De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

que titulis ornetur, quos majores nostri sapientissime instituerunt, ut doctos ab indoctis etiam vulgus distinguere posset. Ex his & similibus recte expositis apparebit , quantum sit ad bonas artes acquirendas in paupertate impedimenti. Pars II. Sed fac aliquem acquisivisse dcui quaeso bono erunt ρ sibi uni sapiat ne cesse est, suaque in umbra Vivat , qui pibus caret . Nam ne ad Ieos quidem gradus, quos Sapientes occupant, vel occupare debent, nisi per numos ascendi potest. Hic vero cavete diligenter , nequid nimis odiosum attingatis. Quid si emittere lucubrationes suas u

lit , & hominum judicia subire R Num ad

typographum, accedere potest sine pecunia Rr At enim vel Medicinam facere, vel in caussis judiciisque versari poterit, unde

Opes comparantur . Ita videlicet, siquis vellet aut Medico uti pannoso, aut Causisdico. Neque vero hoc ad saeculi mores res rendum ; quae communis quidem , sed vetus & vana querela est: cujus rei vois bis argumento erit Satyra Iuvenalis VII. Quippe ipsa rerum natura ita ferre solet,

ut cui ad vitam commode ducendam n

cessaria desunt , is animo depressus atque abjectus , nihil eximium proferre possit. Artes aluntur laude ; at paupertas ridiculos homines facit. &c.

342쪽

AD GRAECAM

SI selicitas venalis esset, nemo nisi diis ves seliciter viveret. Quamquam divites fere omnes ita sunt avari, ut ne ipsam quidem felicitatem emturi videantur, si emi pecunia possit . Itaque sumus Omnest elices ; pauper laborat, ut aliquas opes acquirat , dives ut plures ; ille nequit uti , hic uti renuit. Et hujus quidem major calamitas .' neque enim mirum est pau-Perem appetere pecuniam , . qua caret quemadmodum non est mirum eum sitire, qui nondum bibit. At divitem inhiare pecuniae , ejusque cupiditate contabescere ,

hoc vero quia est aliud, quam illum, qui immodice bibit , adhuc sitire , nullaque ratione expleri posse λ Sitis huiusmodi mo bus est , & quidem insanabilis , quia cinpiditas superfluorum infinita est . Paupertas si morbus est, facile sanatur; quia necessaria pauca sunt & parabilia.

GRATIARUM ACTIO

343쪽

EXERCITATIO X.

Litteratus homo non debet

latere.

sciplinarum & artium studium

ita cum famae studio conjumctum esti ut nemo neque n si ra , neque majorum , neque ulla saeculorum memoria invenistus sit, qui cum esset excellenti virtute praeditus , praedicationem nobilitatemque contemneret . Ac siquis forte modestiae simulatione lucem splendorem ue fugit, nobisque persuadere conatur , satis se multa scire, sed hominum judicia famamque despicere : hunc scitote ignaviae morem esse, ut falsam quamdam moderationis speciem comminiscatur , qua se primum te gat adversus ' reprehensionem , deinde etiam , si fieri possit, nava ingenia & industria in invissiam ad cat. Scilicet ubi quis in animum induxit pigram & desi' dem vitam agere, nihil eit reliquum nisi ut vires ingenii omnes, quascumque habet , in id conserat , ut .ejus vitii notam effugiat, in quo est: id autem facere comis modius nequit, quam si ad proximam virtutem confugiat , ex eaque sibi persona in

344쪽

EXERCIT. 331

adumbret , quae minus acutos plebecular oculos eludat. Haec fere illa modestia est,

quam quidam in litteris jactant , non sibi

tantum, aut privato nomine improbi, sed ipsi rerum naturae injuriosi , quae sensum hunc laudis & gloriae praeclare agentibus indidit , ut si cetera diligentiae praemia aliquando desint, hoc tamen non assumtum aut adventitium, sed innatum atque inditum perpetuo illam comitetur. Hoc illi tam insigne bonum prava opinione com rumpunt ; rati , se inuustriam tollere pol- se , si tam certum probatumque industriae

incitamentum suo judicio sustulerint. Quod siquis forte non nihil valet, & tamen re vera ita sentit, hic quidem non improbus est, sed tamen stultus. Sapientia, inquit, seipsa contenta est ; splendet sibi lumine suo; non debet ex ore vulgi pendere. Egregie. Tu igitur in tuis latebris ac silentio sapis. At quo teste 3 cui bono λ quam in rem p Hujusmodi nempe sunt avarorum pecuniae, quae tam desunt, si adsint,

Iam si non adlint. Quis mihi lyram lau-

et, quae semper taceat λ quis arcum, qui numquam tendatur λ quis ratem , quae navalibus nondum exierit λ Tute tibi habemutum hoc sive scientiar, sive sapientiae genus : Sed interim noli mirari , quod nos non tam subtilis ingenii homines nOC, quidquid est, inertiam appellemus. Intelligitis , Auditores, quibuscum nobis praesenti exercitatione sutura res sit ; nec Ue

IO umquam tantopere de nostra infantia dolui-

345쪽

doluimus , quam hoc tempore dolemus , quo tenebriones isti ignaviae patroni conisticiendi essent . Agemus , pugnabimus , contendemus viribus omnibus; ac si nihil aliud , hoc certe efficiemus , ut cognoscatis , quam Vehementi laudis studio ducamur , qui ne has quidem lucubratiun- eulas latere volumus.

SILVA.

TUlgatum est arsumentum, quod muLV tis rationibus firmari potest, sed quae

sequuntur , potissimae sunt. Prima, quia litterae debent perficere naturam hominis , non corrumpere ; corrumperent autem, si solitariam facerent; quia homo natura sua societatem amat. II. Nullus homo sibi soli natus est , e go multo minus litteratus homo, qui quan to pluribus naturae beneficiis ornatus est, tanto magis debet humanae societati prodis esse. /III. Hominibus natura sermonem deis dit , ut inter se colloquerentur , & animi sensa ad commune bonum inter se conis ferrent . Ergo litteratus homo, qui optima cogitat, & cogitata optime explicat, non debet mutarum animantium more Ia-

tere.

IV. Ipsa litterarum doctrinaeque natura abhorret a latebris, lucemque poscit. Quapropter varro apud Cicer. Λcad. I. c. T. ait s

346쪽

ait, Diemperantis esse scribere, quod occulta ri vilis . At enim in alto montis vertice Musarum domicilium sapientissimi homines, litterarum parentes , collocarunt. Scilicet Lgnificarunt, hominis litterati vitam non esse valde negotiosam , non tamen solitariam : neque enim singulas Musas in singulis montibus statuerunt , sed omnes simul cum Gratiis & Apolline , & magn

praeterea illorum frequentia , qui in eam civitatem quotidie contenderent. v. Litteratus homo non potest excelle re si careat aemulis , multo vero minus si Careat amicis ; nam eum & excitari alia quando necesse est, & moneri, & provocari , &c. Ergo ejus vita non debet esse solitaria. ultimo loco repellite vanas ac ridiculas illorum excusationes , qui per quamdam δισω π&ν latere dicunt, suaeque agnaviae culpam in modestiam conjiciunt, &c.

AD GRAECAM

INTERPRETAΤIONE M. GLoriae cupiditas magnum est ad recte

agendum incitamentum , nec ullus eam contemsit, quin fuerit ignavus. Haec ipsa tamen aliquando modum excedit, ut in Zeuxi contigisse accepimus , qui cum ad ludos Olympicos se contulisset, quo rointa seis

347쪽

ta fere Graecia conveniebat, nomen suum aureis litteris pallio inscripsit, ut ab omniabus agnosceretur . Porro tam alie de se sentiebat , ut quas pinxisset tabulas, nutilo pretio aestimari posse putaret ; ideoque non eas quidem vendebat, sed donabat . Quod vitium in illo fuit, multi deinde sunt imitati, virtutem paucissimi.

GRATIARUM ACTIO. i

mnera quod nequeat persolvere deis bita vobis, Scilicet idcirco gratia nostra latet. i

De urbis commodis.

mihi verba ad ignavos adolescentes facienda essent , nihil diligentius caverem , quam n urbem , aut urbanum aliquid laudarem . Cum enim illi tuis nicatam libertatem vehementer ament , rustica otia , aucupia , venationeS , acerbissime indignantur , quoties audiunt kri curiaeque occupationes, Magistratus, Sch las, Λcademias, ceterasque , ut ipsi aptpeb

348쪽

pellant , civitatis cruces celebrarI . Sed cum apud eos dicam, qui discendi studio inflammati, & ad omnem urbanam elegantiam exculti , cum hominibus vivere malunt , quam cum feris , videor mihi magnam inire posse gratiam , si urbis commoda persequar , I in aliquo litterurum lumine collocem. Uestra scilicet bona vobis commendo , vestraeque fortunae gratulor , qui in hac pωclaristimarum retarum communione vivitis, ubi quae ad sciaentiam , quae ad Virtutem, quae ad felicitatem pertinent , Vobis non modo abundant, sed , siquid hujusmodi redundare

potest , plane redundant . In urbe vivitis origine antiqua, moenibus ampla, publicis privatisque aedibus splendida , solo ac caristo temperatissima, multiplici flumine irrigua , monti marique proxima , & quod in primis ex usu vestro est, omnium ho-narum artium ac disciplinarum libris ocmagistris refertissima . 'Siquis alio cogitet, hunc ego omnis humanitatis expertem ad infelicissimum illud vitae genus redire iusserim , a quo sive oratorum opera, sive Pom

tarum , silve etiam Philosophorum nam multi sibi hanc laudem sumunt vetustissimi homines abducti sunt, & in hoc

veluti corpus consociati. Illud yero mihi verendum est , ne in tam lata atque ubere dicendi segete jejunus videar; cui qui-

.dem acculationi ut praevertam, non dicam me eloquentia carere , Pe ab hac aetate

postulari non potest; seu quod eloquentes

T ipsi

349쪽

ipsi dicere solent , inopem me copia factum . Attamen , ut spero , industriam probabitis , quam ego unam praurare debeo : nam quod a natura est , vires ita sunt infirmae , ut ne agello quidem laudando lassiciant .

Multa sunt urbis commoda primum

quidem ratione loci , qui solet esse saluberrimus : id enim in primis urbium conditores advertere solent . ias si sorte natura non sit hujusmodi , ignium multitudine purgatur. Deinde ad mercimonia exercenda opportunus est fere enim urbes ad fluminum ripas , & maritimos portus statui solent , ut omnia importari & exportari facile pos

sint . . T

Demum tutus est , quia moenibus claudi solet , & adversus hostium incursus com

muniri. . r

Sed multo pIura , multoque majora sunt commoda illa , quae ex ipsa societate &communione civium proficiscuntur ; quia nemo sibi unus satis est ad omnia vitae officia ismo Ioco explicabitis commoda exercendae religionis , dicetis de curia , de judiciis, de reliquis magistratibus , de artificum &mercatorum collegiis , de academiis , deque iis omnibus , quae homines hominum caussa

350쪽

De urbis incommodis . BEne hercule disputas, sed videris teristiam Iuvenalis satyram nondum legisse . Fac , quaeso , in manus sumas ς &quae ille de urbanis incommodis narrat , cum tua ista oratiuncula compone : tum vero iudicium feremus . Quod ii ad fallendum dicis , auditores quaeras oportet, qui adhuc in silvis degant & glande vescantur. At nobis nimis quotidie in oculis sunt ingentes animi corporisque agitationes , vitia, pericula, morbi, quae urbanam vitam comitantur , eamque infelicissimam faciunt. Magnus est curiae splendor ; at ambitione contaminatur. Utilis est judiciorum administratio; scilicet si corruptelis vacare posset. Pulchra est ordinum distributio , &hominum inter se societas ; ita videlicet nisi contentionibus , calumniis, invidia , malevolentia , ceterisque urbanis pestibus

corrumperetur . Mercatura commoda est;

nimirum si posset carere fraudibus. Nullum profecto bonum nobis ostendes, quod non aliqua tabe inficiatur. Templa & re- Y a ligio.

SEARCH

MENU NAVIGATION