Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Principio sensus nostri , per quos primas ideas consequimur , siepissime nos fallunt . Non quod re ipsa fallant , nam temper aliquid , quod exstat, obiiciuntur; sed quia occasionem praebent cur fallamur , judicando ita esse . Nam oculi id praeliant in capite , quod praestaret vitrea lens . Hi enim excipiunt imaginem objecti , & eam in retina depin gunt : quod jam secundo libro demonstravimus . Quare non oculi nos decipiunt : sed nos , qui , per stupiditatem sen suum', obscure obiectum percipimus; cum existimamus esse, ut pingitur , fallimur saepissime . Aliqua exempla 1ubjiciemus, cetera apud recentiores legere potestis. i)I. Vix unquam certo judicare postumus , nos veram rerum magnitudinem ratione comprehendere . Nam quemadmodum lentes vitreae, sit majores , aut minores sunt, magis aut minus convexae, obiecta vel maiora , Vel minora repra

sentant; ira oculi nostri , si magis aut minus sint convexi ;idem praestabunt. Nos autem , etiamsi non possimus defini re, quam similem figuram habeant oculi duorum hominum ;scimus tamen, & frequenter videmus, duos homines , immo& eumdem interdum diverso modo conformatos oculos habere . Jam si quid minimum interest vel in figura , vel in densitate humorum , vel in situ ; diversam extensionem comporis , ut vitreae lentes , exhibebunt . ideo nec pro certo dicere possumus , quam magnum sit obiectum , quod con

tuemur.

Confirmat id ipsum experientia . Nam Vitra oculorum quae senibus opitulantur, adolescentes minime juvant. Deinde ea, quae homini Nopi justam hominis magnitudinem OL serunt, alteri bene videnti, minorem offerunt . Vix ut sine

errore adfirmemu , alterutrum esse Verum.

2. Decipimur etiam aliquando cum constituimus , an corpora sint aequalia , an secus . Nam cum in aliquo horto deambulamus , in quo arbores vel in quincuncem sunt positae , vel in duas lineas parallelas; si initio viae collocati ultimas I) Legatur prae aliis Mal branchitis , de Inquiri Verita

ex quo plurima sumst Soria, in Institi Philos. Ration. ia 9.

222쪽

LIBER QUINTUS. I 89

timas intuemur , hae multo minores apparent e tum ti via ipsa latior initio, & sensim angustior venit in conspectum . Quod si viam pergimus, & exacte eam metimur, vel aequalis est , vel extrema pars viae amplior , atque arbores iplae

proceriores se offerunt . Idem usu venit , cum duos homines statura aequales alterum prope nos , alterum longe conspiciamus. Hic enim multo minor, quam ille, oculis objicitur. 8. Figuram etiam corporum magnorum , si longo in te vallo distant , vix certo constituemus . Nam turriS quadrata , cum longe adspicitur, sine angulis videtur. Etiam corpora exilissima, quae rotunda videntur , ut arenae granum ,

si microscopio adhibito ea contemplamur , plurimas habent superficies , & figuras diversas . In sensilia Vero , quae nudis oculis non apparent , si ea microscopio exploramus , plurima , & multarum figurarum se offerunt. e. g. In aqua , in

aceto , & aliis humoribus infinita propemodum animalia conspicimus , quae sine vitro conspici non possunt . i) Item aer, qui purus videtur, si radium lucis , qui a ianua clausa

in conclave obscurum inlabitur , contemplamur, infinita compuscula heterogenea habet . Iccirco caute pronunciabimus , corpora Vel prorsus non esse , vel figuras eas habere , quae

apparent.

4. De motu vero cum iudicamus , frequentissime decipiamur . Vulgatum est illud de nave , in qua , cum quis vehitur sedens , videtur sibi esse immotus : terrae vero , & reliqua , quae linquit , recedere videntur . Eodem modo , qui longo aliquem lente & placide videt deambulantem , putat eum consistere . Luna , Venus , & plurima sidera videntur non moveri , tamen moventur . Cum e dolio aliquo oleum perforamen ruit cum impetu , tam placide fluit, ut intuens adfirmare non dubitet, oleum non fluere , sed consistere . Cetera lubens praetereo , nam haec satis conficiunt , quam in istis diiudicandis homines decipiantur.

Item , quam velox sit motus, vix certo constituemus . Nam aeque Velox motus dicitur, qui aequali tempore aequale spatium percurrit . At cum video duos equos simul curren

I) Cous Leeu enocinius , in Arcanis Naturae ope Μicroscopiorum detectis: qui plura exempla suppeditat. Cui a

di potes Haris herus , mostiua aliique .

223쪽

tes ad metam , non possum definire, an eodem tempore sequa lia spatia conficiant. Quare imprudenter dicam , aeque Vel citer currere . Nam fieri potest , ut, qui minori intervallo proximus est mihi , videatur Velocius currere , quam alius: quod interdum est falsum. 3. Iam vero satis notum est , colores saepissime occasi nem dare cur fallamur. N m si longe , aut sub vesperum montem arboribus consitum adspicimus , sine ullis arbori-hus nudum videbimus . Illae ipsae arbores floribus vestitae ornatae pomis, si e remoto cemuntur loco, omnino sine ullo

ornatu apparent.

o. Etiam falluntur homines cum iudicant , colores esse .n obiem corpore . Quod non indoctis modo, sed & Peripateticis omnibus usu venit . Nam exploratum est, nullo c Iores in obiecto eise , sed in eo, qui adspicit: i. e. obiecta corpora, pro superficie magis, vel minus scabra , sunt caussa, cur lux alio, & alio modo oculum adficiat : atque hane perceptionem suscitet in animo , qui vocatur color . Conficitur id multiplici experimento: sed unum , & alterum sufficiet in praesentia. Nam si lapidis superficiem scabram polias , diversum colorem exhibet. Quod plane conficit , colorem non esse in obiecto ; nam nulla caussa adest , quae novum colorem g neret. Tritum iam est Clarisi. Neotoni experimentum . Si in conclavi obscuro radios lucis per foramen in fenestra fa- . ctum excipis prismate crystallino , hi, dum crystallum , &ConclaVe pervadunt , colorati non videntur : dum vero in adversam chartam albam incurrunt , ita refringuntur , ut excitent in nobis sensum septem colorum, qui hoc ordine in charta exprimuntur : violaceus , purpureus , caeruleus , vi ridis , flavus , aurantius , ruber . Atqui charta facultatem non habet producendi colores , nec mutandi naturam radi Tum , qui colorati non erant . Ex quo consequitur , nihil aliud esse colores nisi perceptiones , quae in lanimo eXcitantur, ad praesentiam corporis , quod certos lucis radios reiicit ad oculos , alios absorbet , idque ex lege a Deo rerum naturae praescripta. i

224쪽

. LIBER MI INTUS IL

I91 r. Audἰtus itidem frequens errorum est caussa . Nam primo existimamus, sonum esse rem, quae extra nos est , &a corpore sonoro venit: quod tamen est falsum. Nam , uti de visu docuimus, nihil aliud facit corpus sonorum , quam eitissime & certo modo tremere e qui tremor aerem ad tympanum auris impellit, idque ita movet, ut excitet in animo sensum foni. Nam tam diu corpora sonant, ut campanae, &fides, quam diu tremunt . Quem tremorem si manu , vel

alio pacto impedis & sistis, cessit sonus.

2. Deinde putamus, Vocem repercussam ab aliqua turri, aut caVema , aut puteo, quam Vocamus echo , ab illa parte venire : quod manifesto est falsum . Nam aer motus , cum in corpus incurrit , quod aptum est ut eumdem ad aures mittat, quin tremorem minuat; vocem & sonum ab ea pariste remittere videtur, quae dicitur echo. Non aliter ac in speculo corpora videntur esse ultra speculum , cum tamen e regione sint. Vidi ego quaedam Ioca , ubi , si vocem placide ederes, ter echo audiebatur . Ferunt I in majori pyramide aegypti sonum repercussum ab interiori parte , echo duodecies re ferre . Sed maius aliquid est , quod narrant de quadam echo prope Ormesion , quae interdiu xm r. syllabas reddit, nocte vero VII. 2 Et multo mirabilius , quod de alia in Anglia prope Mooduock, in qua xv II. syllabae interdiu, per noctem vero xx. distincte audiuntur . 3 Ut eam in hortis gentis Simonetiae prope Mediolanum taceam percelebrem ἱ quae

Vices XXIIII. , nonnumquam Uero XXX. Vices vocem reddit.

4 Itaque sedulo caveamus , ne secundum id , quod sensus repraesentant, sine ullo examine iudicemus.

I. Odois

225쪽

ppopterea quia caussa sunt , cur imprudentes existimemus , odorem , & saporem esse in corpore , quod tangimus et cum tanton int nihil aliud , quam animi sensus, qui excitantur in nobis a particulis insensilibus corporum , quae organa haec duo contingunt . Nam si essent res, quae seorsum a n his exstarent ; idem corpus odorum , & idem cibus singulos homines eodem modo adficeret. Id tamen secus est : nam et bethun , e. c. aut odor lilii gratus est aliis, aliis prorsus in tolerabilis . Etiam , quid cibi possint, experimur communiter . Nec enim omnes eodem cibo delectantur : quin immo quosdam cibos aversantur, & non sine nausea videnr, ne dum gustant. Et, quod magis mirabile est , quae nobis adolescentibus in deliciis fuere , dum ad virilem , aut senilem aetarem pervenimus , displicent interdum : quod unusquisque in se ipso facile animadvertet. Haec sani. In aegrotis vero mirabiliora phaenomena sepissime o currunt . Quis nesciat , mulieres oppilatae quot spurcitias vorent salem , carbonem , calcem , laterculos , Cretam ,& immundiora alia: quae illae ipsae, a morbo liberatae , non sine stomachi perturbatione nominant . Gravidas etiam quot ego vidi res, quae nulli fatuo in mentem Venirent , summa cum animi contentione perquirere , & avidissime degustare morbo , an adfectatione nescio, unum scio , id frequentissime eVenire , eaque comedere , quae mOX puerperae recusa- 'hant. Febri laborantes amara sentiunt , quae sani dulcia, &suavia habent. Idem in odoribus obtingit.

Haec autem perspicue efficiunt , non in obiectis corporibus esse odores, & sapores, sed causi iam tantum cur ea se tiamus : quae , pro diversa constitutione organorum vel du

rum, Vel ejusdem hominis, dum morbo, vel aetate laborat; diverso modo fibras sensuum movent , titillant , pungunt ut nervi diverso modo adfecti alias & alias perceptiones e citent in animo, quae ipsae sunt vel odores, vel sapores. I. 2 a clus

226쪽

r. Tactus denique, quod latius, quam ceteri sensus, pateat , est enim per totum corpus diffusum , uberrimus errorum fons est . Nam sine ulla dubitatione judicamus, ea in Corporibus extemis esse , quae tactu distinguimus . Principio eator , & frigus videntur in corporibus esse , re non sunt . Id certa experientia unicuique ostendet. Nam si alteram manum bene calidam , alteram nimis frigidam in eamdem aquam tepidam mergas, quae frigida erit, calidam sentiet ;contra vero, quae calida , frigidam . Non ita diceremus, si

aqua se ipsa esset calida: nam utraque manus moderatum calorem sentiret: non secus ac utraque manus sentit, eam esse

corpus, esse fluidam, esse gravem, quia ita est. Item caelum Ulymponense homini in Lapponia, Finiandis , Rullsia nato, videtur calidum : illi Vero, qui a Marsenhone, vel Para , vel ab alia zonae Torridae parte venit , frigidum videtur. Miramur aliquando aethiopes , cum naves nostrae nudos eos in litore exponunt. Inscite tamen : nam si nobiscum reputaremus, natos eos esse in calidissima regione,& perpetuo sic vixisse ; causa nulla esset , cur miraremur . Non aliter ac nullus miratur, se nudam faciem , id est nobiliorem & elegantiorem corporis partem , ostendere , quia ita instituti & educati sumus. II. Venio ad levitatem , & asperitatem : in quibus diiudicandis tam multa peccant homines , ut mirari possimus . Pronunciamus saepenumero corpora aliqua esse perfecte is Vigata , e. g. globum vitreum, qui tamen non est. Nam muscae per eum globum ambulant e quod certe non facerent, nisi cavitates quaedam essent , A prominentiae , quas ungulis tenere & capere possent , quo se suspenderent . Pulcerrima manus, & levis nudis oculis apparet, quae tamen, microst

pio adhibito , scabra est . Quod idem in reliquis corporibus levigatissimis boni microscopii auxilio oculis deprehendiamus. Adeoque planum est, sensum tactus non secernere partes insensiles corporum : quas si sentiret , & distingueret , numquam Judicaremus, ea esse levigata. Praeterea, quod pue

lo , & feminae urbanae , ac deliciis difluenti , asperum vide

227쪽

viter quidem scabrum videtur : quod eam fibram, & cutem habet, quae non facile movetur. Quare caute in iis, quae tactu percipimus, judicare oportet. III. Fallimur etiam per tactum, quod putamus, ea compus nostrum non adficerer, quae adficiunt. Nos undique premimur a prodigiosa vi aeris. Nam Philosophi post Tonicen ιium perspicuis argumentis efficiunt , aerem magno nisu ad terram tendere et adeo ut haec caussa sit, cur in antlia aquam se sineat altam pedes XXXΠ. mercurium vero pollices XXVIII. ultra quam altitudinem hoc caelo neque aqua, neque mercu rius adscendit. Nec solum terram premere perpendiculariter, sed omni ex parte. Nos enim undique comprimimur ab aere, idque tam violenter , ut explicari vix queat : tamen nullus id sentit , propterea quia a prima exspiratione aurae vitalis ita sumus compressi , nec aliquam in sensibus patimur mut tionem . Item qui mergitur in mare, & fundum petit, non is quidem sentit magnam vim aquae, quae super corpus est, hac de eaussa, quia omni ex parte premitur aequaliter. Unde mirari desinamus, quod pisces velociter in aqua

moveantur'. Haec enim tam est consentanea naturae eorum ,

quam nostrae aer. Quid λ nec ipse aer nobis sensu, nisi m Matur, percipitur . Ita indocti constanter defendunt , aerem non esse corpus r immo & Peripatetici dicunt , quantitatem

non habere, & esse levissimum. Itidem fallimur frequenter, cum soliditatem , & gravitatem , & μι ditatem , & extens

nem, & figuram, & motum corporum aestimamus e cum dolorem , aut voluptatem metimur ex tactu. Quae ex iis, quae

supra diximus , perspicue fluunt. Hinc fit manifestum , sensus illos nuncios veri pluriamam occasionem nobis dare cur fallamur . I. Ob debilitatem itarditatem: nam si essent ita comparati, ut esse possent, omnia nobis distincte reptiesentarent. Nam & aper multo plura, & distinmus audit, quam nos : & simia gustat ac tius : immo & nos ipsi microscopii ope ea videmus, quae sine tali praesidio exstare vix suspicaremur . a. Ob voluptatem , quam tactu, & visu, & aure percipimus t quae nos impedit,

ne rem, ut opus esset, maminemus.

Sed quoniam Deus nobis sensus non dedit omatus caussa , sed ut iis utamur, eorumque ope cognitiones adquiramus, atque vitam nostram omnem sapienter instituamus ;

228쪽

Iccirco eriterium aliquod sit oportet, quo Veras, & salsas no- ationes dignoscamus. Criterium autem est tale: Eae imaεἰnes verissima haberi debent, quae, adjunctis omnibus accurate expensis , femper ab eodem , vel a ceteris sensibus eaedem reperiuntur e - idque ab uno Φοmiue , ρο multo magisi a diversis , qui eas diligenteν ex minarunt . Nam si ne hoc quidem casu verae haberi possene, imagines , deluderet nos perpetuo Deus et quod a tanta b nitate alienum est . Quo sane nomine Pyrrhoniorum comis mentum a veris Philosophis confutatur . Hanc doctrinanti duobus canonibus facilitatis caussa comprehendemus.

I. Ne pronaeuelato , ea ei e vera , quae sensus repraeseημtant , aut non esie, quia in sensus non incurrunt; quin prius sedulo id perpendas, o peritorum sententiam adhibeas. IL Experimenta ne faelio , ut veteres aliqui faciebant e sed exactissimis instrumentis , quae recentiores excogitarunt ροpoliverunt, diligentissime utitor . CAPUT V. De adfectibus Voluntat s , qui veri adfecutionem impediunt .PArum haberemus si sensus tantummodo nos in errores inducerent: nam , cum errores huiusmodi sint conspicui , esset in promtu remedium , nimirum de iis, quae sensibus percipiuntur , caute pronunciare : eaque ad examen etiam atque etiam Vocare, antea quam judicium faceremus.

Sed est alia caussa, quae quo tectior est , eo validius hominem a Veritate revocat , & ad errorem impellit . Eiusmodi sunt adfectus animi . Nam cum animus percipit res sensile prout bonae, vel malae sunt, oritur quidam animi motus I , cum fluoris nervorum , & sanguinis ingenti commotione conjunctus; qui adfectas nuncupatur: quemque vel voluptas animi, vel dolor sequitur. N a Mira i) Is vocatur appetitus. Rerum autem, qua materia ex perces sunt , appetitio dicitur voluntas .

229쪽

196 DE RE LOGICA

Mirabile dictu est, quam valide, quamque celeriter hi

adfectus, si sunt vehementes, hominem transversum agant . Quod usu exploratum est. Hi primo mentem impediunt, ne accurate examinet ea, de quibus deliberare debet . Ex quo consequitur , ut ideas obscuras adquirat. , & judicando fata latur . Deinde, quaedam ut amemus, efficiunt; quaedam V m refugiamus, quae non debemus. Nam, non secus ac mi-erinopia, & ea, quae placent, & displicent , ampliant, di- Iatant adeo , ut mens tali fulgore percussa iudicet esse bo num , aut malum, quod re vera non est. Id tam multis a gumentis effici potest, ut copia me inisem faciat. Pauca tamen addam : in ceteris moneo, ut unusquisque se ipsum consulat: si enim suas actiones odoretur , & aestimet pro merim , exempla nimis multa reperiet. I. Praecipuus adfectuum fons, ex quo omnes dimanant , est, ut scite Aristoteles, immodicus amor , quo unusquisque se amat , quam Philautiam nominamus et quare Philautia haberi debet parens errorum , qui a voluntate Oriuntur . Amamus vehementer nos, nostraque omnia , dicta , facta ,

cogitata . Nec aliquid tam gloriosum de ullo homine pras dicari posse putamus , quod non de nobis potiori iure dici debere iudicemus . Hic adfectus quasi morbus quidam non semidoctos modo, sed etiam doctissimos aliquando pervasit. Cicero , quamlibet munitus praeceptis severioris Phialosophiae, magnifice de se sentit: & rerum a se gestarum pra

dicationem texit perpetuo . Adeo ut Lucceium rogarit , ut ea omaret vehementius, quam fortasse sentiret: & in eo Historiae leges negligeret IJ . Verius dixerimus , Veteres mnes, qui aliqua laude nobiles exstiterunt , nimis appetentes fuisse gloriae.: & nihil aliud desiderasse , nisi ut res suae ab aliis praedicarentur. Cuiusmodi , ut alios praeteream , fuere Themistocles , duo Magni, Alexander, & Pompeius;

Scipio Africanus, M. Varro, C. Trebonius. E recentioribus plurimi eruditi idem peccatum peccarunt. Quod nobilis auctor Μenchenius singulari libro ostendit a . Immo obse xlismi scriptores eamdem saepe tibiam inflant, ut de se, non sine aliorum contemptu , perpetuo loquantur et suaque, etsi

- 1 taeen ad Famil. L. V. epist. Ia. 1 In libra inscripto, Chartat arta Eruditorum . 8.

230쪽

IIBER QUINTUS. ryplevissima, impudentiuscule extollant. Qui adfectus iudica

di aciem omnino retundunt.

II. Hine & illud exsistit, ut de rebus iudicium faciamus,

non prout re sunt, sed pro modo, quo nos adficiunt . Itaque quae nobis convenire putamus, bona, pulcra, iusta: quae non convenire, e contrario iudicamus. Amicos suos, conjunctos , praeceptores, populares , plurimi ita extollunt, ut nihil sa Aius, nihil eruditius , nihil omni laude cumulatius ne cogitari quidem posse censeant. Si quem vero eorum errata n tantem audiunt, ei mala omnia imprecantur : & quasi hominem superis invisum, reipublicae pemiciosum , nova atque ne faria facinora molientem, adeo aversantur, ut nihil ultra.

III. Apertius id videtur in iis , qui alicui sectar nomen dederunt . Quis enim ei Philosopho dixerit. , doctorem ejus erras e quis persuaserit , debere eum praeceptoris sententias ad aliorum doctorum lumen revocare Vulgatum illud est Averrotati, qui, cum Aristotelem interpretaretur , hoc dicere non dubitarit : -sotelis doctrina est fumma veritas , quoniam eius intellectus fuit finis intelle lus humani o quam bene dicitur de illo , quod ipse fuit creatus datus nobis a Divina providentia ut non senoremus , possibilia sciri ci . Et alio loco a e Nullus eorum , inquit, qui secuti sunt eum usque ad hoc tempus , quod est mille o quingentονum ann rum, quidquam addidito nec inυenies in eius verbis errore alicuius quantitatis. Haec homini Ethnico, tam rudi aetate scribenti, & qui bonos auctores non legerat , condonari possunt : at in viris Catholicis, & in hac Europae luce, ferenda non sunt. Audivi ego Peripateticum dicentem , veteres Episcopos a prima usque Ecelesiae aetate, Aristotelem quasi normam disputandi , etiam in rebus Fidei, habuisse: nec latum unguem ab eius sententiis recessisse , Neque adfirmare dubitarim , plurimos etiam nunc in eadem haeresi, quamvis occultius, permanere, Ili I. Quidam tanto amore antiquitatis tenentur , ut id solum laudabile putent, quod in veteribus codicibus invenitur. Id viris cetera eruditissimis, & moderatissimis, evenis. se est certum: Philologis , & Criticis praesertim , qui, cari N 3 i, libros '

SEARCH

MENU NAVIGATION