장음표시 사용
151쪽
vel anticipatione quadam audicarunt, esse nescio quam rem, quae vocatur natura humana et aliam, quae sit formae aliam, quae sit persona: cetera. Nec id solum , sed quidam dixerunt, eas esse substantias separatas: quidam esse immersas in materiam a). Praeterea non nulli hanc de persona separata doctrinam Catholicae ecclesiae placitis omnino esse consentaneam per summam inscitiam adfirmarunt a . Quos in praesentia exagitare, alienum esse videtur : alio loco pro merito faciemus. Ergo cum abstracta vocabula occurrunt , animadvertat
lector, designare tantum ideas nostras abstractas, & referen do ad ideas, quas habemus, explicari debere ad quas si r ferimus , vocabula sunt clariora: sin ad redi ipsas , obscurinsma: nullam enim iis obiecta respondent eo modo, quo su-muntur, sed diverso . Deinde cum sensum habuerit in tuto,
i) Repete, quae supra disputavimus , L. Is c. 3. in Coroll. gen. Cons Plutarch. de Placit. Phil. L. I. c. Io.ρο Ar . . Physic. L.I. c.2. A 3. 3 et Constans ecclesae Catholicae doctrina , in Ephesnocoucilio opposita Nestorio, qui, quemadmodum duas naturas , ita duas personas, o duos Chrsos in eodem Christo ponebat Nn;one tantiam morali: Deinde firmata in Chalcedonense contra
Eu chetem: qui, quemadmodum unam personam , ita unam tantum naturam in Chrso admittebat o Postremo confirmat ιn Constantinopolitano II., qui quatuor priora Concilia confim
mavit, haec est Confitemur inium etindemque Chrsum, Fi-- lium, Dominum, Unigenitum . ἰn duabus naturis inconfu- ,, δε , immutabiliter, indivise , inseparabiliter agnoscendum r,, nusquam sublata di erentia naturarum propter unitionem dis mafli que Disa proprietare utriusque naturae , ct in unam is personam atque subsistentiam concurrente . ,, Sunt Uerba concilii Chalcedonensis . At nusquam dixere Patres, Personais litatem humanam esse aliquid . reale ab ipsa natura separabile: nee de hoe κnquam locutus Nesorius. Quidquia dicant illi , qui veneranda Ecclesiae decreta obtorto collo ad Peris reticas fententias conflabiliendas trahere eonantur . Legatur Natalis Alexander, Hist.Ecf.V. Saeculi Art. I 2. &I3.&P noplia ibidem, Dissert.23. Gurnel0, de Incamat. Quaest. iaconc. . &Quaest.7.&8. PetaVius, de Incamat. L. I.c.9.
152쪽
ne si nimium sollicitus de vocum expositione, quae plerumque vel imperitia, vel cavillatione scriptorum interpretati nem non habent. Laborant hoc vitio scriptores bene multi, maxime Pomtae, & praeter ceteros, qui vulgata lingua milesias scribunt rqui verbis saepissime utuntur, quibus vel abstracta solum, vel nulla inest significandi vis. Deinde eorum plerique, qui mile-so sermone narratiunculas scribunt: qui in hoc solum dissimiles sunt Poetis, quod versiculos non faciunt. In hunc centum Venit Joannes Barcisust qui non modo vocabulis hujus generis abundat , sed tanta obscuritate cogitata sua involvit , ut ne ipse quidem, si exsistat, de suis scriptis interrogatus , ea Valeat explicare. Huic addo Laurentium Gratianum , &his similes, qui dedita opera sententias suas verborum ins lentia , aut obscuritate occultant . Quos si contempseris Gmnes, recte feceris.
In eodem numero sunt Historici non nulli, illi praesertim, qui vel laudare, vel vituperare homines sibi proposuerunt. Quod Clercius quibusdam Curtii, & Taciti locis luculenter probat. Quibus addere posset Florum, Paterculum , &, quod mirabilius, Livium , & Sallustium ; qui nec ipsi ab iis vocabulis sibi temperant . Accensendi his sunt Orat res: idque eadem de caus a, quia placere populo , non ideas
suas accurate declarare curant.
Pothemo Philosophi Scholastici : qui , quod de rebus
prorsus incognitis & involutis disputare amant , Verbis utun-etur, quae Vel incertam , vel nullam habent significationem rproinde nec aliquid commode explicant, nec intelligi possunt. A quo sane vitio nec Cartesiani ipsi , aut Catandiani philosophi cavent interdum. Itaque si auctores huiusmodi osse damus, altute eorum vocabula explanemus Oportet.
153쪽
AD USUM LUSITANORUM ADOLEsCENTIUM
De Natura Iudicis . Ostea quam mens nostra ideis renim omnium perfusa est, iis utitur pro lubitu : atque alias cum aliis comparat, & intelligit, utrum co veniant, an secus: hoc vocamus iudicare. Itaque iudicium est , perceptio convenientiae , aut disconvenientiae , quae reperitur inter duas ideas. Haec autem convenientia est, inclusio tin us ideae in alia complexa e disconvenientia e contrario, non incluso, seu exclusotinius ideae ab alia idea complexa I) : ut capiti sequenti berius dicetur. H 4 E.g. 1 Ut primae ideae nostrae sunt imagines obfectorum e ternorum , a quibus proficiscuntur , non vero ipsamet obiecta
154쪽
E.g. Habeam ideam h is , & ideam eanis e reseram unam ad aliam, & intelligam, ideam bovis esse majorem , id est repraesentare aliquid maius , quam idea canis . Item habeam ideam meae manus dexterae, & sinit : comparemeas inter se , & dignoscam , ideam dexterae esse aequalem idear sinis irat. Cognitio, qua animadverto , ideam breis esse maiorem idea canis, ideas amabarum manuum esse aequales, vocantur judicia. Sunt Philosophi, qui sibi persuadent, cognoscere se penitus, quid sit iudicium ; ac de eo plurima confidenter ad firmant. Cum tamIn de re loquantur, cujus planiorem ipsi, quam ceteri, intelligentiam mn habent, audienti non sunt. Philosophi cordatiores ingenue profitentur ignorare se , quid stat perceptiones mentis: & merito quidem . Nam cum nemo homo intelligat , qualis sit natura animi nostri , &praefertim facultatis illius, quam Deus posuit in animo , &quam mentem nominamus; coniequitur , percipi non poste , quales sint eiusdem mentis actiones seu cognitiones. Et nisi Deus id nobis manifestaverit in hac vita, perpetuo in ignoratione versabimur. omnino id scimus clare & evidenter, mentem nostram iudicare: h.e. dum comparat ideam Stellae, cum idea Solis, penitus percipere, hanc esse maiorem illa ; quod est adfirmare: vel non esse aequales , quod est negare . Judicium vero
Mn consistit in idea Solis, & Stellae ; sed in nuda cogniti ne, quae id percipit seu adfirmat i): & est omnino individuum : nec enim intelligi potest , quid sit dimidium , aut tertia pars iudicii. sed haec ad bene judicandum iuupervac
terna, quae nec cerebrum, nec mentem contingunt ; ita iudicium nostrum est, comparatio earumdem idearum inter se , Non vero extemorum obiectorum , nis latissima acceptione , nempe prout talia obiecta ideis , quas habemus , cohaerentia
i) Percipere, o perceptio hot loco ex sententia Cic ranis sumuntur, qui translate iis tititur ad fgnificandum tum 6 sus auimi, tum quamcumgae notionem, iudicium ,
155쪽
Nempe hoc iudicium : Omues Philosophiae partes non , nisi post conditas 'superiori faeculo Academias Regias , emendatae sunt, ρο in bono lumine collocatae si Recentioris menti obversetur , qui id pro vero habet , est judicium: sin autem P ripatetici, qui tale quid falsum putat, est tantum idea complexa . Similiter si id nec verum , nec falsum putem , sed
menti considerandum proponam , est item idea complexa . Quod animadvertere necesse est , ne cum ideas Valde complexa nobis sistimus , putemus nos de iis iudicium ferre ;cum eas non nisi simplici perceptione adtingamus. Porro autem iudicium cum verbis exprimitur , vocaturenunciatio, & propositio. Quare, si de judicio aliquid constituere cupimus, de propositionibus agendum esse videtur. C A P U T II. De Jud cio verbis expresso, seu de Propositisne ἀ
PRopositio est , oratio ad ans vel negans aliquid de aliquo . i Respondet enim judicio , quod vel duas
ideas componit , vel disiungit . Itaque duas habes partes rea, de qua aliquid adfirmatur , aut negatur , dicitur fus esum e quae de illa adfirmatur, aut negatur, praedicatum. Vel praedicatum sit primo, vel secundo loco perinde est. E. g. In hi , Deus es iussus: Homo non es equus e nomina Deus , & Homo sunt subjectum : nomina justus, & equus sunt praedicatum. Est praeterea nexus, seu Verbum est , quo vis iudicandisgnificatur: id est, ostenditur pnedicatum in subjecto inci di, vel non includi . Nam prima hoc dicere vult : In idea Dei inclusa es ideo justitiae. Altera, quia verbo additur negatio , hoc: In idea hominis non inclusa es idea equi. Nulla excogitari potest propositio , quae non. aliquid alat, aut neget: h. e. quae non constet praedicato, subiecto,& verbo fum, vel expressis, vel subauditis. E. g. In his adfirmationibus : υivo , morior , Petrus amat, subaudiuntur hae: Ego sum vivans: Ego sum moriens: Petrus ese amans. Similiter optativae , ut vivam , peream, hunc a Ariuolet. Analyti Prior. L. I. c. I.
156쪽
hunc sensum reddunt: Ego sum cupiens , ut ego sim visens: Ego sum cupiens, ut ego sm periens. imperativae, ut ama, amato , exponuntur hoc modo' : ego sum iubens , ut tu sfamans. Interrogativae, ut amemὶ sic: Ego sum cupiens scire,s tu es amans. Consimili modo explicabis Potentiales, Exclamativas, Precativas, ceterasque.
Ex quI apparet, verbum fum non significare identitatem praedicati, & subiecti , id est unum esse aliud , ut Ueteres existimarunt; sed hoc tantum significare, praedicatum in sub- bello includi ac contineri . Nulla enim propositio aiens est vera , nisi quia totum praedicatum in subjecto includitur:
nulla negans vero , nisi quia totum non includitur . Neque id ex verborum sono , sed ex eorum sensu in communi usu loquendi , ac scopo proferentis est judicandum . Sed quia non Ueteres modo, sed non nulli Recentiores haec non intelligunt, & vocabulis conυenientiae , & disconυenientiae ideam obscurissimam adjungunt; exemplis sunt explananda. r. Cum diligenter examino , quare indubitate dico , Deum esse iustum ; statim cognosco rationem esse , quia sub nomine Detis concipio' Catholico sensu ideam complexam omnium proprietatum Dei, quarum una est iustitia. Sin autem ex mente vel Epicuri, vel Ari stotelis loquerer , qui ta- Iem Deum fingunt, qui nec bene pro meritis capitur, nec tangitur ira, nec ulla beneficia hominum generi tribuere potest; tunc nomini Deus aliam ideam complexam subiicerem, quae non includit iustitiais, sed excludit : propterea dicere non
possem, Deus es iustus: sed e contrario, non est luctus. In Deo autem justus, & iustitia est idem.
a. Similiter cum dico: Omne rationale es ν; ἰὼ : voc bulo rationalis subaudio ideam complexam proprietatum hominis , quae includit priedicatum risbilis . Nam si me Lysum interrogem, quid intelligam sub rationali illico anum advertam , me non designare ideam rationalis ab aliis abitractam ; sed ideam hanc cum aliis conjunctam , nempe ideam complexam hominis: nam ipsum rationale humanum
includit ideam hominis & velle dicere: Omne id, quod est rationale, est risibile: quae hoc significat: Omne id, Dod imcludit ideam rationalis, includit etiam ideam ri bilis': namisi hanc pro illa substituas , idem apud omnes , qui linguam intelligant, significabis. Idem valet si dicas, Ri bile est να-rionale. . s. Eo-
157쪽
3. Eodem modo cum dico: Ego sum vivens: pronomine ego desgno ideam complexam mei indiυidui, & volo dicere, Meum indiυiduum est vivens: quod valet: In idea complexa mei indisidui includituν idea viventis. 4. Item cum dico: Caelum est serenum o Tempus est nubialum: sub nomine erit, & temporis non intelligo merum e lum, & tempus, sed aliud complexum. In primo enim designo, aerem obseuris nubibus vacuum, atque vel Solis radiis, vel Stellarum fulgore eoiluseratum quod ipsum aperte comtinet ideam ferent . In altero intelligo , aerem obscuris nubibus horrentem, sene splendore Solis, o Stellarum m. quod etiam clare continet ideam nubili . Propterea praedicatum in utroque subiecto contentum , vere utrique se emi tribuitur .
3. Praeterea cum dico : Petras es iustus o nomine Petri subaudio ideam complexam , seu Petrum omnibus suis dotibus Ornatum : quarum una est , gaudere linitia , seu Me jussum. Igitur hoc dicere volo: Hic homo , qui Docatur P
rrus , o cujus mores mihi explorati sunt. ese iussus, seu habet etiam praedicatum iustitiae . Nam si mihi Petri mores explorati non sunt, quo iure illi tribuo es tintim Ergo si rem
paullo diligentius expendo , clare cognoscam , me uno n mine Petri haec omnia complexum esse : sed propter celeritatem mentis distincte non advertisse.
6. Quod si dicerem : Petrus est justitia r haec propositionemine contradicente esset falsa : quia facit hunc sensum ridea complexa Petri est idea aburacta linitiae: quod sne ulla dubitatione salsum est . Nam sub nomine Finitiae seorsum sumtae non subauditur es iustum, seu gaudere linitia ; sed intelligitar idea abfracta iustitiae : in hoc enim differt justi- ria, & tinus . Haec autem idea abstracta non includitur in Petro: quia pugnant haec duo, abistractum, & inclusum . ENgo si est abstracia ab omni subjecto, nequit in aliquo includi : ideoque propositio est falsa.
7. Ad haec cum dico: Decem sunt quinque : haec propositio ex communi usu loquendi sgnificare debet: Decem sunt quinque solum. At praedicatum quinque solum non includitur in subie o decem , sed aperte excluditur : proinde est falsa. Quod si dicerem: Decem sint quinque fimul cum aliis qui qκe : tunc praedicatum in subjecio contineretur, & vera esset.
158쪽
8. Ad extremum cum dico: Decem funt decem e omnes komines fant homines e volo dicere : In numero decem includitue numeras decem e Omnia entia , quae dicuntur homines,
includunt ideam hominis. Non enim in his, & similibus necesse est, ut. continens sit majus contento, sed satis est, quod exhanriat totum contentum, & hoc illi exacte commat. . Possunt item hae propositiones identicae, seu, quae idem praedicatum , & subjinum habent , explicari hoc modo ruea decem ob ex aflam semilitudinem eum altera idea decem , videtuν ineludi in sua simili . Idea hominis , quia e syperfrete smilis alteri ideae hominis , videtur in ea includi
contineri. Quo casu verbum fum non significat veram inclusionem, seu persectam similitudinem inelusionis.
Negantes autem propositiones e contrario se habent rnempe tunc solum verae sunt , cum p dicatum in subiecto non continetur : velut in exemplo: supra . Nam si dicam tDecem nom funt quinque : haec significat : Decem non sunt quinque folum . Μanifestium est autem quinque solum non contineri ita subjecto decem e iccirco negans est vera . Nam si dicerem: Decem non funt quinque simul cum aliis quinque: tunc esset falsa , quia praedicatum includeretur in subjecto, seu ab eodem exhauriretur: quod in negantes non quadrat. Quare oportet sollertissime indagare tum praedicati , i tum vero maxime subjecti sensum: & animadvertere, quam multae, & variae ideae interdum uno praedicati , maxime autem subiecti nomine contineantur : easque accurate sepa-vare , ut intestigamus , an contineant & exhauriant totum praedicatum , an aliter . Quod quia plerique non faciunt , proinde nec intelligunt quando praedicatum conveniat subiscto, nec recte de Propositionibus statuere possunt. i Iam vero in propositione tria considerare possumus . Primum, quot partibus constet. Deinde, quo pacto hae par
i Quam mirae utilitatis si haec doctrina ἰn explorandaveritate Propositionum , o bonitate Θllogismorum s quam-ςue breυιter , clare expediat , quod alii longis praeceptionibus involvunt, oli curans s verbis exprimi satis non potest. Suis autem locis usum ἰώ cabimus e cetera praeceptorialus exponenda relinquemus , qui eam ad alias propositiones
159쪽
tes coalescant , aut disiungantur . Postremo , plurane , an pauciora obiecta comprehendat . Id Logici explicant hoe modo : considerari debere materiam , formam , quantitatem propositionis : in quibus sunt quaedam ad veri indagationem non inutilia, quae breviter percurremus. CAPUT III. De Propositionis materia .
JAm praedicatum, & subjectum propositionis , quae vocantur extrema, seu termini, plurimis modis inter se vinciri possunt: ex quibus totidem propositiones nascuntur. Vel enim praedichium ita cum subiecto convenit , ut numquam ab eo separari possit , & dicitur propositio nereis faria o ut Homo es visens . Vel possunt aliquando non con-Uenire , & vocatur contingens: ut Equus ambulat . Quod si praedicatum numquam convenire potest subjecto , appellatur impossibilis o ut Petrus est canis . Sed haec item ad necessariam .refertur e nam illa dicitur necessario vera o haec vero necesario falsa . Propositiones negantes verae referuntur ad necessariam; aut contingentem : nullum tertium Vel enim unum nullo modo potest convenire alteri, ut Homo non est equus; & est necessaria . Vel possunt unum & aliud convenire , ut Ioa nes non es bonus y & est contingens. Hae propositiones vocantur absolutae , si simpliciter a firment, aut negent, hoc modo: Homo es animans. Alexan- der Magnus fuit Rex. Quod si exprimant modum, quo prae- , dicatum cum subiecto consentit, vocantur modales et ut Homo necessario es animans . Alexander contingenter fuit Rex et vel hoc modo: Necesse est, Hominem esse animans, &c. Sunt tantien non nullae, quae absolutae esse videntur , revera sunt modales . Hae autem ad necesariam , vel conti gentem reducuntur . e. g. Egregium es , a laudato viro laudari . Mnestum est , inetimbere in litteras . Quae explicantur hoc modo : Meessario laudabile es , laudari a laudato mira: Necessario honestum est, incum.ere in litteras .
160쪽
. DE RE LOGICA De Simplici, o Composita.
SImplex propositio est , quae uno tantum praedicato , ac subiecto constat : ut Angelus es immortalis . Composita seu complexa est , cujus praedicatum , vel subjectum ex aliis praesidio quarumdam particularum componitur , & aequiv let pluribus propositionibus simplicibus: ut Petrus, & Pauialus funt homines: Deus es ious, o misericors. Hae particulae plures esse possunt , tamen ad sex classes revocantur , ex quibus propositiones ipsae nomina habent . Singularum exempla supponam. I. Copulativa propositio est , in qua plures res vel ex parte subjecti , vel praedicati particula aliqua copulantur . Particular ro huiusmodi sunt: γ, que, ac, atque, etiamsquoque, cum, tum, nec, necnon, neque .
E. g. Mens, ratio, o eonsilium in senibus est: quae hoc valet: Mens es in senibus: O ratio es in senibus o ct consilium est in senibus. Aliquando coniunctio negans est exprensa ut Nee tibi diis Paνens , generis nee Dardanus auctor, perfide . Aliquando vero occulta e ut Nemo meorum recoedatur mei: hoc est, Me hie, nec ille, nec quispiam meoru
a. Dibun stiva est, in qua dure propositiones his particulis coniunguntur, aut, vel, seu, sis o ut Aut edisces Philosophiam, aut cedam te fustibus.. 3. Conditionalis , quae etiam vocatur Hypothetica , est, in qua praedicatum tribuitur subiecto aliqua lege & conditione, quae exprimitur particulis , se, seu, squidem , modo,ot, nisi, dum . e. g. Si homo nulla gravi caussa occidet alium, cap te plectetur. 4. Caussalis est , quae caussam praesert , cur praedicatum subjecto tribuatur: quod effertur talibus particulis, uti, quia,ffuoniam, ideo, iccirco, eo quod , etenim , siquidem &e. E. g. Sol factus est, ut mundum luee sua perfunderet: vetquia mundum sua luce necesse erat illuminarea Hic caussalis est expressa: in hac vero involuta : Non senara mali miferis fuccurrere disio et quae exponitur hoc modo : CPia non jum ignara mali, disco fuccurrere m feris. Ad hanc classem reducuntur Reduplicativae , quae e o pri-