장음표시 사용
331쪽
reprehendit, videtur esse quodammodo judex ejus, qui reprehenditur. mn , Secundo, quia ex Vitiis ejus, qui reprehenditur , magis apparet praestantia vi tus . illius, qui reprehendit.
Tertio, quia qui reprehendit, sibi vide tur acutus & perspicaX, atque adeo etiam urbanus , siquidem possit cum aliquo sale
Q Quarto , quia reprehensor sibi videtur Tem gratam audientibus facere ; quippe omnes libentius reprehensionem aliorum , quam laudes excipiunt. Ad secundam haec . Quia qui reprehendunt, inimicos , qui laudant, amicos sibi parant . Quo referri Terentianum illud potis
erit Andr. I. I. 41. Obscquium amicos, ver ιas odium parit.
Secundo , quia laudatores facile inveniunt, qui seipsos quoque laudent, reprehensores frequenter in reprehensionem incidunt. - Tertio, quia qui reprehendit , facile modum excedit ; qui laudat , non item , aut si excedit, nullam injuriam facit. Quarto , quia neminem umquam Iam dasse poenituit; reprehendisse , permultos . Hic commemorare poteritis infelices e rum exitus , qui se satyris scribendis dediderunt: & ne longius abeatis, infandam
Ciceronis necem reteretis , quam certe si
bi ipse per suas Philippicas peperit. &c.
332쪽
Epistola C. Verris , qua Ciceronem ab instituta inse accusatione deterret. SI eo coepisti, M. Tulli, in foro & ju
diciis tanta contentione Versari , ut te levium adolescentum & quadruplatorum agmini nunc demum conjungereS, Vereor, ne non satis tutam vitae rationem ad laudem & gloriam , ac ne ad opes quidem institueris. Ad hominum certe benevole tiam nihil importunius. Quo est mirandum magis, te petitionis tuae tempore ad accusandum descendere , & a Cornelia gente invisae admodum rei auspicia capere. ΛΞ-dilitatem petis; comitia imminent . Itane prensas 3 Itane Romanos cives tibi concilias λ Nempe Siculi praesto erunt Siculi pro Cicerone suffragia ferent ; aderunt tibi gratia & auctoritate Siculi . O te rerum omnium ignarum , si necessitudinis vinculo nescio quo seditiosis provinciae ingeniis obstrictus , non iis modo , quibuscum eadem in urbe, in foro, in curia vivendum, sed fortunis etiam tuis bellum indicis Noli , quaeso, M. Tulli , susceptum ambitionis cursum tute tibi intervertere, ut prOFinciarum audaciam foveas ad Praetores' X. accu-
333쪽
accusandos plus nimio effusam . Jamveros principes civitatis ad dicendum idonei sociorum querelas temere excipiant, & in judicium deserant, profecto neque Curiis,
neque Catonibus salva res erit. Sunt enim adhuc libertatis memores, verbo socii , r
vera populi Romani hostes ; cumque ipsi
per se non possint, id contendunt, ut nos per nos ipsos intestino bello conficiant. Vide ergo etiam atque etiam , diligente que considera, utrum alienis morem geras, an tuis; Siculis ne, an Verri. Aliunde quid speres nec scio , nec ut sciam , valde lab Ao . Ego certe , si evadere per te potero, id essiciam gentis opibus , amicorum gratia , & quod his temporibus caput est, picuniarum largitione, ut in Comitiis tuis nihilo plus a Quincto Fratre desideres. Novi
equidem magnanimi viri ingenium, qui malis omnibus Reip. carere honoribus,quam ulla re niti praeter virtutem & honestatem. Sed tamen ut libere fateamur quod res est,
prisca illa prensandi simplicitas, & frigida majorum amhitio in Campo obsoleum runt; & ipsi illi integerrimi libertatis auctores, Bruti ac Valerii , si in haec tempora incidissent , saeculi moribus communique consuetudini inservirent. Cum enim haec una ad Praeturas & Consulatus via r
liqua sit, operae pretium est vel invitos huc pertrahi bonos cives , ut quoquo modo ab improbis Reip. administrationem vindicent. Siqua ergo in nobis praesidia esse putas ad multorum tibi studia & voluntates concilia
334쪽
andas , ea potes hoc tempore demereri omnia . Sive enim delationem Caecilio conacedas ; sive judices ex composito rejicias; sve demum in sequentem annum caussam produci ultro citroque disputando patiaris,& amice facies, & sine ulla clientum suspicione iacies. Interim vide, quam de animo tuo nihil dubitem, qui statini fiscos tibi aliquot recte obsignatos per puerum mitto, quos Comitiorum nomine distribuas. Sic ea tibi adiumento sutura sunt , quibus si uti nolis, oppugnabere . Itaque consule non mihi modo, sed tibi etiam multo ma- Sis , rebusque tuis . Mihi siquidem in hoc sudicio nihil te amico periculi comparatur, te inimico parum. Satis enim intelligis pro tua sapientia, & rerum forensium ulu , quid nobis praesidii in Hortensio , quid in Metellis , aliisque summa auctoritate viris ,ruid in civitatibus Siciliae non unis , quidentque in caussa ipsa suturum sit . . Sed jam familiaris epistolae modum paene excesis . Vale ; & reputa , mihi quidem , ut mmnia cedant improspere , nihil impendere gravius exilio : at vero eas esse nostrae sa- miliae opes , quibus & amicorum beneficiis , & inimicorum injuriis paria rependi possint .
Non nos pro vestro reseremus munere
In tacito melius gratia corde sedet.
335쪽
iUi de vitiis ac virtutibus cras sius judicant , nec inter lenitatem , ac lentitudinem satis distinguunt , putant sapiem,tem hominem omni prorsus
Ira vacare oportere, omnesioue iniurias utcumque illatas fatue laeti- deque tolerare. Hinc non defuerunt qui Zenonem Eleatem valde reprehenderent , Quod conviciis petitus non conticuisset ;ouasi vero philosophica Praecepta , non a nimi perturbationes , sed animum ipsum retunderent , & ad servilem patientiam abiicerent. At illo,' quomodo, inquit , laudes sentiam , si convicia non senserost Non igitur insitos naturae ignes Virtus extinguit, sed moderatur Iisque demum mansuetus ac mitis est, qui ab omni tumultu liber eatenus irascitur, quatenus ratio P stulat . Habetis , Auditores , quid reVera sentimus , cum litteratis hominibus lenitatem tribuimus, qui si omni motu Irae Ca rerent , &- essent , ne litterati qui
dem appellari possent; quippe illo instrumento spoliati, quo ingenium acuitur &
336쪽
accenditur . Res est hujusmodi , ut non facile ab adolescente tractari possit ri me tamen ideo conari juvit, tantumque diicrimen subire , quod cogitarim non posse vos , qui tam multa sapientia litterisquo floretis, mecum agero nisi mitissime .
. Λ Rgumentum hoc ejusmodi est ut
primum more & exemplis , deinde ratione explicari debeat. ' videmus igitur litteratorum ingenia Imnissima esse, I ad timendum potius, quam ad audendum prona. . Multa hoc in genere de Cicerone ac Demosthene narrantur, quae eos ab armorum strepitu valde:alienos fuisse significant, quamvis uterque in acie fuerit . alter vero etiam exercitum duxerit, seque Imperatorem appellandum
Ratio ea videtur esse , quod litterarum studia molliunt animos , & humanitatis meis
Juvat ad iram moderandam ex Phil sophia didicisse , quam gravis morbus sit; iquantopere ipsi noceat, in quo est ν quam hominem ratione praeditum dedeceat , s risque similem reddat , &c. l 2 .. Accedit vitae genus, quod litterati duem re solent , umbratile ac remotum a turbis , quae homines ad iram inclinant. x os Hinc puellas litterarum praelides fecit arsis .i'. ' - X 3 liqui-
337쪽
liquitas , easque in altissimo jugo colloeavit procul a rerum humanarum curis &sollicitudinibus ; ex quibus sere singit lutea
AD G RAEC A MINTERPRETATIONE M. I
NT Etus est barbarorum accusatio, Musa- V rum studia animum frangere . Hinc narrat Procopius , Gothos proceres nullo pacto permittere voluisse, ut Amalalanthaeorum Regina filium Athalaricum litteris imbueret. Quid vero Gothos appello R Licinius ipse Romanorum Imperator adeo litteris hac una de caussa infestus suit, ut eas virus ac pestem publicam appellaret . Η rum non dicam hominum , sed brutorum stultitiam satis arguit Julius Caesar. Quis illo sortior , quis item ex omni antiquitate doctior ' Nemo plura bella gessit, nemo plures victorias retulit, nemo majus imperium occupavit. Idem tamen cum haec ais geret , suos illos commentarios scribebat, quibus nihil est in tota latinitate elegantius . Quid Cicero , alter , ut ita dicam , litterariae Reipublicae Consul λ Nonne is suoque & Pomprii castra sequutus est, reipse exercitum duxit, & Imperator est apinpellatus ἐ. Ergo litterae cautos homines fi ciunt non timidos, lenes non ignavos .
338쪽
REddimus en nullas vestro pro munere
Qui poterit nobis parcere, mitis erit.
Magnum est in paupertate ad bo
nas artes acquirendas profiten
t Ihil est in orbe terrarum , quod pluribus conviciis ac maledictis petatur , quam pecunia ; nihilitem quod magis anxie avideque comparetur . Si Senecam audis . pecunia pestis est , curarum parens& origo, vitiorum administra, satelles malorum omnium , hominibus in poenam conis cessa , ut sese ipsi non habentes habentesque excruciarent. Interim tamen nemo Seneca ditiore praedia rustica , & urbana supra modum privatae fortunae ; equi , servi , statuae , horti , vis auri & argenti tam ea, quanta Imperatorem, orbis terrarum dominum , movere possit, & ad praedam allicere. In hac rerum omnium copia pam X 4 per.
339쪽
pertatem laudat , quae animi libera , laesecura & expedita , quae paucis conten , quae ad philosophandum aptissima. Dii ho- Di s Tune is, Seneca , eues ; aut Omnid Senecam esse homines scirent; nisi per commoda ista ad philosophiam pervenisses, tuamque sapientiam divitiarum splendole illustrasses R Philosophiam dico; non Cynicam illam in reprehendendo positam, cotera inertem , sordidam, dolioque & Dio. gene dignam et uno verbo Senecae Philoso, phiam , quae & aulae par sit , & conviviis intersit , Ν jocis delectetur , & vivere ho. mines cum hominibus sinat. Huc qui cori. tendit , nae ille multis ab ipsa pueritia indiget , in primis vero schola & magistro, quae maximo sere impendio constant. Fac porro te felicissimo ingenio praeditum per omnia paupertatis incommoda evasisse , &ad aliquam cognitionem , diis hominibus rue juvantibus, devehisse . Quid tum in-e y Quot quantisque fortunae adjumentis
opus est , quibus amicis ac patronis, quam to otio, quam multis libris , ut aliorum judicio satisfacias , eumque te omnibus proin bes , quem esse revera sentis ζ Τoga ipsa suas partes agit, annulus , aedeS , comitatus ; quibus deficientibus , jacere ingenia vel laureata necesse est, molisque ac tabernis operam dare. Nemo Medicum advocat, cui trita lacerna sit; nemo litem ad Cauiasdicum defert , cujus facundiam non ampla domus opibusque referta commendet Bene ac feliciter in hoc argumento Saty-
340쪽
ricorum princeps Iuvenalis versatus est , cujus ingenium placet nobis hodierna exerci- ratione imitari ; non quod similia fieri posse putemus praesertim ab adolescentibus, sed ut rem natura sua veram , saeculisque omnibus exploratam magis magisque confirmari aetate moribusque nostris ostenda.
I Uplex dissicultatis genus perpendere debetis, quod pauperi impedimento est , ne possit emergere, & in hoc quasi
theatro litterarum suas partes agere. Prima dissicultas est in litteris ac discuplinis acquirendis, eaque primam oratium Culae. Vestrae partem constituet; altera in profitendis , quae partis alterius argumem
. Pars I. Hic . explicare debetis , quanti prima institutio constet: nam pueri , Guos proficere in litteris volumus , domo ablegandi sunt ; & in iis locis qualibet impensa collocandi, in quibus neque optimorum magist nam mpia desit , neque frequens exercitatio, neque aemulatio , &c. , Tum paullatim progressi ad studia, quae majora dicuntur, ostendetis, quibus facultatibus opus sit, ut quis librorum supellectilem sibi comparet , ut in celeberrimis Academiis praestantes viros audiat, ut publicas exercitationes de more habeat, iisque