장음표시 사용
231쪽
Iibros illustrant , ea in singulis periodis videre sibi videntur ,
quae reapse non vident . Grotius , magnus homo , . sacram
Scripturam dilucidans , gravissimorum Ethnicorum sententias de iure Naturae, & Gentium omnino expressas in ea videri existimat. Alii in Ethnicorum libris loquentem Moysen r periunt. Quae viri alii bene periti, & praejudiciis non occupati , in iis non cerni adseverant. Fuere Interpretes , qui Bibliorum libros . explanantes , quasdam sententias ad Aristotelis placita revocare non dubi arunt. Quidam etiam in utroque Testamento logicam Aristotelis felici sidere invenit. Plurimi e diverso, nihil nisi recentiorum doctrinam crepant: vetera omnia, quasi manifesto falsa, contemnunt: immo veterum libros ne legunt quidem.
Nempe imbuti. iis opinionibus, quas hauserunt , id solum vident, in reliquis sunt caeci . V. Hine & illud exsistit, ut qui talibus opinionibus t nentur , nihil rectum putent , nisi quod ex illis sontibus di-
manat . Haec constanter & pertinaciter tuentur: respuunt e
tera tamquam falsa, & damnosa . Ueremur scilicet, ne inconstantiae, aut errorio notam sabeant z laudem , quam tantis sudoribus, compararunt , ingenua erroris consessione perdant . Hare pialautia homines prohibet ne verum pervestigent: quod in senibus multo magis, quam in adolestemtibus, usu venit . Ul. Hinc eorum, qui in contraria sententia sunt , scrima aut omnino non legunt, aut oscitanter legunt: quod si paullo adtentius examinant , id eo consilio faciunt , ut e Tum sententias confutent. Quotus enim quisque est, eorum etiam , qui magno supercilio recentiorum sententias vituperant, qui Cataesum , qui Gassendum, qui Malebranchium, qui Leibnietium , qui Wolfium , quique ceteros Philosophos amatissimos pervolutarit , non potius aliorum fide condemnet Quot vero sunt, qui Cl. Neotoni sententiam da σι tractione corporum repudiant , qui tantum Philosophum ne intelligunt quidem AJam vero ii , qui adversariorum scripta pervolvunt , nonne videmus, quam maligne , quamque invidiose illorum sententias traducant quot falsa iis adfingant , de quibus ne somniarunt quidem quam crudeliter in mortuos saeviant , quorum , si vivi essent , vel istum conspectum vererentur δ
232쪽
Patriam, mores , religionem etiam accusant adversariorum. Si qua vero ab illis recte , ac subtiliter dicta offendunt, aut tacent, aut veluti inepta explodunt , aut ad pravum sensum contorquent et , quae, si suorum fautorum essent, summis la dibus ferrent in caelum. t
VII. Hinc illud dissentiendi studium , & inexplicabilis
quaedam rixandi cupiditas , quae homines non nullos agit , ut nil tam firmum, tamque peripicuum habeatur , quod ii non suis di*utationibus debilitare , & obscurare conentur . Hi enim, quasi ad discordiam nati essent , omnia ad disputationis trutinam vocant r & si sorte in proposita materia a gumenta non habent , illico quaerunt , an coniunctum, an leparatum genus syllogismi faciant . Sunt Philosophi, qui, tradituri adolescentibus alicujus scientiae rudimenta , eos primum doceant , certare verbis , & impudentiuscule garrire , quam aliqua praecepta tradant , quae pueros ad ipsa penetralia scientiae perducant . Alii ne ipsam quidem Dei exsistentiam , clarissimam sane, & perpetua saeculorum traditione firmatam , sine clamore & altercatione recipiunt. Pleni exemplorum sunt libri quae facile foret proferre , nisi
VIII. Ηine intoleranda illa nascitur superbia , qua homines adeo principatum sibi tribuunt in litteris, ut vel aliorum eruditionem in aliis studiis minuant; vel si iis parcunt, in ea
tamen facultate, quam tractant, Omnes prae se contemnant.
EM mos hominum, inquit Cicero, ut nolint eumdem pluribus rebus euellem I . Hic autem mos ad nostram usque aetatem pervenit . Iurisperitus e. g. si Theologum de Iure vel Publico , vel Privato disputantem audit, plerumque deridet . Scilicet Iurisprudentia ei solum , qui doctoris insignibus decoratur, est pervia: ceteros a se repellit . Theol gus vero , etiamsi Iurisconsultum laudet , tamen nefarium scelus putat , si ille de Sacra scientia quidquam delibat. Quasi leges Caesarum non ex Sacris litteris, & Ethica disciplina illustrentur : aut quasi Sacrorum statuta canonum non Principum constitutionibus adjuventur . Atque haec nominatim de philautia, & eius contrario odior ad quos quia r liqui adfectus reducuntur, de iis dicemus pauca. .
233쪽
here. Quae consuetudo iudicium corrumpit , & aciem iudicandi retardat. si Hinc ut monet vir elarissimus laudationes evasere,, adeo communes, & tam promiscue congeruntur in omnes, se ut iam dici nequeat , quid sit de laudatis sentiendum . ,, Ubinam ille Concionator , qui hominum non audiat in se Gazeta , eloquentissimus qui auditores ipsa doctrinae s ,, blimitate non rapiat in admirationem sui Quicumque ,, moritur, pietate insignis est. Triobuli scriptores vel vol ,, mina conflare possunt , si in unum compingunt amicorum ,, elogia adeo ut in hac profusissima laudum sine delectu se distributione, mirum sit aliquos inveniri. , qui tam cupide se illas appetant , collatasque tanto studio colligant , atque,, conservent I Quisque prudens haec pro sua sapientia ad eos, quos novit, applicet.' XII. Simillima huic est Maritia , quae quam mentem obtuderit hominum , quot bella in omni mundi aetate susciatarit , quot regna solitaria fecerit & deserta, Historia luc lenter ostendit. Sane qui tali adfectu aguntur , vix aut ne vix quidem verum audire, ne dum ratione comprehendere ,& adtente considerare possunt. XIII. Timor etiam mirabilia phaenomena in hominum animis progenerat. Qui nimio timore corripiuntur, Vix. unquam res, prout sunt, intelligunt: putant se videre , quod non vident, & perpetuo male ratiocinantur . Hinc tot m tenta id Ethnicorum historiis se offerunt: quae ex hoc fonte fluxere, quod populi, a sacerdotibus decepti, sibi persuasere, Deos immortales visibili supplicio poenas de scelere esse sumturos. Et motis semel in religionem animis , iacile fuit ut existimarent, quaecumque minus ordinaria eveniebant , . Uel
Lunae, aut Solis defeόtionem ; vel ovum solito majus ; vel serpentem domi, & id genus ineptias; haec, inquam , esse ostenta, quibus Dii illi sui iram & indignationem declara
Sed & apud nostros quam multae fabulae rimore nastu turl Qui timent, ipsi noctium occursacula , bustorum spectra horrenda dictu se videre adseverant . Quaecumque no stuaudiuntur , lemures sunt. Si qua femina annosa, & pannosa
234쪽
oecurrit, haec scilicet prae se fert mirificam potestatem Daemonas pro lubitu revocandi, male faciendi cui velit, & impune hominem occidendi : & sexcenta hujusmodi nugaeim1-ma, quae, nisi terrore correpti, aut fatui , numquam adfirmabunt.
XIIII. Ira quam praecipites det homines nullus non sentit. Haec mentem animi retundit, Oculos iplos occaecat , ut nihil tam absonum aut dici , aut cogitari possit , quod iracundus homo in ipso furore non faciat : adeo ut sui compotem pudeat aliquando, talia patrasse . Hinc animus tam vehementer percellitur, vix ut possit recte de rebus iudicare: sed, quae obstant, maiora; cetera multo minora esse existimat: iccirco deteriorem partem eligit semper . Quare si rationem subducimus, inveniemus, mortalium calamitates maiores ab iracundia profectas esse. His breviter perlustratis, manifeshin sit, eos animi m tus , qui rationem perturbant omnes enim perturbant compesci oportere et & Philosophi esse curare, ne adfectionibus ullis agitemur, sed serenam mentem habeamus, si recte A sapienter cupimus iudicare. Nam ut navis in medio mari vehementibus, & contrariis acta ventibus, neque cursum immere, neque portum petere potest ἔ sic animus noster adfectionibus iis , quasi vento, circumactus , ViX . unquam Veritatem , quo tendit, consequetur . , Iccirco memoriae mandate
Ne, dum adfectu aliquo occupati estis, jud eris : quias iudicassis , rem iterum ad examen vocate e tum demum ii-bere , σ re accurate perpensa, pronunciate .
De soluetis Mentis, quae obstant , ne
SEd etiam mens nostra caussam domesticam habet muli rum errorum , in quos frequentissime delabimur : qui veri adsecutionem mirabiliter retardant . Hos ut vitemus ,
235쪽
necesse est caussas pernoscere , & alta mente defigere : quo
facilius eas, cum occurrerint, declinemus . Nos eas ad tres classes non incommode revocamuS , tarditatem nostram , me-
. thodum perversam, & praeiudicia e quas eodem ordine estplic
Prima ac potissima eaussa , propter quam fallimur iudicantes , est, i a mentis nostrae natura et quae & intelligendi facultatem angustis limitibus habet definitam ; & illa ipsa , quae intelligit, tam obscure intelligit , . vix ut credi possis . Id, si cognitiones nostras diligentius examinamus, planissime
deprehendem . Nam mens nostra , etiamsi habitat in corpore , tamea gnorat plane mirabilem fabricationem corporis, cerebri pra sertim . Non quod minime sit ad cognoscendum idonea ἔnam si ei alienum cerebrum obiicitur , & partes sunt eo spicuae, perfecte cognoscit et sed hoc nomine tantum , quia Deus noluit animum res pernoscere, nisi per sensus. Deinde non adsequitur naturam rerum quantumliber vulgarium e.g. nequit constituere , an corpus partes infiniatas habeat, an secus et quae sit natura Solis, Lunae , Stellarum , tum earum, quae Vagae, tum quae inerrautes dicuntur: postremo, an in astris sint animantia, & eiusmodi sexcenta. Ut mittam in praesentia res, quae fieri possunt a Deo , de quibus nugacissima multa fabulatur Schola, quae omnino i telligi, ne dum definiri, nequeunt. . . Uerum haec tarditas & imbecillitas prorsus emendari non potest i unum adhibere possumus remedium, studiose cavere , ne ea definiamus, ad quae investiganda omnino apti non sumus. Harim autem duae sunt classes et una earum rerum , quae intelligentiam nostram superant e ut natura divinartim proprietatum o itemque res omnes possibiles, quae nee rationubus naturae, nec divina locutione finiri possunt & explicari. Altera est rerum, quae intelligi eae quidem possunt , verum tamen caremus necessariis praesidiis, quibus ad earum cognitionem perveniamus: ut eae sunt, quas paullo ante nomin Vimus, tum etiam historia: antiquissimae, & hujusmodi infinita. Et haec de prima caussa. ' ' .
236쪽
. II. Altera vero caussa est, methodus pereres. Haee lati ssime patet, & ex ea plurimi errores, & infinita mala nascuntur. Principio quidam tortuosam & dirutam viam insiistentes , ad finem sibi propositum non perveniunt e sed frequenter labuntur: immo quo plus in eadem progrediuntur , eo magis averitate deflectunt. Frequentissime hunc scopulum viri quidam litterati offendunt. I. Sunt homines, qui , etiamsi Μathematicas disciplinas non callent , tamen de Philosophorum recentiorum scriptis iudicium faciunt confidenter; audentque plurima in Physica lucubrare. Sunt, qui Sacra biblia interpretantur , quin Graece, & Haebraice sciant: quin ullam historiae Iudaicae, MProfanae notitiam habeant: qui plane hospites sunt in Critica arte. Sunt, qui Romanas leges e ' superiori loco exponunt, qui nulla Romanae historiae notitia tincti sunt, nec Ethices , & Politices rudimenta vel summis labiis degustarunt. Sunt, qui Pontificium ius , qui Sacram scientiam docent ,
quin unquam Patrum scripta pervolverint, & Ecclesiae veterem disciplinam examinarint. Postremo , ut reliquos Omi eam , sunt Medici, qui infinitam morborum varietatem, quae Corpus humanum exercet, se curaturos esse sibi persuadent, quin unquam humani corporis viderint sectionem . Hi smnes, quia, quae necessaria sunt, ignorant , paucos in his disciplinis habebunt progressus . t . Π. Alii vero, tametsi recta pergunt , tamen in contrarium vitium incurrunt. Nimirum cum aveant omnia scire,& praeter ceteros laudari, res plane diversas eodem tempore legunte eumque minime indocti videri eupiant , indoEtissimi prae ceteris sunt. Etenim mens nostra, quae vix aliquam di
sciplinam persecte arripit, dum plura simul legit , nihil penitus ac profunde cognoscit: adeoque non nisi confusas ideas adquirit, & ea de caussa in iudicando decipitur. III. Postremo sunt alii, qui , cum animum ad aliquam disciplinam applicant, utiliora relinquunt , iisque immora tur, quibus satius esset abstinere. Ut ii, qui , dum Arist
telem explicant, meliores libros praetereunt: abstrusiores vero,
voi potius eos , qui nulla arte sanari possunt, examinant: M
237쪽
laborant multum de voce entelechia , de idea abst acta maiateriae , formae, privationis , & his similibus nugis . Tum &ii, qui Caesaris Commentarios e. g. exponentes , . ex quibus prudentia incredibilis, & maxime militaris comparari potest; occupantur toti verborum elegantia : & ex hac laude , quae eum pistoribus, & coquis sua aetate erat communis , virum elarissimum metiuntur.
His accensendi sunt quidam viri docti , qui eruditionem reconditam eam quidem, sed inutilem & inanem , studiose . perquirunt, & venditant. Ut illi , qui de numero Pyramidum, de hieroglyphicis, & pictura AEgyptiorum , de poesi,
ac musca Hebraeorum, de diphthongis Latinorum, plurimis verbis disputant: & hujus generis ineptiis, de quibus Phil logi praesertim, & Grammatici altercantur inter se ritu mulierum . Ut mihi talia consideranti , frequenter veniat in mentem illud Athenaei: Exceptis Medicis , nihil Grammatia eis esse sultius. 'IHI. His denique addit amicus noster eos, qui novitatis studio adeo delectantur, ut, nisi nova & inaudita proserant, putent, se esse expungendos ab albo eruditorum . Quae ins nia quot Philosophos, cetera acutissimos , & eruditissimos , transversum egerit, & proximo saeculo vidimus, di etiam in praesenti videmus.
Tertia errorum caussa sunt maejudicia , seu anticipata iudicia, quae mens nostra de aliquibus rebus facit: ex quibus fit, ut cetera iudicia plane similia sermemus , nec libere &ex merito de re ulla iudicemus . Nam cum homines a prima aetate adsueti sint alios audire, qui eorum animis rerum quarumdam species imprimunt ; facilς sibi persuadent , esse vera, quae audiunt: & eam fidem talibus adiungunt, ut difficulter in contrariam partem torqueri possint. Ex quo inmnita errorum seges progerminat. Itaque incredibilis praeiudiciorum multitudo, quae homines tenet , ad praejudicium auctoritatis revocatur: si pauca demas, quae in adultis hominiabus vel odio, vel amore nascuntur. I. Ac primo parentum auctoritas est filiis norma iudiea
238쪽
di, & 'plurium errorum caussa . Parentes enim filios a prLma aetate ineptis praejudiciis imbuunt , quae nutrices confirmant indesinenter et cumque tenelli animi usu rationis non valeant, & in iudicando minime sint exercitati , perluadere sibi non possunt, se a parentibus esse deceptos : iccirco mirandum in modum falluntur. Hinc spectra, & laris , & k-
mures, & virtutes herbarum, ac medicamentorum , & circu- atorum miracula , & nugacissima cetera , quae infelicium puerorum aures pulsant: usque adeo ut viri facti. & ab er
ditissimis viris admoniti, iis se praejudiciis vix ullo tempore
Deinde plerique omnes parentes filios suos molliter re
Rant , & genio indulgere sinunt ' quod sibi persuadent , si
secus facerent, maximum damnum eos esse Lauros . Hinc pueri in voluptates corporeas saepissime immerguntur , praesertim cibi, & veneris: quae & mentis acumen retundunt ,& memoriam debilitant, & hominem ita agunt transversum, ut vix unquam aliquid serio & meditate cogitare , & examinare possit. Sic enim habetote, Adolescentes, nullam capitaliorem pestem Vel corpori, vel animo obtingere , quam Corporis Voluptates : quae non solum fabricationem hominissensim labefactant, sed, cum maiores , ac longiores sunt , Omne animi lumen extinguunt. Plures enim exstructae mensae, plures frequentes poculi. plures ipsa Venus, quam pestis, quam bellum, tollit e muncio.
Hinc iidem parentes plerumque filios a litteris repellunt, ne eorum sanitati noceant. Quod si ad aliquam disciplinam adjungunt, studiose curant, ne ii sese in studia immergant: idque hac de caussa , quod studiorum cursus & longus est,& intricatus, nec facile mens humana ex iis se laqueis potest expedire. Hi autem duplici nomine mihi videntur errare : primum , quod constanter defendunt , studia officere sanitati . Nam si eorum, qui litteris in aliqua civitate student , tum indoctorum numerum inimus, & rationem habemus, multo plures senes in Monasteriis , & Universitatibus studiorum , habita ratione numeri, reperiemus, quam in reliqua civitate. Deinde quod contendunt, disciplinas omnes obscuras esse, &dissicilis perceptionis r cum id non nisi in paucis sit verum .ia potius methodo, quam rebus ipsis, vitio tribuatur.
239쪽
Alii vero filios suos nimis dure excipiunt, & nimio riugore obtundunt. Quare filii male educati , atque ab omns judicandi praesidio imparati, vel nesciunt recte cogitare, vel
coguntur eorum asperitate , & exemplis perpetuo male r tiocinari . Quae quidem consuetudo temporis progressu alterae
natura est , & ex ea pleraque omnia falsa iudicia proficiscuntur.
Hinc, parentibus auctoribus, diversas in republica proin fessiones amplectuntur, & animum ad aliquam artem adium gunt , prius quam intelligant, an apti sint, qui in ea cum laude se exerceant. Quod in caussa est, cur ea saepissime s quantur, ad quae eos non fert animus I & vel inerita , vel
tarditate perpetuo in errore versentur.
Offendimus saepissime praeceptores disciplinis excolendigparum aptos: qui si militari disciplinae, vel alteri arti reipublicae utili se dedissent , fortasse ad aliquam praestantiam
pervenissent. Contra plurimi in rem militarem incumbunt , qui multo felicius litteris darent operam : & iis , qui e superiori loco docent , nullo negotio anteponerentur . Quare consultius seret , singulorum propensionem prius explorare squam ad certa studia animum applicarent. H. Parentibus succedunt praeceptores, qui mirificis sente tiis frequenter imbuunt puerulos & auctoritate sua continent, ne alias disciplinas, quam, quas ipsi callent, ediscant. Peripateticus doctor clamitat , futiles & infirmas esse Recentiorum disciplinas. Artem Criticam , historiam Nat , Geometriam, Arithmeticam, Μechanicam, & his simulta, nugas puerorum esse putat e hominesque his disciplinis illustres , non secus ac insanos, exsibilat. Contra vero Unu
versalia, & Signa, & Syllogisticam, & Topica ,& ingentem
sputatilicarum quaestiuncularum turbam , quam Physicam ,& Metaphysicam inscribit, ubique crepat atque iis Phil sophicae scientiae limites omnino definiri contendit. Quinimismo interdum novam puerorum Inimis religionem incutit , ne ii Mathematicam, vel Physicam disciplinam addiscant ineve ea, . quae rata & fixa ipse habet , vocent ad examen. Puellus hisce admonitionibus innutritus praeceptoris sui pronunciata veneratur & osculatur : existimatque nihil prae stantius posse cogitari . Praeclara aliorum inventa , quasi merae nugae essent, aversatur: &, vel solo audito nomine r
240쪽
centiorum systematum, exhorrescit: iccirco disciplinarum so ' tes ignorat, nec aliquid eruditis auribus dignum audie harae potest, aut emittere. ltaque grandior factus , & ipse alios eodem lacte enutrit : & inscitiam tanto labore propagat , quanto opus non esset , ut in optimis disciplinis clarissimus
Haec caussa fuit, cur disciplinae graviores per tot saecuIain sordibus jacuerint: nimirum quia praeceptores, qui doctissimi putabantur, viris equisque contendebant , ne pueri Ueteres magistros desererent: neve aliquid novum, quod in italis non esset, cogitarent. Dolebant siquidem homines hujus modi . quod juniores eos doctrina superarent : & ambitiose curabant, ne gloriam illam , quam tor laboribus ipsi essent conlecuti, nova ista doctrina, ac docendi via labefactaret . Itaque confidenter opponebant , plurimas haereses etiam melioris Philosophiae ope in Theologia suscitari r atque argu mento isto ab invidia ducto , fallo illo quidem , sed cum plausu recepto, aliorum inventa, immo etiam ingenium perdiderunt I . . . Ex hac vero institutione nimis multa praejudicia nascuntur, quae ex adjunctis personarum , & librorum delumi solent. Quis enim , inquiunt, non ea faciat , aut esse vera putet, quae ab homine aetate provecto fiunt quae ab eo , qui pietatem erga Deum vel habet , vel simulat qui sapientiam, & moderationem animi prae se fert qui nobilit te, qui divitiis, qui dignitate, qui honoribus ceteros antecellit qui vitae genere, qui nomine , qui ingenio ab aliis discriminatur quis putet , hunc errare posse ὶ Contra vero quis sibi perluadeat, aliquid egregium cogitari posse a iuvene , aut a paupere, eoque pannoso, nullis omamentis, nullis dignitatis insignibus praeter ceteros noto ὶ qui nihil expedite loquitur qui vitae disciplina, qui vultu, qui gemu aliquid deforme ostentat Haec sunt communia praejudicia auctoritatis, quibus h mines in omni vitae pane ducuntur . Non quod expresse hoc dicant: EB dives, aut nobilιs , aut senex o igitur errare non potes et nam huiusce consecutionis vitium statim oculis
