Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Bussierim r singuli singulas proposuerunt leges: quarum duae mediae ad primam reduci posse videntur: ultima vero nisi ad nostram revocetur, & impeditior est, propterea quia dissicillimis inversionibus propositionum subjecta , & non omnibus syllogismis aptari potest . Μihi vero rem accur lius meditanti, una tantum regula se offert , ad quam non modo syllogismi omnes & aientes, & negantes exigi possunt, sed imminia illa regularum copia, quam Dialectici tradid runt , summa cum facilitate revocatur . a Quae ipsa & f cile memoria teneri , & non dissiculter ad quemque syllogusmum applicari potest. Regula est: Θllos; us tribus tantum terminis constare

debet e nimirum duobus extremis , quos comparare volumus

inter se: medio, cum quo utrumque recte comparamus. s, Quod hanc regulam non servant, sophismata omnia fauIunt , ut consideranti patebit . Quo vero facilius pemost mus, an sint tres termini , an aliter; singula vocabula tum propositionis, quae probanda est , tum argumenti seu medii, quo ipsa est probanda, accurate sunt exponenda. Quae i) 'ineip. du Rassionement. Leti. VII. et Confer. quae in Appendice de Arte Syllogistica disemus, ubi haec recte demonstrabimus. 3) Nempe mori supra dicto Capite I., praesertim Pratia

Cum audis tres terminos , non ιntelligas tria Verba, sed tres ideas complexas per plura , aut pauciora verba significatas. Id exemplis Bllogismorum, quos O hoe loco, in A pendice de Arte Syllogistica , dedimus, evidens est. Sed al- raro exemplo fiet clarius. Nam duae propositiones eiusdem subiecti , quarum una si universalis negans , altera particularis Hens, pro diversa collocatione faciunt vel duos terminos, Dei

unum. Duos. ut in hoc:

Nulla planta sentit. Aliquod vivens est planta. 'E. Nullum vivens sentit. Sunt q. termini e planta , sentiens , aliquod vivens , nullum Vivens . Cum enim aliquod vivens si ante nullum vivens in

192쪽

mini praecipuae propositionis : & an ambae propositiones duo extrema cum eodem medio conferant: hoc est ad illud veluti regulam extrema dirigant, an non. Sed ut haec facilius peniretque intelligantur , triplex subjiciemus exemplum e unum legitιmi Dilog smi , alterum fallacis semplicis, tertium fati Iacis complex . I. Primum exemplum sit Ciceronis oratio pro Milone. Probaturus Cicero, Clodium jure ocemum fui e a Milone ; primo ponit tamquam Omnibus exploratum, eum, qui nobis in sidias facit , Iure meritoque occidi posse: quod Naturae lege,& Gentium , & exemplis ex veteri memoria petitis confirmat . Deinde ostendit, Clodium insidias fecisse Miloni: quod ab apparatu, & satellitio Clodii, ceterisque adiunctis ducit. Hin I. Virtus meretur laudes. Silentium collocari debet in classe virtutum.

Igitur , silentium dignum est , quod laudibus

prosequamur.

Hie evidens es in minori, o conclusione terminos aequi lentes primis adhiberi , segni at enim:

Virtus meretur laudes. Silentium est virtus. 4 iE. Silentium meretur laudes.

Similiter h e Bllogismus fatis vulgatus:

a. Omne, quod non est corporeum , non est corruptibile . Animus noster non est corporeuς. E. Animus noster non est corruptibilis. Videtur ex tribus negantibus constare, o ideo peccare contra Legem VII. generatim , de qua Appendicis cap. a. dicemus. Verumtamen se recte colligit , ct unam saltim praemii am habarrientem , aequivalet enim huic o i iomne incorporeum non est corruptibile. Animus noster est incorporeus. E. Animus noster non est corruptibilis. Immo vero utraque, aiente constare poterit , s term nos aequ/valentes majoris termini obstituas in hune modum e omne incorporeum est incorruptibile . oec. Horum autem Bllogii morum innumera sunt species, in quibus expendendis magno cum fructu tirones exercebuntur . Adde , quae diximus hujus Libri Parte I. c.

193쪽

Hinc infert, licuisse Miloni Clodium occidere . Itaque oratio illa hoe syllogismo continetur: Is, alteri insidias facit, iure occiditur. Clodius is est , insidias fecit Miloni , Igitur , Clodius iure occisus es a Milone. In hoc syllogismo perspicue occurrunt tres termini : insidias facere , jure occidere , Clodius e ideo recte concludit. ll. Alterum exemplum sit illud sophisma Diogeni Cynico objectum, & ab Agellio relatum. i

Tu non es , jum. Ego sum homo. Igitur , tu non es homo.

Huius syllogismi major hoc significat: Tu non es hie homo, qui ego sum . Minor hoc praefert : Ego sum aliquis homo. Conclusio vero hoc: Tti non es ullus homo. Igitur sunt quatuor termini: tu, hic homo, ego, aliquis homo: immo qui que, si addam, non ullus homo. Iccirco est vitiosus. et III. Tertium exemplum sit ille Scholasticorum syllogismus, quo ii , cum a Recentioribus philosophis argume tis fatigantur, se defendere solent. Maiores nostri, viri graυissimi , ad unum omnes dixere, necessariam esse Logicam ad disciplinas omnes , o praesertim ad Theologiam addiscendam , o Haereticorum

impudentiam confringendam . Sed nos Logicam docemus.

Ergo Logica , quam excolimus , nece aria est ad disiplianas omnes, oe etiam Theologiam addiscendam , atque

Haereticos confutandos.

Qui de hoc syllogismo cupit iudicare , oportet primo conclusionem probandam intelligat et quam nisi intelligit , stultum est amplius disputare . Subiectum itaque conclusi

a) Clarius e me dicere muli e Tuum individuum ut aliis humanis dissimile, non est meum individuum ut aliis hum nis dissimile. Sed meum individuum ut aliis humanis simile, est aliquis homo. Ergo tuum individuum ut aliis simile, non est ullus homo. Ubi manifeste se inert duplex medium , dissimile aliis, o simile aliis: proinde 4. termini. Hoc sophisma

peccat contra leges IIII. Figura.

Diuisa

194쪽

nis est lis;ca Peripatetica, seu Scholas ca/ : hoc est discipli- .na, quae constat Prooemia libus , Uniυersalibus , Signis, arisSγllossica, & Topicis. Aliquando vero Arsotelica logica tantumodo significat libros de Universalibus, &-Ne- .pe in eorum Scholis, qui nihil aliud pro Logica tradunt. Disciplinae omnes vel sunt humaniores , ut Grammatita, Rhetorica, Poetica, Historica, Critica : vel graviores , ut Mathematica, Physiologia, Ethica , iurisprudentia Civilis , ac pontificia, & Theologia. Haec vel est Naturalis, vel Superna : haec rursum vel est Hermeneutica , vel Dogmatica vel PoIemica. Recte igitur percipienda sunt haec : tum & quihus fundamentis innitantur singulae disciplinae , qualetque niuscui usque sint fines, probe examinandum. Haeretici vel sunt veteres, vel recentiores. Illi a phil sophorum vel Orientalium , vel Graecorum sectis plerumque sua dogmata duxerunt: ut Ualentiniani, Cerdoniani , Ma cimitat, Hermogeniani, Origenis , Μanichari , ceteri. Hi in multiplici sunt differentia r nec enim omnes idem defendunt, nec eamdem viam sequuntur . Unaquaeque secta sua prinei pia habet, suos canones, quos aliae refellunt: ut Ana-

baptistae, Sacramentarii, Confessionistae; & quae ex istis natae sunt lectae innumerae. Quibus addendi sunt recentiores Athei,

Polythei, Deistae . Quae homini historia tum Ecclesiastica ,

tum Litteraria erudito minime dubia sui t. Itaque qui tali argumento' utitur ,- hoc sibi sumit probandum : is Prooemialia , Universalia , & Signa, vel saltim D cetera, quae nominaVimus , ea esse, sine quibus disciplinae M omnes, &, quod plus est, Theologia ipsa comparari non

se potesst . Deinde necessaria ea esse ad refutandam infinitam se Haereticorum vim in omni varietate dogmatum suorum is His constitutis, quo rgumento seu medio id incere velint, perpendendum est. uare in majori propositione accurate examinandum, quid significetur nomine maiorum , quid

miri gravissimi: an veteres Episcopi usque ad III. & ad uris Ecclesiae iaculum t an qui ab hoc seculo usque ad solidum

X. floruere: an qui XI. &XII. an qui ab Xm. usque ad Gnem X v. an qui XVI. an demum , qui superiori saeculo post instauratas graviores disciplinas scripsere o Hae enim classes in

alio & alio sunt pretio: A quemadmodum per quosdam v lati gradus usque ad iaculum xv. deteriores sunt factae ; ita

195쪽

gradatim pristinum splendorem sunt consecutae, atque ad me Iiorem formam redactae sunt. Quare non omnibus idem praedicatum accomodari potest. Deinde diligenter considerandum est, an singulae veterum classes de eadem Logica sint locutae , quae a XIII. saeculo in usu fuit , & etiam nunc ab Scholasticis excolitur . Deinde , an de tota Logica, an de una eius parte . Nam qui, Unive

salibus, & Signis tradendis, Logicae ambitum definiunt , ii

quidem, dum hoc argumento utuntur, aliud omnino, quam

ceteri Scholastici, vocabulo Logica significare videntur. Postremo loco , ut reliqua omittam , diligenter disquirendum, quid significetur vocabulo Theologia. Nam aliud mgnificabant veteres Christiani, & Episcopi : aliud Scholastici. Quae nisi plane interpretemur, & constituamus, quo sensu ea vocabula sumimus , inepte hoc argumento utimur ad aliquid conficiendum. Cum haec recte sunt explanata, sine labore intelligitur,

Scholasticorum ratiocinationem esse paralogismum . Nam ut praemissae sint verae, oportet hunc sensum faciante Heteres ripiscopi dixere , bonam Deleam es nec ariam ad recte r stoe nandum , ct . Haereticos confutandos . Nostra Logica es diversa a bona Logica veterum. Igitur, nostra Italea es nece saria. Quis vero hic non videt , aliter Logicam in majori sumi, aliter in minori itaque sunt quatuor termini : bona Iogica e nere aria ad recte ratiocinandam : nostra Logicae diaversa a bona Logica . Qua de caussa vitiosa est. Jam s majori propositioni adderent hanc minorem e Sed nosra Logica es eadem Logica veterum Episcoporum, ρο Ε elsae doctorum e recte concluderet hoc modo : Ergo, nostra Getea es necinaria. Verum cum haec minor sit falsa, pr pterea quia veteres Christiani ad consutandos Haereticos Sch Iasticorum logica usi non sunt, ut ex eorum scriptis, & hiastoria Ecclesiae manifestum est ; consequimr , conclusionem , quae ex ea ducitur, esse salsam.

Verum haec analysis postulat ingenium & subtile , &adsiduo iudicandi usu subactum. Quod non nisi legendis optumis auctoribus, & usu doctorum hominum , atque quotidi na scribendi, & disputandi exercitatione comparatur . Dei de postulat multiiugem lectionem, & historiae praesertim Li terariae notitiam interiorem. Quae qui habet, is facile &-

196쪽

LIBER QUARTUS. I

tabulorum sensum, & propositionum nexum intelliget: atque ea, quae aliis sunt abstrusa & intricata , perspicue & plane

ratione comprehendet.

Haec duo quoniam in pueris, & tironibus desiderantur , vix unquam de improviso bene ratiocinantur de rebus gravissimiq , aut disputantium fallacias animadvertunt . Quare monendi sunt hi, ut sedulo in hac analysii conficienda se exerceant , usque donec tantam facilitatem adquirant , quanta necessaria est, ut ictu oculi singulas ratiocinationis partes me te comprehendant. Quae quidem iacilitas ab homine non hebete, & bene exercitato non difficulter comparatur . Ac de syllogismis compositis quoad materiam satis dictum. Venio ad syllogismos compositos quoad formam . De quibus Aristoteles nihil clare , & expedite tradidit et quique vix incredibili labore ad regulas simplicium ab eo datas reduci possunt, interdum vero ne vix quidem possunt . In quo certe hominis judicium requiror nam ii multo magis, quam simplices, in usu & domestico , & erudito sunt . Nos vero quam facillime ad nostram legem eos reducemus . Dabimus itaque exemplum praecipuorum, nempe conditinionalis i ,&

Ι. Conditionalis : Si Sol lucet, dies es.

Sed Sol lucet . E. Dies es.. Μaior conditionalis , quia est necessaria, aequipollet huic a solutae: Omne tempus, in quo Sol tacet, ese dies. Μinor hoc aperte significate Hoc tempus es tempus , rn quo Sol lucet . Conclusio hoc: Ergo, hoc tempus es dies . Ubi clare se ossi runt tres termini: Omne tempus, in quo Sol lucet: dies: hoe tempus. Proinde recte colligit in prima Figura.

, Similiter hic: Si sol lucet, dies est. . Sed dies non est .

, E. Sol non Leet. ob rationes iam datas aequivalet huic: Omne tempus, in quo Sol lucet , est dies . Hoc tempus non est dies . E. Hoc tempus non est tempus, in quo sol Loen

L a In quo i In Appendice cap. q. ostendemus , Relativos , Cau ales ad Conditionales pertinere .

197쪽

r64 DE RE LOGICA

In quo iidem tres termini occurrunt: omne tempus, su euo Sol lueet: dies: hoc tempus. Proinde bene colligit in secunda Figura. Contra hic syllogismus :Si Sol lucet, dies est. Sed dies es. E. Sol lucet. a Logicis peccare dicitur i , & merito. Cur quia adve satur nostro principio: nam si propositiones recte perpendimus, aequivalet huic : Omnis pars diei, in qua ni lucet , es dies oleη didus. Sed omnis pars diei es dies vel olendidus , vel nu- . bilus, vel crepusculum. E. Omnis pars diei es pars, in qua Sol lucet. At in hoe syllogismo nemo non videt q. terminos : Omnis pars diei , in qua Sol lucet o dies splendidus o omnis pars aieir dies vel splendidus , υel nubilus oee. Proinde vitiosus est . II. Disiunctivus: Petrus vel es ingenuus, ist libertinus ,

vel femus . Lnd es ἰngenuus. 'Ergo, nec libertinus, nec semus . ,

Nemo, qui hunc syllogismum diligentissime perpendit , non eontinuo intelligit, majorem hoc velle dicere : Petrum e enecesario unum ex tribus re sera oppostis die. minorem V ro eadem de caussa hoc praeferre: Hoc unum ex tribus esse,

ruod si ingenuus. Ex quo evidenter inferimus: Petrum esse ingenuum . Igitur talis syllogismus disjunctivus aequivalet Iruic absoluto: Petrus necessario es unum ex tribus re vera oppo tis m. Hoc unum ex trἰbus oppositis σα est esse ingenuum. Ego, Petrus est ingenuus . In quo quidem syllogismo tres sunt termini tantum: Petrustinum ex tribus oppostis: ingenuus . ina de caussa legitime eo ludit in quarta figura.

. Quod si dico i

1 Vide Appendicem cap. q. n. 3.

198쪽

LIBER QUARTUS . eos

Petrus vel est gigas, Vel pumaus . Sed non es gigas . EGO , est premaeus . Ηie syllogismu , seu dilemma, secundum Logicos est viti sus i : nec id nos dissitemur . Hoc agimus , ejusmodi viatium ex nostra regula facile cognosci . Nam si mentem proferentis perscrutamur, ac rationem concludendi; facile ex ratione iam posita animadvertemus , necessario aequivalere huic: Petrus necessario habet unam ex duabus staturis , quae duae flaturae omnes flaturas comprehendunt s nempe gigantea , aut pumaea . Sed ex quinque saturis , quae omnes saturas comprehendunt , nempe gigantea , excelsa, iussa , brevis , p,maea ; stum illi conυenit p=gmaea. Erho, Petrus est seatura m*mαus - , Qui syllogismus duo media sine ulla dubitatione. praefert ,

seu g. terminos: Petrus: una ex duabus saturis, quae omnes comprehendunt: una ex quinque saturis , qua omnes comprehendunt e satura mgmaea . Iccirco fallax merito habetur . Et de utilitate nostri . principii ad omnem syllogismorum V Iietatem , quantum puerili institutioni satis esse videtur , h

Fuit tamen non nemo, qui obiiceret , eX hac lege n vam legem nobis imponi, expendendi propositiones singulas ,& aequivalentes alias pro iis ponendi: quod profecto dissicile& tironi, & studiis contrito sit. Cui ego homini sententiam meam non petulanter, ut mos quorumdam eii , sed amice ac humanissime exquirenti, respondi, istam ipsam dissicultatem omnibus Logicorum systematibus esse communem: atque adductis syllogismis tum simplicibus, tum compositis, qui recte concludunt, & a nemine sanae mentis negari possunt ;eidem ostendi, eos, si nuda verba spectemus, tum Aristotelis, tum quorumdam Recentiorum regulis adversari e nec ad regulas ullas exig, posse, nisi virtute propositionum aequipol lentium, quaq continent . Proinde omnibus omnino Logicis esse pemecessarium terminorum sensum explorare , indefinitos pro finitis negantibus quam saepissime adhibere, & e contra-

i Vide Appendicem eap. q. n. 3

199쪽

166 DE RE LOGICA

Yk, si de bonitate syllogismorum statuere cupiunt, & aperte intelligere, cur bene colligant. Nec vero id tam est difficile & impeditum , ut multi putant. Nam si exemplis & crebris , & claris ti ones adjuventur, ex data regula tantam faetilitatem brevi sane tem p re adquirent, ut ipsimet mirentur : nec eos sane sese istius. modi investigatione aliquot aut dies, aut hebdomadas consum sisse , unquam poenitebit . Quod si homo tam est ineptus aliquis, ut haec percipere & examinare non queat ; muli minus innumeras & implicatas Logicorum vulgarium regulas memoria tenebit aut eas ex tempore ad quemque lyllogismum applicare poterit: ut inepti quidam Logici contendunt. Quare, vel me admonitore, quidvis potius agat, quam Philosophum. Ex his autem duo, de quibus suis omnino locis monuimus , apertissime leonsequuntur . Alterum contra Veteres et nempe aequipollentiam propositionum ex communi usu i quendi sine ullis regulis exquisitis quam facillime intelligi ,& aliam pro alia supponi propositionem . Alterum contra Recentiores quosdam: nempe, inscite falli eos, qui putant , levi aliqua Dialecticae notitia imbutum posse quemquam de ratiocinationibus paullo intricatioribus, maxime in rebus gravissimis, & in litterariis concertationibus , ut fieri solet , recte dijudicare. Sed ut eorum item palato serviam, qui recepta iam ac trita loquendi formula abstinere difficile putant ; illud hoc

Ioco monere peropportunum ducimus , nempe regulam ab Auctore Artis Cogitandi traditam , ex hac nostra omnino protiisti. ille enim sic ait : Debet praemissarum altera con tinere conclusionem, idque ab altera declarari . Si ita se hahet, recte colligit syllogismus: aliter, est vitiosus. Exemplost ille Ciceronis syllogismus: Qui insidias facit iure occiditur . Sed Clodius iodias fecit Milon; .

itαν, Clodius iure occisus est. Μaior, quia est necessaria, hoc significat: Omn s homo, qui infidias facit, iure occiditur. Quid autem interest inter maiorem, & conclusionem i unum tantum : subjectum majoris est, qui insidias facit: conclusionis vero, Clodius. Minor a tem ostendit, Clodium esse unum ex illis hominibus, qui in-- sidias

200쪽

3idias licit. Perspicuum est igitur , idem praedicatum etiam Clodio adtribui debere r seu , quod idem est , conclusionem in majori contineri. Quare recte colligit syllogismus. Sit exemplum fallacis illud Diogenis sophisma , quod

hoc modo exponemus:

Tu non es his homo, qui Mo fum . Ego sum aliquis homo.

Igitur , tu non es ullus homo .

Quis hie non videt: in praedicato maioris, quod est singui re , nullo modo comprehendi praedicatum conclusionis , quod est universale Qua de caussa vitiosum est. Id ipsum, si e tera sophisinata perscrutamur, liquido inveniemus I .

Jam vero huiusmodi regulam nostra omnino inniti, evidens est. Nam si vocamus ad examen, cur syllogismus recte concludat, cum in maiori conclusio continetur . , reperiemus caussam esse , quia duo tantum termini cum medio cons runtur. Quare ad nostram reducitur . Qui hanc explicandi viam commodiorem existimant , ea utantur et quod & nos . quia valde est vulgata, interdum faciemus. CAPUT R

. . . v.

ER it fortasse morosus aliquis, qui miretur, Adolescentes .

me, qui omnes iudicii nervos hucusque contenderim , ut, veteris Logicae ambagibus explosis, clariora , & brevi ra subrogarem ; subito nunc mei instituti oblitum de Artei enἰendi medium disserere non dubitare : de arte, inquam, illa, quae vel sola Aristotelicae logicae obscuritatem , ac inutilitatem demonstrat e quippe quae tam mire ab iis in libris suis laudatur, quam mire in usu disputandi contemnitur. Sed is erit certe ex eorum numero , qui praecipitanter judica tes, ex inscriptione tantum de tota disputatione statuendum putent. Ii si cognoverint , me non artem illam Peripateticam, sed longe diversam praedicare, quae non augeat pnaec

piorum molem, sed illustret iam data , & ad usum fatile ossi 4 r i Conferi Auctor Art. Cog. P. III. c. o. ubi eam ad quosdam Blusi os intricariores applicat.

SEARCH

MENU NAVIGATION