Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

primuntur hisce Verbis, qua, quatenus, ut . Nam . idem est , Homo ut homo obnoxius est multis miseriis, ac dicere, Homo quia est homo. 3. Relativa est , cuius partes mutuam relationem habent , indicatam talibus particulis , ubi , ante , ibi, prius, post &c. e. g. Ubi junt vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum I .

culis adversantibus uniuntur. E. g. Vides tu quidem, sed non comedes de ea e clara est adversatio . . Video meliora proboque , deteriora sequor : est occulta , quae eXponitur hoc modo : Video meliora , sed δε- quor deteriora. Iam vero propositiones vel sunt compositae rat one materiae , Vel ratione formae Ratione materiae sunt copulatia

vae , de quibus supra . Ratione formae sunt illae , quarum una pars est obiectum alterius , seu aliam quodammodo respicit , ut Cupio , Patres Conscripti , me esse clementem . Huiusmodi etiam sunt reliquae , quas ante m m IraVimus , disiunsitis , conditionalis , caussalis , relatiυa, discretiUa rimmo & modales, ut Necesse est , hominem esse animal. De Exponi bilia o .

Atque hucusque de illis , quae sine ulla 'dubitatione compositae sunt . Quaedam tamen sunt propositiones , qua- rum compositio non illico menti obversatur ; sed posteaquam , quid signincent , exponimus , fit manifesta r iccirco Vocantur exponibiles . Videntur alentes , quamvis plerumque sint Virtute negantes. En eXempla. I. Exclusiva est , in qua praedicatum de solo subiecto adfirmatur, aut contra : idque vi particularum, tantummodo , solum, duntaxat, unice, &.c. E. g. Solus Deus inmortalis adorandus est . Quae exponitur hoc pacto: Deus adorandus es, o is nimirum, qui essinmortalis: seu, nec alius nisi inmortalis . Ad hanc classem pertinet Exceptiva : ut, Homo es rationalis , excepto corpo re : quae idem enunciat, sed alio modo.

2. Comin

162쪽

2. Comparativa est , in qua praedicatum adfirmatur de subjecto cum relatione ad aliud : quae.relatio exprimitur Vel nominibus comparativis, vel particulis, quam, quanto, ma-

E. g. Sertorius fuit μνῶιior belli, quam Pompeius . est inferior in ris Virgilio . In his includuntur duae

hoc modo: Pompeius fuit bellicae artis peritus , non aeque peritus ac Sertorius . Lucanus est bonus Poeta , at non aeque bonus ae Virgilius . Possunt tamen includi plures quam duae: e. S. Quanto majores fiamus , tanto nos submissius geremus . Quae explicatur lac: Μabores simus aliis, o hac di eaussa curare debemus , ne illi nos operent omni varietate virtutum , o rursum simus inferiores iis . . Occurrunt tamen propositiones , in quibus , ut reeIedocet vir doctuq, id, de quo adfirmatur esse melius , non dicitur absolute honum, sed explicatur diverso modo. E. g. Melior es honesta paupertas , male partis Δυitiis. Haec propositio non potest explicari sic : Divitiae male partae bonae Iunt; melior tameu es pavertas honesta I sed hoc modo : musa paupertas non es vituperanda ; verum divitia male partae vituperandae sunt. Id plerumque usuvenit , quando per tropum comparativum verbum usurpamus. Qui enim

proprie loqui vellet , deberet in his , & similibus non uti comparativo , sed vel positivo , vel periphrasi . Quod memoria teneamus oportet, ne inepte interpretemur auctores,

Scripturam sacram praesertim, cujus in libris Salomonis , &Siracidis, frequenter tales propositiones se offerunt. 3- Inceptivi est , in qua praedicatum ita subjecto convenit, ut antea convenire illi non posset. . E. g. Lusitana hiseoria Danue V. regnante accuratius scribi coepit . Haec complectitur duas propositiones et Hissoria Lusitana ante Ioannem V. tenebris obυoluta eνat: sed eo imperante in bono lumine collocata est.

4. Destiva e diverso se habet : ut murerum ἐmperium in Lintania ab clade per Alphon m L accepta , labefactari coepit. In hac propositione continentur hae r Imperium Maurorum in Lusitania ante Al Onfum reaeem florebat: sed postea, quam eos Rex frenuus proflaaυit , desit obtinere . Reapse tamen propositio Destiva est etiam Inceptiis , respiciendo .d diversa. - 1. Com

163쪽

LIBER QUARTUS. I 29

s. Continuativa est , in qua praedicatum non solum a te, sed etiam in praesentia convenit subjecto. E. g. Joannes III. is fuit , qui Lusitanorum rem foremtem fereavit . Haec propositio tria exa contextu potest complecti. I. ante Joannem rem nostram floruisse . a. sub Ioa

ne pari gradu stetisse 3. post Joannem cladem subiisse . Omnis igitur propositio , in qua aliquid , praeter id , quod exprimitur, continetur , est composita : & ut de ea iudic mus , non id tantum , quod praefert , sed quod involvit , est perpendendum.

De Incidente. Propositiones autem complexae quoad materiam , intem dum continent alias propositiones , quae Incidentes appel

lantur is

E. g. Ioannes V qui fuit ditissimus omnium regum L Laanorum , multa magnifica fieri curaυit . Continetur in subiecto haec propositio : Qui fuit ditissimus nostrorum Regam . Hoc tamen interest . Incidens exprimit iudieium , quod se ceram , & in praesentia suppono , cum abiud praecipue adfirmo. Complexa exprimit iudicium , quod nunc facio , & est praecipuus adfirmationis scopus . Clarius e Deidens exprimit iudicium de modo subiecti qui modus tamen a subiecto separari potest , firma remanente adfirmatione & idem valet ac si Adiectivum, quod idem significaret , subjecto adiungeretur . Complexa exprimit iudicium , quod facio de subjecto tali modo adsecto. Quare si falsa est incidens, falsa erit complexa. Nempe si Ioannes V. non esset ditissimus, falsa

esset propositio. Quo vero plures fuerint incidentes , eo magis complexa erit propositio. Exemplum sit illud Ciceronis exordium pro Μilone et Ets vireον, Iudices, ne turpe si pro forti'ssimo υiro dicere imcipientem timere , minimeque deceat, cum Titus Annius Diato ipse magis de reipublicae salute, quam de sua, perturbetur, me ad ejus ea am parem animi magnitudinem adferre non posse s tamen haec novi iudicii nova forma terret oculos: qu quocumque inciderunt , veterem consuetudinem fori , o priamnum morem iudiciorum requirunt . Haec propositio conti-I uer

164쪽

net plures incidentes in subjecto , ante verbum terret. Pr positum enim Ciceroni est dicere , dandam sebi esse umiam ,

stuod terreretur armatorum corona φ . .

Plura hujusmodi exempla invenietis in Orationibus, maxime Ciceronis , & in Poetis . i) Legatis septemdecim

primos versus poematis Ludovici Camoensit , vulgo LuDadas, & sciatis, esse unam propositionem complexam ex plurimis incidentibus. Immo vix in sermone nostro , praesertim. cum aliquanto ornatius loquimur , nisi complexis propos tionibus , quae plurimis constant incidentibus, utimur. Hae vero incidentes non solum in subiecto , sed etiam in praedicato se offerunt: ut Cicero amictissimus fuit Lucretio, qui erat elegantissimus Poetarum . Aliquando. Vero utroque loco: ut Hannibal, qui fuit fortissimus Carthaginiensium , vicit Romanos, qui erant forti simi omnium populorum. Sunt propositiones , quae videntur non habere incidentes, & tamen habent, velut haec: Recentiores P sologi ostendunt, aerem esse graυem . Haec enim propositio duplicem interpretationem habet . Nam si facit hunc sensum : Aer , ut Philosophi recentiores ostendunt, est corpus graυe e tunc illud, νecentiores Philosophi Gendtint , est incidens membrum . Quod si erat mihi in animo tantum reserre , quid scripserint Philosophi de aere , hoc casu propositio non habet incidentem. ι

amobrem quotiescumque se offert propolitio valde completxa , diligenter separemus incidentes , ne decipiamur judicando . Quod si non liquido constet , qualisnam sit incidens propositio ; invest gemus accurate mentem proferen

iis , & finem , quem sibi posuit . Sic facile dignoscemus , quid ille , qui proserr, tali propositione adfirmare avet praeiscipue , quid incidenter.

i, Lucretius eicianti simus Poeta , initio poemat;s de R rem Natura , Almam Venerem invocans , texit propositionem Uantem plurimis inridentibus , quae tam laneo est , ut 8 versus complectatur .

165쪽

LIBER QUARTUS.

CAPUT III L

- . in

De Propositionis formir.

IN omni propositione vel duo extrema coniungimuς, quotest adfirmare: vel divellimus, quod est negare . Haec a rem adfirmatio , vel negatio vocatur Logicis forma propositionis . . Proprium adfirmationis universalis est , coniungere existrema secundum amplissimam significationem , quam is jectum habet et non secundum eam , quam habet praedi-.

catum .

E. g. Cum dico, omnis homo est an male haec propositio ex communi usu loquendi non significat : Omnis homos omne genus animalis : sed hoc tantum': Omnis homo essaliquod genus animalis . Id Logici explicant hoc modo et Ad maiio universalis diseribuit subjectum , pnon praedic

Negatio vero universalis divellit omne praedicatum ab omni subjecto. Cum dico, Nullus homo est lapis r hoc dicor Nee hie , nec ille, nec alius homo est ullum genus lapidis . Ι circo Logici dicunt, Negationem universatim distribuere pradicatum , subiectum.

Interdum vero occurrunt propositiones , quae videntur negantes, reapse sunt adfirmantes e quia negavis non adficit

verbum, sed vel subjectum, vel praedicatum : ut Nou meditate scribens fallitur plerumque . Equus es non homo . SeΠ-sus primae est e Ille , quἰ scribit res non meditatas, fallitur plerumque. Sensus secundae est e Equus es res aliqua , qμα non es homo. E diverso sunt propositiones , quae videntur adfirma res , re negant . Id tiro facilius intelliget, si expenderit , qualis sit scopus proferentis r non enim ex verborum ordive, & sono, qui fallit interdum, sed ex fine proferentis ju-Hicanda haae sunt . Clarius id cognoscitur in syllogismis , quam in sopositionibus seorsum sumtis . Exemplo sit ille syllogismus pervulgatus e nis bonus pastor paratus ese anἰmam ponere pro ουλιus fuis.

166쪽

η3a DE RE LOGICA

Hoc saeuti pauci sunt pastores , qui parais snt animas pone e pro ovibus fuis. Igitur, hoc saeculo pauci sunt boni pastores. Secunda , & tertia propositio huius sellogismi verbis via

dentur adfirmantes , re sunt negantes, & faciunt hunc se sum t Plurimi hoc saeculo pastores non sunt parati animam ponere pro ovibus suis . Ex quo bene colligimus : Plurimi Aoe secuti pastores non sunt pasores boni . Haec diligenter animadvertenda sunt , praesertim cum syllogismos expendimus , ne per errorem iudicemus , peccare eos in leges communes, cum tamen non peccent

CAPUT V. De Prepositionis quantitate.

mando praedicatum pluribus , aut paucioribus subiectis

convenit , vel repugnat , haec Vocatur quantitas propositionis . Id plerumque ex ampliori, aut stricti H subiecti significatione derivatur . . Itaque cum . subiectum pro omnibus individuis accipitur , pro quibus accipi potest , Vocatur propositio univers Γs: ut Omnis homo es υiυens. Sin autem unum individuum lanificet , quin ullum certum designet , nominatur partia lariso ut Aliquis homo es υ υens. Quod si aliquod individuum peculiari appellatione designetur, dicitur svularis: ut Ioannes es vivens. Postremo si nullum nomen addatur, quod vel extendat , vel restringat fgnificationem nominis , appetilatur indefinitar ut Homo es vivens. Homo est albus. Harum duae ultimae classes reducuntur ad priores . Nam Ioannes nihil amplius fgnificare potest , quam hunc Ioa nem . Propterea singularis propositio , cum de forma quaeri tur, habetur pro universali. Indefinita autem si materia est necessaria, ut Homo essanimal , censetur universalis : nam eis animal , necessario convenit omni homini . Si vero est contingens , Homo essalbus, habetur pro particulari e non enim omnes homines sunt albi, sed aliqui tan)um. Quando praedicatum ita convenit omnibus , ut nullus

167쪽

INBER QUARTUS. Hy

excipi queat, vocatur universalis metaphisce e ut omnis homo est animal . Si vero ita convenit , ut possit alicui interadum non convenire , dicitur universalis moraliter o ut Arithiopes funt libidinose . Graeca fides non est firma . Quamvis enim , si utriusque gentis mores consideramus , Verum sit , plerolque iis flagitiis inquinari aliquando tamen excipiuniatur non nulli. Plurimum tamen interest Philosophi , ex particularibus propositionibus universales deducere , quibus nostrarum cognitionum fines prorogentur . Id ut faciamus , consideremus oportet , quodam pacto praedicatum particularis cum subjecto consentit : eamque explicationem addamus , quae praedicatum ad omnia subjecta trahat. E. g. In hac propositione : Quidam homo est Philos phus: si investigamus , cur praedicatum subjecto consentiat , reperiemus caussam esse , propterea quia aliqui homines facultate gaudent rerum caussas perspicue intelligendi , & inde per ratiocinationem consecutiones inferendi . Itaque faciam universalem hoc modo : Omnis homo, qui facultatem habet rerum caussas inusigandi , o sua pronunciata demon frandi est Philosophus. Hac ratione & cognitiones mentis nostrae mirandum in modum augentur , & graviores disciplinae ad summum fastigium provehuntur : nam quod subiecto universali tribuitur , singulis sub eo contentis tribui potest . Quod ipsum est dilatare fines nostiae investigationis.

ne omnes propositiones ad quatuor classes referuntur . Id exprimunt Logici quatuor litteris . A aientem seu adfirmanoem, E negantem , universales r I aientem , O n Esinrem , particulares significant.

m Oppositione.

oppositio propostionum est , Comparat;o duarum promustionum, quae idem praedicatum , o subjectum habent , mu- rota vel forma , vel quantitate , vel utraque Iam si propo-stiones hoc modo comparamus , quadrifariam inter se op-

168쪽

poni, Deile intelligemus. Quarum differentiam indicat harefigura, quae diligenter est consideranda. Omnis homo CONTRARIAE Nullus homo 'es albus . Subaltemantes ' es albus.

Alisuis homo subaltematae est albus. SUBCONTR ARIAE

Aliquis homo non es albus .

I. Hine si vera est propositio universalis, vera etiam erit

subalterna particularis e nou contra.

II. Hine si falsa es particularis, falsa etiam erit univem fulis subalterna e laron contra. III. Hine Subalternae possunt esse simul verae: Omnis homo est animal r Aliquis homo est animal r o simul fulgae: Nullus homo est animal et Aliquis homo non est animal . Quare non funt sericle opposita. IIII. Hinc contradicentium , seu eontradictoriarum altera nece ario erit vera, altera falsa. Nam quod adfirmatur in una, eodem sensu negatur in alia: eadem autem res nequit simul esse , & non esse. Ideo sunt vere oppositae. I V. Hinc

I Negarunt id veteres aliqui, ut Heraclitus , Democritus , . Protvoras , aliique, nec non Sceptici . Illi ad mmabant,

169쪽

Pollunt esse simul salsae , si sunt contingentes , vel impossibiles. Simul verte esse non ponunt, quia tunc per I. simul verae essent Subalternae earum: quod inde tequitur, Contradicentes essent simul verse.

Nam verum est , aliquem minem esse album , nempe Europaeum: hem verum est , πσuem hominem non vise aiahum , scilicet ththiopem . E diverso si salium est , aliquem ominem esse lapidem ; fit consequens nullum remanere suta jectum, de quo verum sit dicere, esse lapidem . Unde vera erit Subcontraria alia , aliquis homo non es lapis. Hae propositiones , quia non habent idem subiectum , reapse non sunt oppositae.

me, se recte ἰnteligantur, omnino sunt accommodata ad verum iuvestigandum . Nam se coguo o aliquam proposuionem esse falgam, harum regularam ope , quid Verum si, colligo . Et qui ad eas animum non adυertunt , fieri non potes quin vel voce, vel scripto decertantes in λογομαχiαν logomachiam iuridant , propterea quod non utuntuν terminis contradicentibus .

De AEquisomniis. Possunt tamen duae propositiones re oppositae revocari ad eamdem sententiam ope particulae non et quo casu Vocantur Logicis I uipollentes, quasi dicas , eumdem sensum hahentes . Id ut faciant , plurima illi quidem praetcribunt, &doctrinam non inutilem versiculis , & NSulis latis multis' I obicu-

mabant, contradicentia posse esse simuI vera , propterea quod negabant falsitatem, O' ex stimabant, quidquid unicuique UndeIur Ureum, ita eine . Hi vero contendebant , contradicentia posse esse simul salsa, quia tollebant omnem veritatem . M. his di putabimus L. V. s. I. c. I, 2. μ

170쪽

5 DE RE LOGICA

obscurant. Haec tamen accurata vocabulorum explanatione

multo facilius & melius, quam legibus, fieri solent r atque ex communi usu loquendi sine ullis praeceptis intelligitur ,

quando particula non variet sensum . Quare ex Grammaticae regulis potius, quam ex Logica, petenda sunt . Regula autem est:

Prae Contradic: post Contra: prae, postque Subalter. Quae hoc significat: Neaatio in Contradicentibus praeponitur subjecto, ut fiant et Illentes: in Contrariis post subjectum: in Subalternis a T& post subjectum.

. . De Conversione.

Evenit aliquando , cum disputamus , ut terminos propositionum invertamus , ac propositiones ipsas perturbate eL feramus : idque vel per imprudentiam nostram , vel cavillationem collocutoris . Vocatur haec Conυerso. Quo vero id ita fiat, ut semper eumdem sensum praeferant, ac ambae pr positiones verae maneant, haec servanda sunt. I. Universalis negans, & particularis aiens si convertantur , servetur eadem quantitas hoc modo : Nullus homo es Iapis: Nullus lapis es homo . Aliquis homo es visens: Aliquod vivens es homo. Haec conversio dicitur simplex. a. Universalis aiens si convertatur , mutari debet quantitas universalis in particularem : ut Omnis homo est animale Aliquod animal es homo. Secus est falsa. I) Haec vocatur per accidens . Eodem modo converti potest universalis negans : ut Nullus homo est lapis o Aliquis lapis non es homo. 3. Particularis negans nequit alio modo converti , nisi termini finiti fiant indefiniti adhibita non ; quod Vocatur per contrapositionem : ut Aliquis homo non est iussus : Aliquod non iussum es non homo: quod valete Aliquod ens, quod non essiustum, veluti lapis, etiam non es homo: quod est verum. Item universalis aiens: Omnis homo es animale omne non animal es non homor quasi dicas, Omne id, quod non es animal, etiam

non es homo: quod nemo dubitat. Q Haec 13 Ex dictis cap. superiori. a) Oppositionis , Aequipollentiae , ct Conversionis r Eulas non aliter ad usum uducimus , nis ratiocinantes hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION