via
163쪽
quaerere : liber omnium divinissimus, quo uno ad salutem indigemus, quem sine intermissione versare , legere, memoriae mandare debemus , hic , inquam , liber tam necessarius historice scriptus esto; num igitur sapere sine Historia ullo modo possumus ῆ Sed nimis longe res ducitur P cominus agamus . Iam enim scire velim , quodnam litterarum , aut doctrinae genus sine Historiae adminiculo consistere possit. non sane poess , quae facta imitari fimgendo solet ; non nostra haec dicendi D.
Cultas , quae rerum vetustarum exemplis rum ad ornandum , tum vero etiam adprobandum frequentissime utitur; non Jurisprudentia , quae sine Romani imperii totiusque antiquitatis notitia intelligi omnino nequit ; non denique Civilis latentia , quae multiplici rerumpublicarum historia constat , & ex ea maxime conflata est .
De Philosophia vero quid dicam ἶ Mitto
quaerere , utrum animalium & planrarum
historia ad hoc spectet, quod instituimus: sed cum quaedam sit Philosophiae pars de ossicio disserens, sive a Pythagora, sive a
Socrate inventa , num haec praeceptis tantummodo continetur λ Nempe aut ipsa morum doctrina nihil est aliud , nisi Historia ; aut ita cum Historia conjuncta , ut si caret exemplis , scholastica sit , jejuna, supervacanea . Tibi intus cane rigida illa& adducta virtutum genera , quorum usu& possessione felicitatem definis: nihil nobis hujusmodi persuadere poteris, nisi ri
164쪽
rum eventu & hominum factis ostendas, quid pati possit humana conditio, minime nota illis , qui pallio inclusi intra parte. tes philosophantur . Quid fieri debeat , oscitantes audimus , at cum id factum esse intelligimus, nec sine fructu, & a praestantibus viris lactum , tum vero studio movemur conandi similia, tum aemulatione eXardescimus. Magna est haec Historici studii ad philosophica tractanda necessitas,& haud icio an maxima; non tamen major illa , quae Theologicas disputationes Comitatur . Utrum enim ullus potest esse, aut dici Theologus, tanto par nomini , qui omni prorsus Historiae cognitione careat λ Iners profecto est , qui profanam ignorat , siquidem Canum, optimum ac D loci tolertissimum harum rerum disceptatorem, 'xi consulimus: at siquis ne sacram quidem tenet , quem ego illum Theologum dicam λ Nisi forte parum pertinent ad Theologiam Μosaicae narrationes, acta Pontificum & Conciliorum, priscorum Patrum memoriae , Apostolorum & Martyrum vitae , totius denique veteris disciplinae cognitio, unde multo firmius & clarius Christianorum sacra, quam ex pos ibilium &iNUFbilium contemplatione multarum scholarum otio familiarissima demonstrantur . Quod nolim perinde accipiatur , quasi ego Scholasticam Theologiam summovere cupiam; & eruditionem quamdam ejus loco ponere sine illo doctrinae ordine, quam μεδο αν Graeci dicunt, sine acumine , sine
165쪽
disputationibus , uno verbo, quae ingenio parcat, memoriam exerceat . Multa in Theologo esse oportet; nec satis muneri facit , qui Dialecticis commentationibus rantarum rerum scientiam circumscribit ;nec item satis , qui omnia religionis dogmata ex Ecclesiae fastis & annalibus egregie recitat, nisi eadem possit luculentis acutisque rationibus illustrare , & contra oppugnatorum perfidiam communire. Arisdeo , mihi credite , in parte tam ampla
dicendi desiderio; sed multa necessario omittenda sunt, ut de Critico Historiae studio, quemadmodum initio proposui, quae
sentio, vobis exponam . vereor eis
nim , ne sibi quidam emendandi gloriola abrepti nimis indulgeant , suisque illis judicandi regulis temere iis, non modo levior' antiquitatis monumenta concutiant , sed in arces quoque ipsas invadant , tantumque sibi licere putent , quantum Criticae concedendum praedicant i; quae ipsa per se optima est, magnoque in litteris uis 1 ui , sed invidia laborat , quod ad ingenia suriosa aliquando perveniat . Neque Veroiccirco actionem instituo , ut ea judicio persequar , quae legitimae censurae modum& potestatem praetergrediuntur . Nimis hoClongum esset, majoriique ingenii opus. Sed illud mihi tamen non dissicile erit ostendere , paucissimis hominibus aetate & sapientia valentibus arma haec concedenda esse, quibus non recte adhibitis , solitudo& vastitas nobilissimis historiis, multarum
166쪽
aetatum fide confirmatis, afferri potest. Eraenim si Criticum hujus facultatis studium
in eo consistit , ut nihil omnino credatur, quod non certissimis monumentis traditum ad nos devenerit , quotus quisque curam hanc tantam suscipere potest , ut obscurissimam antiquitatem excutiat, probet , castiget, excipiat, condemnet 8 Quot genera rerum, linguarum, studiorum teneat oportet; quam multa legerit, viderit, auis dierit, perceperit ex omni vetusta recentiaque doctrina , qui tantum in litteras sibi permittat , judiciumque tam periculosum, volentibus reliquis , aut saltem non aegre serentibus, exerceat R Jam vero illud quantum est, vulgares opiniones deponere, ab Omni odio atque amore sibi cavere , nimios animi motus modo in vetera, modo in nova pronioris coercere , Veritatem unam tamquam ducem ac paene Deam sibi proponere ; contra suos , contra patriam , contra seipsum , si ita necesse sit, aliquando sentire, & quae sentias , libere pronunciare ζ Nemo sane est, qui ita non profiteatur communi illo Criticis omnibus, ac fere iam ridiculo scribendi prooemio,
in quo vitia humanae naturae omnia , Veis ritatem uni tenentes, statim ejurant, mutitis ingenio abutentibus maledicunt, de sua fide oc integritate magnifice pollicentur . At Carneades tanta sapientia vir, quanta nemo ignorare potest, nisi Oui totam antiquitatem ignorat, ita sibi mac in re diffidebat , ut cuim adversus Zenonem scrubere
167쪽
bere constituisset, ad bilis impetus temperandos helleborum sumserit . Nunc tantam illam diligentiam plurimi rident, quibus purgandis ne tota quidem sussiciat Anaticyra ; vixque in provinciam tam difficilem ingressi , continuo stilum exacuunt, Inagnaque Scriptorum nomina ad caedem designant. Et hoc quidem juvenum solet
esse vitium, aut eorum maxime, quod sibi videantur aliena obtrectatione crescere, matureque ad famam sine multo labore pervenire . Herodotus , inquiunt , Xenophon ceterique Graeci poetarum similes sunt; Thucydides vero minus ad mentiendum aptus, obscuritate sermonis veritatem obnubit: Ex Latinis Livius superstitiones consectatur, nec patriam verborum positionem dedistere potest ; Sallustius vetusta. tem affectat; Caesar gloriosus , Curtius mendax, Florus declamator est : Ex Ecclesiasticis Sulpicius miracula venditat ;Theodoretus fuco & metaphoris studet ;Rufinus sutilis est i Eusebius , Socrates ,
Sommenus favent Haereticis omnes autem negligenter ac supine tempora signant.
Utrum quilibet unus ita loqui potest f Non nego posse aliquos , sed eos scilicet, qui
maximam vitae partem in optimis studiis collocarunt ; qui multas sibi litteras ac reconditas , praeter latinas , addiderunt; qMi summa denique opinione ingenii consecuti sunt, ut extra invidiam positi judicentur. Nempe haec sibi multi tribuunt, sed pauci praestare possunt. Ex hoc enim tam ingenti ho
168쪽
ti hominum numero , qui in hoc pulvere desudamus , quique nobis, ut de me ipse ingenue fatear , tacito quodam sensu blam dimur , aliis fere valetudo deest , aliis voluntas , aliis ingenium , aliis subsidia librorum , aliis in vestigando contentio , aliis patientia , aliis denique alia , quae singula ubi deficiunt, multi adhuc ad plani ra litterarum genera aditus patent, ad Cruticum Historiae studium paene nullus . Fac enim , se tam immenso ac scopuloso pelago adolescentem committere et jam primus
ejus labor Sacra Biblia , quo in codice sine controversia fidelissimo quam saepe tamen secum ipse luctabitur, si omnia ad
Criticae leges exigere volet i Agedum inci-m computare tempora, unde studium hoc exordia ducit: ecce tibi statim nubem OL fundunt Septuaginta Interpretes , qui an-DOS centum generationibus singulis adiicientes , Hebraeam, vulgatamque in magnum discrimen conjiciunt. Constitue mihi Beli tempus, de quo non uno, aut altero saeculo , sed annis serme mille principes hoc in genere Scriptores inter se differunt. Quandonam Assyriorum, quando Persarum imperia coepere ; quos in amnos confers egregium Judithae facinus; unde Babilonicae captivitatis tempora numerare incipis , unde Danielis hebdomadas, unde ipsum Christi Domini adventum tam celebrem , tam notum, tam illustrem , de cujus tamen anno , si orbis conditi rationem habeas, opiniones plus nonaginta ,
169쪽
partim aliquo modo varias , partim omniano contrarias invenies ρ Te vero miserum, si sacra cum profanis componere velis, nomina nominibus , facta factis conciliare . Te Belus vexabit, te Nembrothus, te Cyrus , te Assuerus , re Artaxerxes , te multi Darii, te non modo temporum, sed regionum terrarumque descriptio ; quae omnia si quis distinguere recte potest: , &suo quaeque loco statuere , hunc ego hominem non cum cetera Criticorum turba
comparo , sed in primo subsellio colloco,& Μιisiis ipsis proximum judico . Quod si tanta est in historico illo difficultas , qui nec falli potuit, neque fallere voluit, quo
animo ad eos accedes, qui homines sunt, humanisque erroribus obnoxii ἰ Qua menistis acie , quo conatu opus erit, qua prudentia , quo ingenio , ut cum te ad horum lectionem contuleris , quanv quisque valeat , statim attendas sitne natura lua ad laudandum inclinatior , an ad carpen dum , quam sit ambitiosus, quam credulus , quam superstitiosus I utrum dubia , utrum contraria narret; unde sumat, quomodo sciat , a quibus acceperit , quorum partes sequatur , quibus adversus sit Θ Neisque vero cum tantam animi intentionem. tantamque diligentiam adhibueris , salvares erit . Solent enim Scriptores , ubi imponere volunt , stilum naturamque comis
170쪽
& auctoritates inter se pugnant, nemo m- si sapientissimus momenta illa colligere potiast, quibus in partem omnem Pensitatis , judicium conjiciendo feratur . At enim reis gulae Criticae sunt ab hominibus perspicacissimis compositae, quarum ope ne adolescenti quidem difficile fuerit istiusmodi freta , & si quid istis infestius est, superare . Fateor equidem eo me compulsum , velut in acie declinando atque effugiendo, quo minime volebam , non quod vulgari Sophistarum artificio usus, libenter graviora dissimulem , sed quod regulae istae a praestantissimis ingeniis excogitatae magnam quamdam animo uenerationem metumque objiciunt , nec liberam vocem erumpere sinunt . Verumtamen audendum in loco
est ; tametsi idipsum parcissime faciam ,
ne forte videar caput artis eatenuS peterC, ut totam convellam . Praetereo igitur ,
quod vulgo fit , regularum auctores sese invicem . labefactare ; non dico , ex iisdem contraria concludi , quod Abgari lit
terae , ne multa recenseam , per eadem oppugnatae propugnataeque demonstrant ;taceo, siquid in illis est nimis subtile, nimis varium , nimis multiplex , non tam ad veritatem enodandam , quam ad involvendam accommodatum , omitto praeterea multa magni quidem momenti , sed quae nec invidia carent , nec tantula oratione comprehendi possunt. Verum date mihi hanc , quaeso , veniam , ut de illa nonnihil dicam , quam Critici omnes ce
