장음표시 사용
141쪽
rent, ut Epicurei. Fuere , qui proprietates ignis , sed alio
8c alio modo accepti, ut Pythagorei , Heraclitus , Stoici . Fuere, qui alterius incognitae substantiae , ex anima mundi decerptae, naturam dedere, ut Plato . Fuere , qui ex plurimis naturis compositam existimarunt , ut Crantor . Fuere demum , qui eam vocarunt , primam entelechiam corporis
organici , ut Aristoteles : qui vel in hoc patefecit , quanta ignoratio sit naturae animi nostri : ipse enim , qui meliora dare non potuit , verba protulit obscuriora . Haec Philosophi gravissimi disputarunt . Ex quo facile conjici potest , quot monstra dixerint illi , qui gravioribus studiis non erant
Contriti. Alterum exemplum sit nomen Deus . Cum enim ratio
persuadeat , unum esse , qui omnia fecerit , & gubernet ;Ethnici, quod non intelligerent clare, quid hoc nomine contineretur Deorum turbam induxere , ut Idololatrae omnes . Deinde quosdam Deos mala, quosdam bona efficere dixere et
ut Aegyptii, & Medi, & Persae; & ex nostris Marcionitae,& Manichaei. Praeterea de Natura Dei absurdas sententias excogitarunt . Quidam Deum esse animum per universam naruram
diffusum, corporeum tamen, & igni subtilissi o simillimum, seu ignem intellectualem dixere ; ut Pythagorei . Quidam
esse purissimum aetherem, seu ignem artificialem, qui in e trema caeli parte praesertim positus sit; ut Stoici. Non nulli vero Deos non habere corpus, sed quasi corpus; nec sanguinem, sed quasi sanguinem ; esse tamen corpus sui generis , humana specie praditos , & otiosam vitam degentes in i termundiis ; ut Epicurei. Sunt, qui incertam notionem huic nomini supposuere et ut Xenophanes, qui ait, Deum esse substantiam ' globosam , nec corpori humano, nec animo similem : & Zeno Eleates, qui ait, Deum esse rotundum, sed nec finitum , nec infinitum ; neque mobile , neque immobile ; neque enit , neque non enti similem: adeo ut illi ipsi constituere nesciant, qua- Iem ideam huic nomini supponant . Longum foret reliqua percensere, quae Ethnici tum docti, tum indocti, immo nonnulli Christiani excogitarunt: haec satis conficiunt, quam V rias ideas idem vocabulum designare soleat. Quare . cum in aliquo scriptore occurrit vocabulum
142쪽
quod substantiam & naturam significet; non ex nostris ideis, sed ejus, qui utitur, definiendum.
- II. Idea vero corporeae substantiae est seque clara ac modi , ex quibus componitur: non enim aliam habemus ideam claram substantiae, quam collectionem modorum, quos novumus . Cum autem nos modos omnes substantiae mente ne
queamus complecti, ita fit, ut talia vocabula sint obscura , ad summum clara, sed confusa. III. Vocabula substantiarum compositarum , ut senatus , Bnodus, civitas , provincia , sunt consula . Etenim non mnes eamdem ideam his vocabulis adtribuunt. E. g. Senatus prima Romanae reipublicae aetate significabat summum optimatum consilium, penes quod erat Rei-Iublicae summa ; praeter magistratuum creationem , legumationem , & belli , pacisque arbitrium : I quo tempore populi iussa minime erant firma , nisi Senatus accessiisset auctoritas . Post leges sacras adeo fuit extenuata potentia Senatus , ut aliud significaret: & cum antea populus auctoritate Senatus regeretur , postea populi iussu Senatus confirmabatur auctoritas. et Sub Imperatoribus aliud fgnificabat , propterea quod imminuta erat potentia Senatus. Hoc tempore in urbe nomen manet, potentia extincta est: proinde aliud hoc verbum significat. Venetorum senatus maxima cum laude summum imperium obtinet : Genuensis senatus etiam : etiam Lucensis e multum tamen inter tres illos interest . Porro Ulusippone idem vocabulum habetis : potentia vero minor adhuc , quam in urbe . Hi omnes vel digni tate , vel potentia , Iel senatorum numero , vel ordinibus , vel legibus differunt : tamen eodem vocabulo significantur .
Idem de reliquis vocabulis esto iudicium . Iccirco cum hujusmodi verba occurrunt, non ex nostrae gentis usu, sed ejus, . de qua loquitur, sunt exponenda.
i Confer. ZamVeh. hoc est Sigonius , de Senatu. L. II.
'bbios Hist. L. VI. potentiam Senatus enarrat.
143쪽
I. De modis eadem est percepto: nam Vocabula sequuntur naturam modorum , quos significant . Hinc vocabula modorum s sicium P scorum , e.g. figurae, motus , disi Bilitatis, sunt clara. Nam bene intelligo dicentem: Petrus ambulat : Paulistas comedit . Quamvis enim non plane intelligam , qua ratione ille membra moveat, hic cibum conterat ; quo nisu , quamque celeriter id faciant; tamen clare cognosco, etsi non
distinge, haec duo fieri ab illis. II. Etiam vocabula modorum Physicorum , sed abina,
ctorum , ut lineae, figurae, numerorum, sunt clara. Nam clare percipio si quis ait: Linea palmaris es minor quam bipalmaris o mo , duo funt quatuor: Globus nones figura quadrata . Non igitur facile errabimus , haec interpretantes Vocabula e propterea quia claram ideam exhibent rei, quam significant. IV. Vocabula vero modorum compositorum sunt, ut m di ipsi, obscura ; saltim clara, sed confusa. E. g. Sonus late sumtus his modis constat : eollisione Corporum , undanti motu aeris, adfectione membranae seu tympani auris, cetera. Item lux componitur ex figura partiacularum corporis luminosi , ex motu earumdem , ex re percussione ab obiecto corpore , & incursu in oculos intuentis , ex horum adfectione , cetera . Cumque idea soni sit obscura, aut confusa, pro diversitate hominum , qui vel o scurius, vel arutius audiunt; etiam talia sunt vocabula, quae sonos exprimunt : nec enim satis distinguunt intentionem soni ab aliis: proinde accurate interpretanda sunt.. IIII. Etiam vocabula modorum moralium , qui sunt compositi omnes, sunt obscura , aut confusa . Id exemplo illustrabimus , quo Clercius usus est. I Amoris tam variae tamque differentes significationes sunt s
144쪽
sunt, ut enumerari vix queant. Primo significat, propensi nem maris erga feminam , hoe est , commiscendorum corporum miram libidinem. In amore autem haec insunt. I. Sanguinis motus concitatus, & veluti bullitus, cum video, aut
recordor feminam amatam . 2. Voluptas ex ejus consuetudine , immo & memoria'. g. vehemens desiderium potiundi. q. vota , quae facio pro re prospera ejusdem , idque eo animo, ut ad inicia omnia paratus sim . 3. dolor in adve sis , laetitia in prolperis, quae illi, quam diligo , eveniunt . 6. superba existimatio de ea, sive corporis, si1ve animi dotes spectes. 7. vehementissimus timor perdendi eam , 9 nimia zelotypia . 8. major , aut minor vis horumce adfectuum . Quis ergo sanus & dicat, intelligere se & certo scire , quomodo se habent haec omnia in eo, qui amat Ergo haec I gens, quae passim occurrunt Vocabula , non plane intelligo , quid auctor sibi velit: nec nisi imprudenter judicabo, unum esse potius, quam aliud. 2. Praeterea amor passim accipitur pro amicitia duorum ,
Qt illa erat Nisi, & Euryali; Pyladis , & Orestis. Etenim
in ea omnia reperiuntur, quae in amore, si voluptatem compoream separes . 3. Amor etiam nominatur pietas liberorum in parentes, parentum in liberos , in cognatos omnes : quae caritas Omnes caritates amicorum superat . Quare qui filios
non habet , qui nullos cognatos & sanguine conjunctos novit , omnino non percipit, quam vim habeant hujusmodi -adfectus: propterea non intelliget , quid alius , qui tali V luptate adficitur, verbis illis sitis designare cupit. 4. Etiam pietas in patriam vocatur amor . Cupiditates Omnes , quibus ambitio , & avaritia definitur , exprimuntur Vocabulo amoris . Dicitur enim , amoν diυitiarum , honorum , regni capiendi . Odium vero contrarios adfectus significat. En idem vocabulum res prorssis differentes exprimit . Veteres Historici , Melae , oratores frequentissime his V cabulis utuntur . Nulli tamen frequentius quam Poetae , quorum non nulli sunt, qui vix aliud quam de amore scri- plerunt : quales ex Graecis Theocritus , Anacreon , Aristo
phanes , & alii: ex Latinis Ovidius , Catullus , Tibullus,
Propertius e cui merito tuo addi potest Plautus , Terentius, Horatius , Martialis , reliqui . Hos ut interpretemur , naturam , & propristates omnes odii, & σmoris perspectas habeamus
145쪽
Mamus necesse est : quod qui non faciunt, arroganter illi dicunt, se veterum libros penitus intelligere. Et ut paucis plurima complectar , vocabula modorum moralium , cuiusmodi sunt virtutes , & vitia, ut sine ullo
errore enarremus , oportet cum scientiam officiorum , tum
interiorem disciplinam populi , de quo est sermo , cognitam habeamus . Non enim ubique honesta , & turpia e dem habentur : sed majorum institutis ista dijudicari s Iemne fuit.
Atheniensibus 3 licebat sororem germanam habere in m trimonio: quod eae civitates , & regna tali instituto uterentur . Id vero reliquis Graecis , Latinis , Christianis omnibus nefarium scelus habetur . Laudi & pietati ducebatur Hebraeis, conjuncti viduam , qui sine liberis decesserat , d cere uxorem , & ex ea liberos defuncti viri nomine suscipere . occidere interfectorem propinqui ; inimicum odio habere ; foenerari gentibus exteris nemini in illa gente fuit turpitudini : quod ultimum nec ipsi Romani homines vit perabant . Haec tamen omnia Christianorum legibus permissa non sunt : immo vero & Graeci non nulli turpem usuram existimabant . Atheniensibus , Socratis aetate , ut quidam referunt , 3 permissum fuit, duas uxores habere . Id --xo Romani, & nationes aliae detestabantur. Ne plura , si historias cum veteres , tum recentes pe volvimus , & mores populorum accurate examinamus , i veniemus vitium aliquid esse in hac gente, quod alibi laudivertitur : quosdam vocare impudicitiam , quod alii sanctimoniam nuncupant: hos iustitiam, pietatem , religionem ;illos vero iniustitiam, odium, impietatem appellare. Quid ὶ quod ejusdem hominis actiones pro tempore ,& loco, & re sunt aliae aliis turpiores . Turpius est , ami- cum occidere , quam inimicum e parentem vero turpissumum . E contrario , levius maledicere ignobili , quam via
I Heredor. L. L e. I 3I. 32. Laert. ses. I. a Pausan. in Atticis P. ITO. 3 Nepos, in Cimonis vita. 4 Ruth cap. IIII. 3) Plutarch. in Aristide. Laert. in Socrate.
146쪽
ro magnati . Levius in platea , quam coram Rege . L Vius iratum maledicere , . quam prudentem . Gravissimum omnium maledictum , in templo coram omnibus , qui rei divinae intersunt. Cum ergo tam variae sint tamque discrepantes homianum sententiae , tametsi eostm , aut contrario vocabulo di signantur ; oportet scriptoris personam , quem legimus , i duamus , quaque mente ille scripserit nobiscum reputemus ;si vere vocabula cupimus eXplanare. Fateor , id sine errore interdum fieri non posse , pr pterea quia vix occurrit scriptor , qui huiusmodi vocabula definiat accurate ; quin immo plerique 'mnes oratorio modo utuntur. Verumtamen si id fecerimus diligenter , at v ritatem quam fieri potest accedemug. Summa haec sit : debere nos vocabula modorum mora
Iium , non ex proprio sensu , sed ex Historia , ac reliquiς adjunctis interpretari . Deinde fontes , ex quibus scientia iussi, & iniusti derivatur, cognitos habere: & id genus alia, quae scriptoris mentem apertissime demonstrent.
Relationum . Relationes , quod supra docuimus , I; sunt innum yae, nulla enim res est, quae referri ad aliam, immo ad se ipsam non possit, si alio & alio modo consideretur. Hinc vocabula, quae relationes exprimunt , & ipsa innumera sunt . Nec solum Philosophi, sed in ipso familiari sermone tam frequenter utimur relationibus , vix ut credi Possit . Atque, ut recte monent viri acutissimi, a nomina ipsa, quae nobis absoluta , id est non relata videntur , vere
sunt relata . Quod modo rem accuratius perpendamus , v xum esse reperiemus.
I. Principio Afectivi pleraque sunt relata. Pauca exempla subjiciam. Frequenter in familiari sermone occurrit vocabulum
i) me Libro P. I. cap. II. a) Clenius, Arte Cru. P. a. sec. a. c. φ aliique.
147쪽
magnum. Sic dicimus, mons es magnus : quod valet , osse magnum eorum montium, quos vidimus. Nam si quaeramu ab eo , qui usurpat , an sit tam magnus quam Caucasus , quam montes Hyperborei, quam Alpes, quam Atlas ,, quam Andes in America, qui & amplitudine , & proceritate tua Celebrantur . Saltim tantus quam Picus insulae Teneris larquam Ida, quam Aetna, quam ceteri, qui etiam fama feruntur : continuo audiemus respondentem, se tales numquam vidisse, proinde nec ad illos ccmparare , sed ad eos , quos notos habet. Idem in ceteris vocabulis relatis , ut nobis primo intuitu nihil tale cogitare videamur, si interrogationibus excitamur, mirabundi reperiemus . Itaque dicimus , pro sumaeam ei e Iuram, o vallem e hoc est , esse humilem inter
eas, quas cognoVimus. Dicimus, vinum ei e bonum o id est , inter ea, quae gustavimus, selectum . Dicimus , bonam esse mulieris formam: quod significat, praeter istas quotidianas mas esse elegantem. Praeterea dicimus, Joannem de Castro in India , parva Lusitanorum manu magnam vim hostium fudisse . Quod va- Iet, nobis non constare, minores exercitus in illis locis tam egregia facinora patrasse . Itaque parvus ille exercitus dicetur, si cum Darii, aut Xerxis filii copiis , quibus Graeciam invasere; Si cum Cati Caesaris legionilius , quibus Gallos ,
es Britannos debellavit, comparetur. At erit magnus, si cum decem mille Graecis conferatur, qui ad Marathonem Datim, qui centum millia peditum, equitum decem millia ducebat, Praelio profligarunt, adeoque perterruerunt, ut Persae non castra, sed naves peterent i . Si cum Graecis conferatur, qui quatuor mille numero ad Thermopylas Xerxem , qui trix
sies centum millia hc minum habebat., biduum & amplius sustinuerunt ; immo vero Persarum viginti 'illia occiderunt a . Tum demum si comparetur cum eiusdein Caesaris legionibus , quae in Galliis immensam fortissimorum ho
3 Confer. idem Caesar, de Bello Gallico passis.
148쪽
Eodem modo de ceteris philosophabimur. Proclives sunt omnes qui amicis, & popularibus suis tribuant ingenium excellens, acre iudicium , lectissimam eruditionem , summam providentiam, fortitudinem, & id genus alia: quod huc redit: hujusmodi homines praeter ceteros, quibuscum Vivimus, hisce animi, & corporis dotibus excellere . Quae omnia , si cum nationibus fortissimis, ac interiori doctrina excultis con ferrentur, aut nulla, aut mediocria iudicarentur. II. Deinde Substantiυa plurima etiam sunt relata : ut ru- sitia, sanctitas, bonitas, cetera. Nam dum in propositione adfirmantur, eumdem sensum faciunt, quem adjeaiva. Idem enim est, Petrus gaudet justitia: ac dicere, Petrus est jussus. Propterea & ipsa comparate rebus tribuuntur. III. Tertio loco, Ad Ura omnia , ut belle , diserte , vehementer, amanter , quae modos rei significant , etsi ab Iuta iis, qui incaute proferunt, videantur ; ipsa sunt re- Iata . Nam quaecumque talibus Verbis exprimuntur , habent vilios & alios gradus, seu recipiunt magis & minus : ideoque comparate dicuntur.
E.g. Aio, Petrum ardenter amare o belle ac diserte loqui . .Haec propositio hoc praefert: ardenter praeter tuos , quos video, amare: belle ac diserte prae omnibuς , quos audiυi , Ioqui. Vel hoc modo : ardenter prae se ipso alio tempore , o loco a Et ne singula persequar vocabulorum genera relata , quod esset infinitum, cum viro eruditissimo sic concludam :Adjuncta omnia corporis, & animi nostri, quae iungi possunt Vocabulis mahis, & minus: corporis, ut calidum, frigidum , durum, molle, dulce, amarum ροα animi , ut virtutes , ju- sitia, fortitudo, prudontia ; ut vitia , inertia, malignitas , samitas animis ut actiones, motus, perceptio, desiderium,&liuius generis alia occasionem dant , cur nominibus relatis adficiantur . Quin immo hujusmodi nomina , quidquid nos de illis cogitemus, reapse sunt relata, &respiciendo ad aliud rebus ipsis tribuuntur. Caveat itaque lector, ne nomina relata cum absolutis . misceat, ut plerumque fit : atque relatum nomen non alio modo interpretetur, nisi comparate , & respiciendo ad ea , ad quae fertur.
149쪽
CAPUT U. De vocabulis idearum Aburactarum.
R Eliqua sunt vocabula triarum abstractarum , seu Abia Bracia, de quibus postremo loco disseremus . Ea sunt huiusmodi, humanitas, quae ab humanus ducitur , justitia a justus, animalitas ab animal, & his similia.
Haec vocabula excogitata fuere hac de caussa , ut facilius explicaremus modum, quo rem esse concipimus : seu ut ideas abstractas nostras commodius aperiremus . Verum hisce vocabulis usi sunt homines , Poetae praesertim , &'Philos phi, tam frequenter, immo interdum tam imperite ; vel ut aliis placerent, vel ut persuaderent iis, se reconditam eruditionem habere; ut egregie imposuerint universo generi h mano. Adeo ut ineruditi iis adsueti prorsus sibi persuaserint, exstare res tales, quales illi fabulabantur . Exemplis haec tu Iustrare erit operae pretium. I. Cum animadverterent homines , Nisum suavissima Euryali consuetudine perfrui, eique fausta & felicia precari; dixere, Nisum amare Euvalum: & illam adfectionem animi , qua alter in alterum ferebatur, Vocarunt amorem. Cumque de tali henevolentia seorsum loquerentur , & illius esse-Aus mirabiles explorarent, tam multa de amore dixere , mnino ut excitarint alios, qui hujusmodi adfectum rem m Ariam, exquisitam, admirandam esse putarent. Hinc Poetae, qui nihil nisi mirabile cogitant , quo facilius aliorum adtentionem rapiant ad se; Amorem ., quasi Deum mirabilia m Iientem, intulerunt. Hinc reliqui adfectus animi , Iinitia , Memoria, Fortitudo , cetera Deorum nomine insignita fue
Primi fabulas haec esse certo sciebant i). At longo audiendi usu sibi persuasere populi , reapse esse personas, quae H a . coli
150쪽
coli deberent . Quae religio semel ac invasit gentes, nullus quamvis oculatus auderet ei repugnare sine capitis periculo. Et hoc modo erratio propagata est.2. Non secus ac inter nostros, qui primi angelos tamquam iuvenes alatos pinxerunt , non illi quidem putabant , ita esse . Tamen vix hodie ulli indocto persuaseris, non ilia esse angelis alas, & figuram humanam cum summa dignit te oris, & Vocis. 3. Consimili loquendi modo ac ratione usi sunt Philosophi. Disputaturi e. g. de proprietatibus animi , & corporis
Petri, ut rerum caussaς reperirent; cognoverunt , per quam aptum esse ad sermonis compendium , uti aliquo vocabulo , quod omnia humana individua comprehenderet e nam quae
uni homini conveniebant , & alteri propter similitudinem
congruere necesse erat . Hinc nata est vox nattira humana equae nihil aliud fgnificabat, nisi ideam, quam habemus ea-Tum proprietatum , in quibus homines sunt similes ; & ab illis distinguuntur, qui homines non sinit reapse nihil aliud habet pro objecto.
Explicaturi quaenam caussa sit, quare, cum Uinum , &aqua, & aes eadem materia constent, tamen aliud sit vinum, aliud aqua, aliud aes; dixere caussam esse, quia materia diverso modo formata est : & de hac forma sic locuti sunt, quasi esset res, quae exstaret seorsum. Praeterea dixerunt , illud per quod Petrus est Petrus , id est hic homo non alius, esse haecceitatem suam , seu p rreitatem, seu personalitatem : & de hac sunt locuti , perinde quasi res esset, quae sic exsisteret. Praeterea , cum Vellent explicare, Deum habere ideas rerum, quas facit ; seu nihil facere, quin cognoscat, quid facit ; dixere , esse in menta
divina ideas aeternas, & exemplaria omnium rerum . Qua singula quadam ratione vere adfirmabantur . Haec vetustis. simi homines. 'At qui post fuere Philosophi i cum vocabulorum pro
positum , ac significandi vim diligenter non explorarent , existimarunt exstare res eo modo , quo illae voces declarahant: & vel calliditate , ut rem novam proferre viderentur, vel