장음표시 사용
131쪽
antum iam δε peris, Caesar, caesique dedisti,Sι repetas, s creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat OlFmpo, Coganturque Dei vendere quidquid habent: Conturbabit Atlas, o non erit uncia tota, Decidat tecum, qua pater ipse Deum. Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis; Quid pro Tarpeiae frondis honore potest CFid pro culminibus geminis matrona Tonantis' Pallada praetereo: res agit illa tuas . Quid loquar Alcidem, Phoebumque, piosque Laconas , Addita quid Latio Flaυia templa polo PExspectes, o sustineas, Auguste, necesse es :Nam tibi quod solvit, non habet arca Jovis. Haec, aliaque huius generis satis multa apud Martialem se Osserunt: vix ut unquam eum Caesarem, aut quid simile la dantem legam, quin ineptum videam. Perplacent tamen haea virorum summorum errata non nullis Poetastris , qui tum demum se belle & scite aliquid scribere putant , cum eos versus fundunt , qui commodam nullam interpretationem habent, & quos illi ipsi, qui scribunt, ne dum alii non inteuligunt . A quo vitio nec ipsi interdum meliores Poetae sibi
Virgilius describens Didonis casum miserandum , cuius anima ob immaturam mortem luctabat cum corpore,& soluvere nexus non poterat ; nec prius recessit , quam Iris fi vum crinem secavit; sic terminat: i
Diu us calor, atque in ventos vita recessi. Alio vero loco a) narrans Turni necem, haec habet: ast illi βω-tur frigore membra, Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras . 'Si quaereremus a Virgilio, quid .esset , luctare animam eum corpore et quid , recedere Uitam in ventos r quid , δε istiora membra: quid, fugere vitam sub umbras: facile ostenderemus , Poetam talem habere ideam illius , quod scribit , qualem ille haberet, qui diceret: Chimaeram , quae cum Mia notauro amice in vacuo amoenissmo , qui esset in centro orbis
132쪽
terrae , visebat ,' mutase domicilium , m in praesentIa habLtare in orbe quadrato , qui est extra universitatem rerum . In primo enim loco Epicureum aperte agit : quae erat philosophia virgilii: i in altero saltim ex Fabularis philosophiae decretis loquitur : quod cum primi sententia pugnat , &multo minus intelligi potest, quam illud Epicuri. a Jam si Lucanum , Claudianum, reliquosque sequioris a vi perscrutamur, quot non inepta V & nullo modo intellisibilia offendemus Audiamus Claudianum ipsum de Raptu Proserpime non ad lyram canentem , sed buccinantem hoc modo: .nferni raptoris equos, ad ataque curru Sidera Taenario, caligant que profunda Iunonis thalamos, audaci promere cantu Mens congesta iubet . Quanta quamque ambitiosa epitheta i quae tamen plus sonant , quam fgnificant. Explica tamen e Mens comessa jubet promere cantu equos , in sedera curru ad ata , thalamosaaligantes profundae Iunonis : nihil , quod intelligi possit , elices . Adeoque sunt verba ambullosa , & nihil significa tia , .quae ipse , qui usurpat, vix intelligit Et, quod mir mini , Poeta noster tam vehementi inspiratione divina erat adflatus, ut, propositi roblitus, non raptum Proserpinae, sed raptoris equos , o sidera , ct thalamos caligantes proms
Quid ὶ nee ipsi Christiani ldoctissimi ab hisce ineptiis
aliquando cavent . Vel unus Barheus quodam hymno in Christum 3 tot vel Ethnica , vel nihil significantia congi merat, ut mirentur qui legant , talia viro docto in mentem venire potuisse . Perpendite vel haec pauca . quae ipse omnisse describit :
i Legatur Gassendus, de Vita Epicuri. L. II. c. 6. Sem vitis ad Eclogam VI.. χὶ Quid senserint Platonici , Stoici, Epicurei , ex Apparatu nosero intellisitur . Confer. Laetant. Instituti L. VII. c. p. Plutaria. de Placitis. L. IIII. c. 7. Lucretius, L. III. U. 3O .& 844. Virgilium autem omnium placita interdum admiscuisse , fatetur Donatus, in Vita Virgilii. ὸ L. I. Heroi
133쪽
. Stellataque machina Mundi Proscripsit ferale iubar o micuere secundo iomine sidereae facies, dum pignora caelum i i
Tanta sbi promi a putat e fua frigora fulgens
Aegoceros media voluit mitescere bruma .
Et tepuit glacialis hiems : decessit Olympo Arctopblax : f it foria cum coniuge Cepheus ,
Et Chiron, Perseusque furens, Plbas, di ipso
AmphitrFoniades. Quis sanus hic putet , Poetam ullam certam habere ideam ejus , quod canit quis non potius dementem , & blaterantem existimet Mittimus recentiores alios, nihil enim frequentius occurrit. c G 2 ρ a. Ex I Nemo nos hic arcessat violata Poesos: scimus enim μctionem esse ornamentum , O ut ita dicam , formam quorum dam poematum: atque licere Poetae aliquid audere a vulgaia
eo uetudine diυemum , ρο id ipsum mirabili dicendi genera
explicare. Hoc agimus, non licere Poetae aut verbis nihil Ania cantibus , aut sententiis , quae rectam nterpretationem nora habeant, utio quod plerumque Uuvenit. Nam et si figuratum dicendi genus amet Poeta, tamen veri milia dicere debet, cavere sibi ab iis, quae communi fenfui repugnant ἰ ue meuda ineptus habeatur potius , quam Poeta. Nec nos moueat ri rerum auctoritas ut putemus , omne , quod illi fecerunt, esso. rectum. Nam praeterquam quod in hae litterarum luce, omnis. ex merito, non ex antiquitate , iudicantur ἰ tam multa comrra ipsius artis regulas in veteribus Poetis, Claudiano, Luc
no , Flacco, Statio, Martiale , Ouidio , ceterisque ἰ interdum in in Horatio , Artem Homero , serVirgilio in hoe rarius homines praeiudiciis non impediti
notarunt , ut nominibus tueatur, ut errores per
spicuos inducat , tamquam harum rerum imperitus audiendus non st. eos tilio modo excusat verisimilitudo Poetica , adstRam , veluti ad Geram ancoram , quidam doctores artis confugere flent. Nam primum quales sint inius verisimilit dinis certi fines , nullus eorum constituit, viis id υeluti regulam cunua dirigere possimus : proinde alii alio oe alio modo fines
134쪽
2. Ex historicis haud pauca excerpere possemus , sed vetat consilium operis. Plinius I de elephantis loquens, e rumque prudentiam , ne dum cognitionem, exaggerans , sic scribit: Religio quoque Merum, Soli ue , ac Lunae υeneratiso illis. Quis neget esse nimium ὶ tamen docto scriptori persualum erat, intelligere se quod enunciabat. Sed praeter ceteros Cornelius Tacitus hunc scopulum offendit. Nam cum propositum esset ςi, & sententiis, & stilo iupra omnes laudari ; plurimaque paucis cuperet explicare ; vix fieri potuit quin in aliquas ineptias incideret: tum etiam obscura verba, & vix intelligibilia adhiberet. Hic t ducens Agrippinam viduam Germanici hunc Tiberius imp. veneno necaverat ) quae in Tiberium invehitur hoc noenine, quod Augusto immolans, posteros ipsius odio habeat, loquitur hoc modo: Non in Gigies mutas divinum spiritum tranis fusum ἰ sed imaginem veram caelest sanguiue ortam intelligere discrimen, fusciρere sordes . Sed quidnam esset , Diυ nus spiritus in Agrippinam transfusus , id aegre explicaret Tacitus e propterea quod nulla huic enunciationi idea clara
Proximus Tacito est Florus , nisi quod iudicandi acie
Ionge Tacito inferior est. Is enim curn granditatem orati
nis adfectaret, & vix aliquid proprie dictum ei placeret, in
ea incidit aliquando , quae interpretationem non habent . Descripturus Romanorum expeditionem in ultimos Galla ciserines dilatant ut omnia complectentur. Deinde in ipsam verisimilitudinem iis probatam nempe quod sbi constet auctor , in ex opinionibus stio tempore receptis loquatur gravissimi
quidam veterum interdum peccant . Postremo , quaenam inaes verisimilitudo , scilicet fraemata Philosophorum inter se
contraria, sententias se deserueates , res cum quotidiana experientia palam pugnantes , aliasque a proposito alienas , in idem poema recipree, o ferio venditare , ut iidem faciunt PHaee sanae miris doctis non alia ratione tolerari posse υidenturinis ex eo uetadine interes Poetas legendi, qui talibus fune reserti. Sed haec indieare Philosopho satis fuerit et ea υero ρ ritis artis componenda relinquamus, de quibus nos alio librori induseria disseremus.
135쪽
ciae populos, enthusalmo quodam abreptus loquitur hoc modo : Decimus Brutus Galiacos uomuit , atque omnes Galia .ciae populos, formidatumque militibus flumen oblivionis e peris agratoque visior Oceani litore, non prius Ana convertit, quam cadentem in maria Solem, obrutumque aquis ignem, non sine
quodam sacrilegii metu oe horrore, deprehendit I . Quis c piat , quid sibi velit declamator noster 3. Ρraetermittimus oratores , ne longi simus . Itaque cum viro doctissimo, & hisce rebus subacto sa) sic conci
demus: Si plerosque auctores cum Veteres , tum recentiores ad hanc trutinam revocamus; infinita, loca in iis facile inveniemus, in quibus talia verba occurrunt, quae nulla arte e
plicari possunt, propterea quia nullam certam ideam signifi
III. Tertio loco eavere debemus , ne un; vocabulo plures motiones ad nsamus. Nam si ita facimus, qui audit non i telliget, de qua notione nos verba faciamus . Incredibile dictu est, quot iurgia in scholis excitentur passim , propterea quod huic legi non serviunt disputantes . iccirco contendunt vehementer non de re aliqua , quam unus neget, alter adsimmet ; sed de significatione vocabuli : cui alter quamdam ideam adiungit, alter aliam. Exemplo sint haec vocabula : formaliter , materialiter , Gentialiter. Nam diveriae significationes aliis & aliis temporibus unicuique eorum adiunguntur . Quocirca audito vocabulo temere pronuncio , declarare hoc potius , quam aliud. Quoniam vero plures res obVersantur menti , quam V ces , quibus eas declarare possimus ; adeo ut interdum coacti simus plura obiecta uno vocabulo notare; id omnino Vitare non possumus. Unum superest remedium , ut constitu muς , quam notionem cum tali Verbo coniungimus, ne in tiliter & nos, & alios torqueamus. uod quia Geometrae
accurate faciunt , propterea Vix unquam ratiocinando alte eantur inter se. -- ω Θιarto loco cavere debet a vocabulis sis ire ιn
1 Bibliotheque Universete, Tome X. p. m. 36ῖ.
136쪽
1. Nam vocabulum indeterminatum seu vaflum est , eui eadem notio perpetuo non respondet, sed est multis rebus interdum dissimilibus , commune: . inare qui audit, nequit discemere, qualem ideam cum eo velis potissimum conjun-
E. g. Definiunt multi cum B. Augustino Philosophiam
hoc modo: Divinarum , humanarumque rerum cognitio seu motitia. Cum autem vocabula cognitio, seu notitia sint vaga,
qui legit certior non fit, de qua notitia sermo sit: an de Historica, an Philosophica, an Mathematica, an de Certa, an vero de Probabili notitia'. Quare melius uterentur vocabulo scientia , quod ex disciplina Philosophorum significat , ce tum habitum demonstrandi. a. Aequ3υoca sunt , quae pluribus rebus natura differentibus possunt adtribui: ideoque sunt ἐκdeterminata . Ea ita que sedulo vitare debemus, si volumus intelligi . Hujusmodi est nomen Homo, quando tribuitur homini viventi, &picto, & statuae. Qui enim tali verbo utitur ad picturaq', &id genus alia significanda, nisi moneat lectorem, caussa eriz. cur saepe fallatur.3. Translatum est, quod cum adiungitur alteri vocabulo, viderur nobis nativum sensum , ac significationem amittere,& aliam induere i) Quod ea de caussa fit , ut facilius &venustius, quod volumus, explicemus a). E.g. Flumen proprie significat aquam, quae in alveo fluit ad mare. Tamen cum Iego apud Ciceronem 3 ): Nullius tantum es sumen ingenii, nulli dicendi, aut scribendi tanta
i) Natiua Anseatio vocabuli numquam translatione perimitur, aut mutatur. Flumen enim in exemplo Ciceronis
semper Anificat flumen , seu aquam fluentem . Sed ingenium ac copia dicendi propter similitudinem quamdam cum sumine menti objicitur veluti conversa in speriem aquae fluentis: ideo mens , quae duo illa ob analogiam confundit , proprietatem aquae tribuit ingenio . Confer. diserti mus Graυina , Dialogo de Linrua Latina. a J - dum transferendi verba necessias genuit ino- pia coacta, o angustiis e post autem delectatio jucunditas lB que celebraυit. is Cicero, de Oratore L. 1 i. c. 38. ῖ . Cicero, pro Μarcello c. a.
137쪽
LIBER TERTIUS. H IOIvis , tanta copia', quae non dicam exornare , sed enarrare , C. Caesar, poste & alio loco: aureum fumen orationis fundens Ariuoteles e iudicare debeo , non proprio sensu, sed per metaphoram dici : & significare nihil aliud, quam facultatem plurima verba , & sententias esserendi Frequentissimae translationes occurrunt in vulgari sermone , vix ut ab iis temperare possimus. Hae tamen facillime dignoscuntur: & qui audit, aut legit sine labore intelligit , quid scriptor sbi velit . Apud Poetas , ' & oratores multo audaciores metaphorae passim se offerunt . Sed oratoribus ,& Poetis relinquimus verborum translationes . At Philos phus ab omnibus verborum lenociniis ambitiosius conquisitis abstinet. Quod si in hujusmodi metaphoras incurrat , callide
eas & accurate interpretetur Oportet.
. Hine Philogophus vocabulis uti debet fecundum commuis nem usum loquendi. E. g. Si de rebus domesticis, vel forensibus , vel publiacis loquatur, quotidianis vocabulis, & in vulgata acceptione uti debet. Sin autem Philosophorum verbis aliquid exprim re necesse sit, usurpabit illa in eo sensu , quo natio Phil sophorum usurpat . Quod si diversam significationem cum Verbo coniungere cupit, declaret quo sensu accipiat , & a Curate vocabula definiat. Casu T IIII. .
De voealtilis idearum Obscurarum , t Clararum, Confusarum.
VErba autem easdem fere proprietates habent ac ideae , quarum sunt signa. Quare Ox iis, quae diximus de ideis, fit planum , quidnam de verbis existimare debeamus . Pauca tamen adducenda, quae uberiorem lucem dictis adserant , &doceant tirones, vitare errores in usu vocabulorum.
I. Porro quΡmadmodum ideae simplices sunt clarae , com positae vero vel obscurae, vel saltim confusae ; ita verba, quae
138쪽
ideas smplices repraesentant, clara : quae compositas , . erunt tum obscura, tum confusa. Hinc verba simplicium non indigent definitione : maxime Vero compossitarum, quia per clariora verba explicari possunt.
E.g. Interroget me quis, quid sit dolor: non potero clarioribus verbis doloris ideam exprimere. Quamvis enim rem plane expedire contendam, aliis & aliis vocabulis, quae idem significent, utar: reapse vero non explicabunt liquido quid sit dolor. Si tamen interroget, quid sit eamelus quae vox esscomposita a καμπτω secto, &. μυο, femur, quia genua nectit potero ex ideis femoris, genuum, coloris, figurae, quadrupedis , clariorem ideam cameli dare.
II. Occurrunt tamen vocabula simplicium idearum, quae sunt adeo consula, ut interdum obscura videantur, & sic vulgo nominentur: ea nimirum, quae singulares adfectiones animi, & sensuum declarant . . I. E.g. Non omnes homines eodem modo. objectis externis adficiuntur. De me primum dicam. Ego, qui hoc est lusciosus sum, ita comparatos oculos habeo , ut intuenti luminaria accensa in obscuro loco , quadruplo majora mihi videntur quam re Vera sunt . Admoto tamen vitro , qUo utor, quadruplo minora sunt, & elegantiam omnem depe
dunt. Quare cum ego noctu faciem templi aliquam iaculis distinctam inspicio , vel templum ornatum luminibus ingredior, pulcrior illa species mihi est si nude adspicio, quam si
oculis vitro armatis. 2. Praeterea sunt, qui res aliis ingratas summa cum v
Iuptate degustant. Sunt, qui acutius aliis in eadem distantia audiunt. Odor quidam nobis gratus est, qui puerperis est Iinsuavis: & hujusmodi sexcenta. Proinde etsi iisdem vocabulis diversi homines suos sensus explicent, non ideo singuli easdein
ideas designant. Itaque vocabula , quantumvis clara videantur, sunt reapse confusa.
D. Praeterea quaelibet adfectio vel sensuum , vel animi , pro diversis fibris singulorum corporum; pro maiori, aut minori mentis ad alia distractione, interdum remissior , inter dum acutior est : idque in eodem homine , & multo magis
in diversis. Videmus enim quosdam e. g. viso serpente non Lommoveri : quosdam levissime : vehementer vero alios ratios metu exanimari.Hi veluti gradus eodem vocabulo
139쪽
nequeunt indicari . Quare vocabula . huiusmodi sunt reapse
4. Eodem modo adsessiones mentis, & voluntat;s se habent. Quidam enim celerius percipiunt, & ardentius amant: quidam tardius & remissius faciunt utrumque : &, quod miremini idem homo in alio & alio tempore, alia & alia occupatione , eamdem rem & vult, & recusat ardenter, &remisse : percipit facile , & dissiculter : quod usus hominum ostendit . Quare etsi certo sciam , alium idem, quod ego ,
facere ; quam facile, quamque celeriter, nescio'. Certe quidem adverbia multum , parum , vehementer , cetera , huic errori quodammodo occurrunt . Verum cum ego de aliorum sensibus , atque animi adfectibus nequeam iudicare , nisi ex meis ; per errorem utar vocabulo , quod non belle exprimit, quod alius sentit : propterea vocabula sunt confusa. s. Quae, diximus congruentius quadrant in ea vocabula , quibus eas corporum proprietates exprimimus , quae in nobis sensus animi excitant. Nam penitus ignoramus, quae partium figura , tum & qua ratione partes insensiles corporum sensus nostros pulsent, & moveant . Iccirco vocabula, quibus eas proprietates exprimimus , sunt confusa r propterea quia
non satis distinguunt, quod in obiecto corpore est. III. Ideat illae simplices, quae ab iracta dicuntur, ut extensionis purae, exsistentiae, temporis , reliquae, quia clarae magis sunt, quam eae, quae sensu adquiruntur; i) ita fit , ut etiam verba, quae eas denotant, distinctiora sint . Clariores autem & distinctiores sunt illae idear, quas perfecte metiri ,& complecti possumus , ut quantitas , vel ea numeris , vel
E. g. Ideae, quae in his continemur : Sex o sex fune
Auodecim e Si aequalibus addas aequalia , tota erunt aequalia et sunt clarissimae, & omnibus perviat. Iccirco Arithmetica, &Geometrica vocabula peculiare id praeter ceteras voces habent,
ut sint clara , & distincta. IIII. Idese
i) Clarius percipiων idea abstracta, quod minus partes h bet , quam coniuncta oe singularis, quod plura complectitur rseti clarius intelliso, quid sit exsistentia , quid tempus, quam
quid sit Petras, Itu hoc individuam.
140쪽
IIII. Ideae vero compositae tales sunt, quales ideae sim plices, ex quibus componuntur. Quae quidem simplices ideae, quia plerumque sunt clarae quidem, sed confusae, si Arithmetica , & Geometrica nomina excipias ; hinc & compositae idear, & nomina, quae eas designant, erunt confusa: quibus ea de caussa non nisi caute uti debemus. Haec si accuratissime loqui volumus, dicenda sunt. Verum non indocti modo, sed ipsmet Philosophi , in vocibus aestimandis, & appellandis, confusum , & obscurum plerumque confundunt ; quod aliquid internoscunt discriminis inter ideas, & vocabula. Nam idea obscura rem, cum recum Tit, eamdem esse non docet; clara vero docet. Distincta ab aliis eamdem suis notis distinguit ; confusa non distinguit . At vocabulum singularum adfectionum animi, ut dulcis; ve1 sngularum idearum compostarum , ut amoris ,' non modo non distinguit suis notis rem unam ab alia , quod est esse confusum p sed nec eamdem rem semper designat, sed dive sis ut sequenti capite dicemus quod est esse obscurum . Proinde non inepte obscurum pro confuso ponitur , & accipitur, cum de vocabulis est sermo. CAPUT R
De υοcabulis Substantiarum , Modorum, Relationum .
I. Q Uantia, uti supra demonstravimus , non nisi obscu- o. ram ideam habemus . Hinc vocabulum substantiae , quia obscurum est, caussa exstitit multorum errorum . Nam Cum homines ignorarent , quaenam res huic Vocabulo esset supposita , id est , substantiam , 1eu naturam rei , seu id , quod res est , penitus non cognoscerent ; alias & alias proprietates illi adfixerunt. Exemplo sit vox An ma quae substantiam incognitam fgnificat, & eui non omnes eamdem ideam subjiciunt. Fu re , qui ei proprietates rotundissimarum , & tenuissimarum Particularum , quae quam celerrime moveantur, adtribue-