Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DE RE LOGICA

CAPUT II

De gradibus per quos ad Rerum pereenimus. C profecto omnis cognitionis expertem hominem nasci, omnino est certum , uti secundo libro docuimus . infans plurimis ideis perfunditur, iis nimirum , quae sensuum ministerio adquiruntur. Pauca admodum constituunt infantes: nam ea tantum reputant sibi bona , quae palatum , & tactum molliter adficiunt: ea mala , quae dolorem adferunt: nee id consideratione, sed facilitate quadam naturae . De r liquis omnino nihil.

Grandior factus non nihil iam iudicat , sed prorsus meodem genere . Movetur plurimum auctoritate loquentis .

Itaque duo illi fontes deliberandi , sensus , & auctoritas . Persuadet enim sibi, esse verum quidquid & videt, & audit. Quare, si acu pungitur, existimat dolorem esse in acu , &in eum invehitur. Si de larvis, de gigantibus, de viris, qui bipalmarem staturam habent, de aliis , qui sunt monoculi , deque hujusmodi nugis aliquem dicentem audit ; nullus dubitat verum esse id omne. Habet quidem plurimas cogniti nes certas, ut se esse tali nomine vocatum , esse diem , e enoctem: sed de his ita est persuasus, ut, si aliquis vir gravis contrarium adseveret, si non credit illico, non nihil dubitet tamen. itaque huiusmodi judicia , quamvis perspicua sint ,

tamen vix audeam vocare scientiam.

Homo vero ineruditus in hoc differt a puero , quod ex diutumo cognoscendi usu non adeo facile mutet iudicium de rebus perspicuis: cetera est similis . Nam plurimum movetur sensu, & auctoritate eorum , quos putat se esse do-- ctiores . . In hoc homine perspicuae multae cognitiones sunt e pleraeque tamen aut dubiae , aut falsae , idque meditationis inopia. Jam qui lectione tritus est , & meditando clariores c gnitiones adquisivit, certo scit, plurima ita se habere ut videntur : de aliis dubitat: cumque multum in utramque partem disputet , constituere aliquando non audet . Est enim mens nostra arctis terminis circumscripta: nec plane intem scit caussas rerum , earum etiam , quae sibi familiares sunt. Nam

212쪽

Nam quis naturam animi sui noscit quis machinationem corporis humani quis fanricationem vel minimi animalis Equis naturam & proprietates omnes corporis λItaque Philosophus, qui modo hoc nomine dignus est , de his interrogatus ingenus pudore profitetur , ignorare se quid sint: nec nisi perplexe , & dubitanter adfirmare quae dam. Proinde, si pauca demas, nihil aliud facit vir doctus, quam adsentiri cum quadam dubitatione : quod iudicium v catur probabile. Nec nisi eis certo adhaeret , quae extra mannem dubitationis aleam posita videntur, & prorsus sunt perspicua : quae pauca , uti diximus, sunt.

perveniamus. Primo igitur dubitamus , sitne verum , quod intuemur, an aliter . Qui enim imprudenter adsentitur , is profecto verum non adsequetur. Nam plurima fallunt hominem oculatum etiam et quid de eo sperandum , qui sine ulla haesitatione, quidquid objicitur, putat verum II. Dum vero momen a perpendimus, evenit interdum, ut non plane intelligamus , in quam partem majus pondus trahat: quod ubi contingit, a judicando temperare debemus,& diutius explorare: en iterum dubitatio. Interdum vero in alterutram partem vi rationum allicimur & trahimur, sed sic,

ut quaedam etiam argumenta ex adversa parte occurrant .

Hoc casu non nisii dubitanter iudicamus : quod Philosophis est opinario & hic gradus adsensus probabilitas vocatur . Pr habilitas autem est duplex : nam si argumenta promuntur ex ratione, Vocatur probabilitas intrinseca e si ab auctoritate dicentis, extrinseca. III. Iam si momenta rationum pendentibus nulla omni no ratio occurrit cur dubitemus, an res ita habeat; Vocatur certitudo e ut cum dico: Virga palmaris est minor quam bipalmaris. Corpus hominis es maius quam manus. Duo ρο duo

paria sunt. Nam haec iudicia, & similia sunt omnino certa.

Hinc non omne iudicium certum est verum.

Nam possum esse certus de re aliqua, id est, adfirmare aliquid sine ulla dubitatione , & tamen falsum adfirmare. Plenae exemplorum sunt historiae . Μ a E.

213쪽

E. g. Lutheranum Theologum si interrogas, an vernm dicat, sine ulla haesitatione respondebit, ita esse. Idem Calvinianus, idem Socinianus , Gudaeus, Muhammedanus , c teri . Tamen hi omnes falsum dicunt.. Sed tam iunt persua si se veram colendi Deum viam itenere , ut pro ea deis denda se occidi facile patiantur. Quid Z Philosophos si audis de suis dogmatibus disputantes , nullum profecto invenies , qui se verum adsecutum esse non dicat : etsi alii perspicuis rationibus ostendant, falli eum.

COROLLARIUM R

-e omnis propositio nobis vera vel est certo vera , vessmilis verae. Quia possum adsentiri sine sollicitudine alteri propositioni verae, & alteri falsae, quae mihi vera esse videatur. Item omnis propositio nobis falsa vel est certo falsa, υει similis fato. uia e contrario possum negare adsensum mnino firmiter alicui propositioni, quae reapse sit falsa: & auteri , quae appareat falsa, re sit Vera .

ume eadem prυψώro alteri potes eis certa , alteri in- Nim potest aliquis distincte cognoscere nexum praeditati & subjecti, & simul cognoscere , nihil in contrariam partem dici posse s & huic erit certa . Alter Vero non Itaclare percipere, R huic erit falsa. Exemplo sit haec propos in πιν est straver quae Newtoniano philosopho est certae Scholastico autem falsa, minimum incerta

COROLLARIUM IIII.

une duplex est veritas et Certa , . cum penitus sum pem suasus, rem ita se habere: Probabilis , cum ita sum per a-fus ut timeam, ne id ipsum si falsum 1 . 1 ObiecZum Logicae esse duplex, nempe verum , oe V i simile. novit Arsoteles, cum Logicam divisit m DisIetra-

214쪽

CAPUT III.

De modo cognoscendi verum Certum.

SUnt autem characteres non nulli , seu certae adsentiendi

notae, quae item G tema Veritatis Vocantur I , quibus verum a falso secemitur: & in quae intuentes nos Veritatem , quam quaerimus, invenimus . In his constituendis non mediocriter veteres dissentiebant . Eorum tamen sententiae ad tres veluti classes referri possunt.

s. Quidam existimabant, sensus solos esse nuncios veri , in iisque iudicium veri consistere. Fuere in hac sententia Asclepiades a Ρrotagoras ῖ ceterique , qui putabant , ea, quae cuique Vera videantur, esse vera: ut Democritus &Eleatici plerique, qui falsitatem omnem tollebant . Quibus repugnabant Sceptici, & Academici Medii , ac Novi, qui nullam perspicuam veritatem , nullum judicium veri exstare dicebant o. II. Alii dixere , solam eogitationem , & mentem esse

eriterium I sensus autem , propter eorum tarditatem, non ponse vera iudicare . Hujusmodi fuere Plato 6 Empedocles ) Xenophanes 8 Parmenides 9 , & fere omnes Pythagorei. - III. Oam, qua verum explorat probabιlibus argument/s ; 6ticam, quae veritatem certigima argumentatione persequitur .

215쪽

a 8a DE RE LOGICA

III. Postremo alii criterium partim in sensu , partim in animo posuerunt : id est , in rebus sensilibus judices veri esse sensus : in iis vero , quae intelligentia continentur , es eanimum . Ad hanc classem revocatur Speusippus i cum Academia Veteri, Aristoteles et & Peripatetici a) . Etiam Epicurus referendus est I : qui omne iudicium in sensibus ,& in rerum notitiis seu anticipationibus , & in voluptate constituit , ita tamen ut primas partes tribuat sensibuq . Quemadmodum etiam Cyrenaici , qui in permotionibus i timis doloris, & voluptatis, quae a sensibus oriuntur , iudiacium veri esse putabant 3). In eamdem sententiam loquebantur Stoici : qui etiamsi in solis sensibus collectim sumtis eriterium veri esse defenderent , tamen in sentu, & anticipatione, seu rerum, & pr positionum universalium cognitione , illud ponebant : quod praeter caeteros Chrysippus fecit . 6 Quare verbis magis , quam sententiis , . ab Aristotele , & Epicuro discrepabant. In eadem lententia erat Potamon 7 Eclecticorum princeps,& Aristocles, 8 ut alios omittam. Praeterea sunt homines, qui non illi quidem omne falsum tollunt ; sed contradicentes plures veritates admittunt aut Iudaei, qui defendunt , Rabbinos seu Doctores legis , etiamsi pugnantia dicant, tamen dicere verum. ui ad primam , aut secundam clasiem reduci possunt. Fuere etiam inter Christianos , qui defenderent , quaedam secundum Philosophos esse falsa , quae apud Juriserudentes sunt vera : ut Alexander Neapolitanus quidam 9 Alii dixere, quaedam in Philosophia esse vera , quae sunt falsa in Theologia . Hi rursum vel id fecere ex nimio in Aristotelem amore , quo eum Sacris codicibus conciliarent ,

velut Ρomponatius si o) & Averroesiani aliqui r vel ex odio Philosophiae, ut Lutherus aliquando, & Homanniani: vel

216쪽

LIBER QUINTUS. I 83

ut Atheismum suum celarent, cujusmodi est Auctor Deciminis Ratiocinandi , qui fuit discipulus Benedicti Spinota , Athei ingeniosissimi. Recentiores post Cartesum I existimant , eriterium

veri esse perspicuam notionem. Hoc autem inter eos interest. Quidam arbitrantur , nullam rem creatam talem notionem

generare posse: sed solam Dei locutionem eam esse , quae Certos nos facit non errare . Est in hac sententia Huetius et . Benedictus autem Spinosa contendit , mentem nostram omnia videre in Deo, quia est particula mentis divinae s3 . Quam sententiam alii Panthei e , & Fanatici receperunt magno cum plausu. Malebranchius vero, qui putat mentem nostram essentialiter coniunctam Deo, in Dei lumine verum

intueri; nihilominus ait criterium situm esse in quadam veluti coactione animi ad consentiendum . Quae nisi significent , Dei lumen esse criterium veri ἱ quo pacto componi possint, ignoro. Sed qui rem sine ullo praeiudicio examinarunt , desendunt , unum esse iudicium veri rei evidentiam : id est , ea

esse vera, quae nos perspicue vera esse intelligimus , vel ex perspicua veritate perspicue deducuntur . Velut cum praedicatum propositionis perspicue subiecto convenit, aut repugnat. Nam quae propositiones ita sunt clarae cogunt nos , ut ligadsentiamur. Non aliter ac in meridie apertis oculis, & valentibus, fieri nequit quin obiecta corpora videamus . Quod adeo perspicuum est, ut supervacaneum sit , id ipsum ars

mentorum copia demonstrare.

Primum igitur consulere debemus interius animi. iudicium , quam conscientiam Vocant: quae si nos certiores facit, nullam rationem occurrere , quae rem dubiam faciat , nulli dubitemus, habere nos cognitionem perspicuam . Sin autem Uereamur, ne, per tarditatem humanae mentis , decipiamur

adhuc; investigemus, quid ceteri homines , ii praesertim , Μ qui 1 Medit. IIII. & V. de Prima Philos Qui tamen non

sensuum evidentiam , quos fallaces purat , sedperceptionis mi-dennam, pro meritatis indicio ponit.

217쪽

qui ingenio, ac doctrina praeter ceteros pollent , existiment:

qui si dixerint, id ita se habere, sine ulla dubitatione judicabimuς , rem esse certam & perspicuam. Porro autem evidentia vel est P sca, vel Metaphsca, vel Mathematica , vel Moralis. Evidentia Phisca est , quae per lentus integros, & valentes habetur . e.g. Cum clare adspicio Petrum e regione stantem , habeo evidentiam Physicam exsistentiae Petri. Eodem modo de reliquis sensibus dicendum est. Metaphisca est, quam habent axiomata Μetaphysica et ut Quod in idea complexa includitur, de ea potes enunciari:&, quae ex iis componuntur, demonstrationes . Item argu mentationes, quibus demonstramus exstare Deum ; tum animum nostrum esse spiritalem , liberum , cetera , evidentia Metaphystica fruuntur. Mathematica est, quam habent Μathematicorum axi mala, & demonstrationes . Itaque haec axiomata: Si aequa-ιibus addas aequalia, tota erunt aequalia r Si ab aequalibus

demas aequalia, qua remanent , erunt aequalsa r habent eam evidentiam Mathematicam, quae sine ullis argumentis fit nota . Demoni ratio Vero, qua efficitur tres angulos unius trianguli esse aequales duobus retilis ; & ipsa habet Mathematicam evidentiam , quae ratiocinatione comparatur.

Metaphisca, & Mathematica evidentia eadem certitudine fruuntur. In hoc differunt , quod haec celerius , quam illa, nos cogat ut adsentiamur . Nam demonstrationes M thematicae constant numeris, & figuris, quae facilius in animo defiguntur. Demonstrationes vero Metaphysicae ex ideis abstractis componuntur, quas non nisii homines litteris sub Eli penitus intelligunt . Utraque tamen evidentia vocabulo Mathematica significatur.

Moralis est , quam habent propositiones , quae plurimis , & gravissimis testibus nulli exceptioni suppositis sunt confirmatae : veluti esse Indiam , Americam e tum exstitisse Marium , Augustum , Ciceronem : & hujus generis multa , quae aliorum testimonio cognita habemus ci) . De I identia pro varia natura rerum diverso modo se habet. Nempe haec propositio: Verbum Dei est verum : ess

218쪽

LIBER QUINTUS. I 8s

De quo alio loco est disserendum r) . His constit

iis sit c

Lex I. Evidentia Mathematica praeferes debet P scae

avidentiae.

Nam cognitio , quae per sensus habetur , quamvis perspicua sit, tamen nos fallere potest : a) non ita vero , quae perspicua demoni ratione comparatur . Hinc cum Math matica evidentia emciatur , aerem prodigiosa vi undique Premere corpora nostra , adeo ut plus quam mille eq) pondo aeris singuli sustineamus ; si quis responderit , se nullo modo pondus , & pressionem aeris sentire , hujusmodi ratio

flocci facienda est, prae illa evidentia. Lex ΙΙ. Mathematicae , P sica evidentia anteponi debet auctoritati humana. Nam humana fides etiamsi firma videatur , tamen sal-1ere , & falli potest: iccirco conferri nequit cum Physica evidentia, & multo minus cum Mathematica. Hinc si mille a ctores gravissimi dicerent , Zonam Torridam non halitari paudiendi non essenti nam alii suis oculis vident, in eo orbis

terrae tractu homines nimis multos habitare . Item si dic rent , Lunam se paullo minorem Sole s minime essent adtendendi r propterea quia Mathematica evidentia conficitur, Lunam esse longo intervallo minorem: ct opinamur , secundum Mathematise evidens , qu a constat perspicua ratione naturae. Haec vero e Sacra scriptura est verbum Dei: nee Pissice, nee Mathematice est evidens o quia constat traditione Cathol;ca, quae rem quidem certam facit , sed non evidentem . At est Moraliter euidens , quia rationes , quae id credibile faciunt,funt Moraliter evidentes . Exsistentia autem talium rationum es Phisce evidens , quia vel auditu, vel lectione comparatur. ιSed de his alias opportunius . I L. V. p. a. c. a. & Metaphvs L. III. c. 7.

a Confer, quae disputabimus capite sequentἰ- 3 Mariotie, de la Nature de l' Ain Sturmius , Colleg. Experimenti P. II. Otth. de Guertia , Bostis , ceteri, qui de

Aere scripserAut .

219쪽

dum Recentiores gravissimos , rationem eam cum Sole habere, quam habet ad I , mo, o. I Lex lIL Cum Mathematica evidentia alteri Mathematicae , vel Pissica Pbscae adversatur , alterutra est falsa.

Nam Mathematica evidentia est veritas rei. Ergo non repugnat alteri Mathematicae, quia verum non repugnat vero. Item Physica , quae experientia accur te instituta comparatur , non opponitur alteri experientiae recte institutae . Quare utroque casu iudicandum est, alterutrum esse falsum r& quin aliquid constituamus, rem diu multumque examina Te, quousque Verum adtingamus. Lex liΙΙ. Mathematica evidentia non adversatur aucto- eitati diυinae . Nam evidentia Mathematica est, ipsa rei veritas perspiacua, quae rationis Ope percipitur : quam rationem Deus nobis dedit , ut verum exploremus . Auctoritas itidem divina est vera. At verum non adversatur Uero.

Lex U. Si Μathematica repugnat Deo dicenti , vel non est evidentia, vel id Deus liquido non dixit. Nam quod Deus dixit est verum . Ergo non potest haberi evidentia Mathematica ex adversa parte. Unum sum est , ut consulas qαid Catholica sentiat Ecclesia r quae si liquido proponit, Deum id dixisse ; scito te non habere talem evidentiam . Quod si liquido non constat , ex sapientissim rum hominum sententia, qui rem libero iudicio examinarunt, constituendum est. Lex VI. Si P sica evidentia repugnat auctoritati Diuinae , nulla est talis eυidentia. Nam auctoritas Divina , uti diximus , est ipsa veritas

indeficiens . Sensus autem non possimi conferri cum Veritate indeficienter immo ex ea, maxime si clara est, fallaces praesentationes eorum sunt emendandae.

iu observati par Μria de r Academie . Conferatur Nimve 3Frius, ContempLxxv. 3. 4. seqq.

220쪽

LIBER QUINTUS.COROLLARIUM L

I 8 rene recte Philosophi judicium veritatis partim in senis suus, partim in mente posuere . Nam tametsi mens est illa, quae iudicat, non sensus; t men non nisi ab sensibus habet ideas, de quibus judicat.

mne falso dicit melius , non nisi a Deo certiores nos fieri, nos non errare iudicando. Nam si ratione nihil possumus certo definire, quo modo certiores erimus , Deum id nobis dixisse Non omnes dia vino spiritu adflantur , & vocem Dei , nullo intemuncio , audiunt . Deinde homines saepissime in iudicando decipium

tur . Quapropter nequeunt plane constituere, an a Deo fiant certiores, an aliter.

une falso ad mat Spinosa, mentem nostram esse modi scationem , seu particulam diDinae mentis. Duo enim homines diversa , immo & contraria eodem tempore cognoscunt , & cupiunt e tum infinita propemodum ignorant : quorum utrumque a Deo alienum est . Quo nomine falsa item est sententia Μalebranchii. C A p U T IIII.

De fallaciis Sensuum, quae veri cognitionem retardant.

OBstant tamen non nulla , idque frequenter , ne Verit tem adsequamur et quae Logicus perspecta habere debet, ut ea, quoad poterit, declinet'; sin autem, errata sua quodammodo emendet . Haec ad tres classes commode referumtur , Sensus , Voluntatem , Mentem o de quibus ordine explicabimm . Prin-

SEARCH

MENU NAVIGATION