장음표시 사용
241쪽
distincte eogitent de iis , ex diuturno . usu audiendi , & imprudenter cogitandi , impetu quodam .naturae ad hanc regulam actiones thas conformant. '
Adde huc eos, qui ex librorum multitudine, magnit - .dine, titulis , raritate , pretio, vel auctoris , vel polselsoris eruditionem metiuntur . Nihil profecto frequentius non apud ineruditos modo , sed etiam plerosque eorum , qui in litteras incumbunt, quam hoc praejudicium, occurrit. Quis enim non nullis persuaserit , copiosa illa volumina Tostati, Abulensis episcopi, quae Sacram . Scripturam exponunt , non dico Calmeto , aliisque copiosioribus, sed ipsi irino, & Menochio, ceterisque , qui breviter scripterunt, multis nominibus esse posthabenda i Quis Historiae, & Critices imperitus existimet, Saliani Annales Veteri Testam. sex magnis codicibus in folio , uti vocant , multo esse viliores Petavii Rationario , aut Sigonii caeterorumque brevibus commentariis de Republica Hebraeorum P .is Casuillarum sibi persuadeat, Leandri, Salmanticensium , aliorumque Ca- suis amm ingentia volumina , quae. Moralem disc linam tradunt , uel uni Antoine libello de Re Morali, o ut alios taceam, locum dare debere Ad haec quis Recentioris physicae expers censeat , i unius Neotoni codicem de Physica , eumque brevissimum , inibliothecas , Scholasticorum , Cari sanorum, & Gassendianorum omnes , si quis rerum fontes ,& ordinem perpenderiti,i mutudine , soliditate , utilitate superare Idem de ceteris esto judicium, quae saepissime ho
Perpende cetera librorum adiuncta , idque libero iudicio, plane deprehendes , non tituli pompam , quae magnum qui1 polliceri videatur, ut Theatrum, ut Thesaurus, ut Po-6anthea , ut Enoclopedia , ut Corpus Iuris Canonici , aut Civilis: non raritatem , aut pretium librorum , non cetera
hujus farinae & nomen , & a limationeia libris dare posse . Tamen ex hisce praejudiciis plerique omnes semidoctorum
i P. Patisius Gabriel Antoine Societatis Iesu edidit Theologiam Moralem Universam . 4. Huius postrema editio fatia fuit Romae a Daune Generino Salomonio , cura amici nostri Philippi de Carboneauo , qui eam uhi necese erat illu-μaυit, rursumque, tertio alictiorem edidit.
242쪽
errores proficiscuntur . Quibus se illi egregie liberarent, si res merito suo, non ex aliorum opinionibus, iudicarent. III. Jam cum homo ex praeceptorum disciplina excedit, incurrit in mores popularium, qui, tantum abest iudicium expoliant , ut plerumque in errore confirment . Cum enim erroribus , quos cum primo lacte ebibimus , non nisi meditatio accuratissima medeatur ; & pauci' sint , . qui primas ideas , qui vim vocum libero judicio perpendant ; ita fit, ut major pars hominum in erroribus pueritiae perseveret: &errore , ac obstinatione sua populares suos obfirmet . Hinc putares eosdem plerumque mores habent , iisdem cibis libenter victitant, easdem opiniones fovent . Nec id solum
in re levi, sed etiam in gravissimis negotiis; &, quod plus est, in illo maximi momenti negotio , quod spectat ad religionem . Interroges populum , quid sit Angelus o respondebit , esse puerum alatum . Interroges, quid sit Damon o audies , esse foedissimum hominem, qui satyrum specie praefert . I terroges etiam , quid sit Luna , quid Sole audies , esse anum i ,- quod vultu hominem refert , & his similia. Interr ges, quid sit Deus: adhuc peiora accipies. - Quid eorum etiam, qui versantur in litteris , plurimi amplexantur opiniones mirifice absurdas . Sunt, qui sibi persuadeant , se , modo sua in Deum peccata sacerdoti confiteantur; & absolutionis verba audiant , vere ab omni culpa liberari : nihil interim cogitantes , an doleant de flagitiis commissis ; constituantque firmissime , se in posterum tempus innocenter Victuros . Horum quam frequens sit numerus , utinam ipsi non fuissemus experti . Alii alia non minus noxia defendunt. Vere ut videar mihi dicere , eorum , qui dedita opera solidiori Theologiae non vacant , paucos esse, qui veram religionis , & modi colendi Deum habeantideam : confusam plerumque , & erroneam qui mordicus t
Femellae & indocti miraculo adscribunt quidquid non intelligunt , & in superstitionem facillime incidunt . Quod
si aliquem tales ineptias ridentem audiunt , tamquam perversum haereticum plenis buccis accusant . Fidei decreta seu articulos inepte explicant , & intoleranda multa defendunt. Nimirum misera plebs religionem aliam sibi fingit diversam ab
243쪽
ab ea, quam Theologi , & viri sapientes habent . Cumque filiis, & amicis easdem opiniones instillent; mirum non est, si praejudicatae istis & ineptissimae opiniones tam late pateant,' ut civitates, & regna pervadant. Itaque tametsi homines liberaliter educati, & qui viris doctis ,' ac piis familiariter usi sunt , ab iisque haec saepe &multum audierunt , puriorem religionis habent ideam ; p tior tamen hominum pars, id est feminae, plebeii , & rustici , purissimam religionis nostrae doctrinam vanis commentis, & intoleranda superstitione contaminant. Ut vix ab eodem fonte, quo nos , quae ipsi credunt, hausisse videantur . Vel quia a nullo sacerdote religionis rudimenta rite acceperunt Vel quia eos pastores sortiuntur , qui, pro dolor lgermanam religionis ideam , .ineruditi ipsi , nesciunt expli
Haec, quae in Catholica & purissima religione tam sunt trita & vulgaria , apud Heterodoxas gentes , quae Veritatis lumine non collustrantur , evenire mirum non est . Multa itaque veteres Romani plebeii pro veris habebant , quae d Elissimi homines , si non publice , at privatim damnabant . Multa nunc temporis apud Muhammedanos indoctos Vigent, quae politi eorum scriptores tamquam falsa reiiciunt . Nihil igitur agunt ii, qui ex Muhammedanorum vulgarium superstitione illorum ossinium religionem metiuntur . Nam multa illi quidem falsa defendunt : ut omnes defendunt , quia vera & Catholica religione seiuncti sunt at multa praeclara in eorum legimus auctoribus , quae si non nulli eXpenderent , abstinerent profecto a calumniis , quibus Arabes prosequuntur, & Hebraeos: quod etiam de Haereticis dictum volo . Contra vero impudenter Heterodoxi Omnes sacrosa
ctam Christi religionem derident , propter superstitionem ,& imperitiam aliquorum, qui ea fingunt,& defendunt, quae
Ergo , ut hisce fallaciis occurramus , sequentes Can nes , secundum ordinem errorum, cor tituendi sunt : & ea iquae praecipiunt, servanda. '
244쪽
. Quae vires humana mentis excedunt, ne vestigato P π enim perdes. plane intelligi nequeunt, vitato. Possbiles res ne imsigato.
Via ae ratione Rudeto : clariora m Deiliora prius edimo , ex quibus , consequuntur , dilucidentur . ut ne addiscito et sed seorsum unamquamque , acerrime meditator . Inutilia oe inania resecato , utilioribus vicato . Caυeto ab Rudio novandi : dsamen non serviliter, sib ra judicato.
Gυeto a praeiudicatis sententiis, vel usu domestico, fel scholae, vel populi comparasti . Singulas ideas , vocoia examen revocato e nec eis adsentitor , intellia has , ita δε habere. Disciplinἰs, invita Mnema, ne Vacato . De aliorum op;nionibus temere ne pronunciato 2 nec ex rumba , ex optimatum sensu res existimato:
CAPUT VII. De o verum certum Experiment s consequendi .
inod si homines hisce canonibus recte uterentur; sensuumque, & voluntatis , & mentis erroribus declinatis, investigationi veri unice se darent ; dubium non. est, quin essent plurimas veritates consecuturi , si non omnino clare, saltim eo modo, quo in hac vita possunt adquiri. Nam, tametsi Deus homini non eam facultatem dedit, quae satis sit, ut omnia, ea praesertim, quae ab ipsa natura involuta sunt, perspicue deprehendat; tantum tamen dedit quantum satis est , ut plurima A pulcerrima consequatur: & ex eorum vestigatione ad ipsius Dei numinis incredibilem putacritudinem contemplandam ducatur. Pria
245쪽
Primum igitur sensuum ope , seu experientia plurimas veritates intelligimus , uti supra docuimus . Experientia autem Philosophis est: , Cognitio adquisita ex constanti observatione eorum , qua sensibus obvia funi. e. g. Experientia ce tus sum , nivem refrigerare man&m , ignem Uero calefacere .
Ideoque exsistentia & individua corpora , quae sensus adficiunt, experientiae subjiciuntur; ea vero, quorum notio nulla haberi potest, per experientiam non constant. Quoniam vero , quae possunt cognosci, Vel extra nos , vel in animo sunt; duplex est experientia , , externa , & iu-zerna . Per experientiam internam percipimus ea , quae in animo eveniunt: id est, nos hoc, vel illo modo percipere rhaec, & illa velle, aut refugere . Itaque per sensum internum animadverto, gustato sale , in animo meo exsistere adfectionem molestam : ex adspectu serpentis nasci sensum timoris, cetera. Haec alio nomine vocatur conscientia, seu ἐπ-εimus sensus. Experientia vero externa comparamus ea, quae sensus extemos movent & adficilint e. g. aquam madefacere , ignem adurere.
Sed quoniam ea, quae conscientia scimus , possimi esse vel clara , vel obscura ; iccirco sedulo expendenda sunt , . ne iudicando sallamur. e. g. Scimus intimo sensu , nos per j re dolorem et quo gradu vero , nisi postea quam id meditati sumus , nescimus . Itaque observandae quam diligenter sunt res, ne in cognoscendo decipiamur. uae vero sensibus extemis percipimus , revocanda sunt 'ad ea, quae supra diximus de sensibus . i. in sensis snt i retri , o valentes. Hinc qui icterico morbo adsem sunt, vident omnia flava. Qui febri laborant, amara omnia sentiunt. II. Ut rem medullitus examinemus . Nam frequentissime evenit , ut praecipitanter iudicantes , aliud pro alio acci
Hr. in s uno sensu verum adsequi non possumus, aliis eamdem rem exploremus. e. g. Arena quaedam alba saccharo tam est similis, ut nihil supra: vatia etiam genera pcmorum Velessi massa amygdalina fabricata, vel ex cera , vel etiam αsucco pomorum nive durato, tam sunt similia veris, ut Oculati quique testimantes decipiantur. Itaque vix unquam Visualterum ab altero discemes r at facile discemes , si utrumque degustes.
246쪽
ii 13. in Obiectum corpus si conspicuum, ρο non magno ἰnte alio diset . Qui enim Nopes sunt obiecta aliquanto
remota aut omnino non Vident, aut tam confuse Vident , ut
ab aliis nequeant discemere . Pres tae vero facilius & clarius vident remotiora , quam proxima. Utrique ergo instrumentis vitreis objectum sibi apte proponent . Tubi Optici clare ostendunt res remotas : microsiopia Vero ea , quae mi nutissima sunt, & vilum fugiunt. V. Ut corpus, seu medium, per quod lux transit, recte fehabeat . Nam qui videt per nebulam , res distincte non videt. Qui videt obiectum per duplex medium , unum rarius , aliud densius , plerumque decipitur . Hac de causis remus , cujus pars in aquam mersa est, apparet fractus, quia pars per unum, pars per duo corpora diuersae densitatis videtur. VI. in ea, quae reapse experimur, vera use constituamus: non ita vero, quae alio modo, id est, vel .nticipatione , vetphantasa, vel ratiscinatione comparamus . Familiare hoc est, hominibus, qui praejudiciis occupantur , ut ea sentire se dicant, quae revera non sentiunt. VII. Ut si dubitaverimus , an errore teneamur cou D-mus eos , qui observatione naturae contrieti funt , plurimum
que valent iudicio. Nam saepe huiusmodi homines nos d cent , dubitationes nostras nihil habere momenti. VIII. Ut exquisitioribus instrumentis , quo ad ejus fieri potest , utamur. Nam instrumenta selectiora, ut telinopia, microscopia , machina pneumatica , cetera, quae Recentiorum studio hoc saeculo mirandum in modum perpolita sunt , Vel denOVO excogitata , ea perspicue ostendunt , quae alia superi ri saeculo inventa vel nullo modo ostendebant , vel obscure
VIIII. Ut non ante diiussicemus , essectum ex aliqua erusamanare , quin prius exploratum habeamus , talem essectum ex alia caussa proficisci non pilo. In hoc ultimo momenta sunt maxime ad bene ex aliquo experimento ratiocinandum zquare non nullis id illustrabimus exemplis. I. Exemplum sit illud celebratissimum de anilia. Aquas antlia tolli & hauriri, non heri, aut nudius tertius, sed perplura saecula experti sunt homines e & qui se esse oculatiores
putabant, dixere caussam esse ,' quia natura horret vacuum in
Putabant illi , se acu tetigisse rem : verum pulcre decepti. ' sunt ,
247쪽
sunt , propterea quia non Vestigarunt , an alia caussa esset, quae id faceret. Postea vero quam Philosophi id studiose expenderunt , facile intellexerunt , aeris . extemi pondus caussam esse, quae aquas tolleret I).2. Praeterea , qui respieit caelum nudis oculis existimat , videre se infinitas stellas : quod est falsum . Nam .Astron mi gravissimi fatentur, non multas videri . Hevelius numerat CIPI CCCLXXXVIII. Flamsteedius vero CI CI CI idque
telescopii ope. Nulli amen dubitamus , multo majorem esse numerum stellarum , sed quae vix telescopii auxilio dis cerni possint. Quod si quisquam curiosius exploraret, cur sibi
innumerae viderentur , reperiret caussam esse , quia nimia Velocitate torquens oculos , imagines in cerebro velocissime sibi succedentes faciunt , ut multo plures , & propemodum infinitae videantur.
3. Praeterea via lactea Aristoteli videbatur et esse copiosa exhalatio in atmosphaera consistens , & ab stellis illustrata. At Galilaeus , Keplerus , Blancanus, aliique telest pio demonstrarunt , nihil esse aliud nisi conglobationem minutissimarum stellularum. Ad haec stellae quaedam, quae simplices Videntur, cum aliis conjunctae sunt . Galilaeus ῖ in sella nubila, quae est in capite Orionis, xxI. distincte cognovit : in Pleiadibus ultra xx xx. Hookius. easdem Pleiadas eXaminans , clare vidit Lxxv III. stellas et Reita vero 4 plus quam centum : & in sola constellatione Orionis circi
Haec satis superque essiciunt, Philosophum, antea quam diiudicet , certi effectus aliquam esse caussam , debere dili genter eXaminare, an possint adesse aliae caussae. Si habuerit exploratum , nullam aliam esse ; nullus dubitet adfirmare, rem ita se habere. Sin firmum & stabile venari nequeat, ea tantum pro veris habeat , in quae maius pondus rationum trahit. Quod si ne probabiliter quidem poterit aliquid demnire , temperet a iudicando.
, i) Hist de P Academie des Sciences I 687. p. 26O. I 696. P. U3. Mariotis, de la Nature de PAir. p. 3 96. Otho de Gu ri e de Aere L. HI. c. I 8.
248쪽
Porro iudicia , quae per experientiam comparantur , id est ex singularibus notionibus ducuntur , vocantur intuitiis enimirum , cum trιbuimus enti ea , quae in tali eius notione complexa evidenter continentur . Quae Vero ex intuitivis per argumentationem deducuntur, appellantur discur a. F. g. Notio caloris perspicue continetur in notione senis:
proinde hoc judicium, Ignis es calidus, est intuitiυtim. Contra , si Petrum adspicio expositum meridiano Soli , & cum
memoria teneam , Solem meridianim plus satis calefacere ;hoc modo infero, Ergo Petrus satis calescet : hoc judicium est discursvum. Iudicia adfirmativa intuitiis fiunt hoc modo . Sit se jectum res, quam percipio, e. g. ignis: si praedicatum proprietas, quae ex subjecto perspicue infertur, e. g. urere . Itaque exsistit iudicium hoc modo: Ignis urit . Intuitivum vero negativum sic fit. Sit subiectum res percepta , e. g. homo . Considerem deinde in arboribus, e. g. esse ramos, & frondes, non ita vero in homine: sit igitur arbor praedicatum hoc modo : Homo non est arbor. -
δε-Hujusmodi iudicia sunt ea quidem singularia, sed ex iis
ducuntur universalia tali modo . Si praedicatum , & subi ctum contingenter cohaerent , nequit fieri propositio unive salis. Sin autem necessario, recte fit universalis, ut alio loco demonstravim . E. g. Video in media hieme aquam aeri expositam esse gelu. Quia tamen exploratum habeo, aquam non semper ita se habere, sed aliquando esse fluidam ; falso dicam : Omnis aqua est gelu . Contra, quia video calorem numquam separari ab igne, vere dico: Omnis senis est ealidus. Haec iudicia universalia ad disciplinas amplificandas prorsus accommodata sunt: propterea quia fines nostrarum cognitionum dilatant,
dum aliis & aliis individuis applicari possunt.
I. Hine experientia locus est tantum in P sica o qua ex Nattirae hsoria tota de mitur . In abstrusioribus vero disciplinis , quae ratiocinatione adquiruntur, ut Μathematica, & Ethica: tum & in iis, quae auctoritate continentur , ut Iurisprudentia, & Theologia superna, experientia non dominatur. . II. Hinc
249쪽
LIBER QUINTUS . . 2 711. Η- is tim possibilium experientia nulla dσri pq se '
Cum enim eae non exsistant , non incurrunt in sensus. Quare satius est iis supersedere. III. . Hinc de rerum naturis sues nim ab experientia i dicari non potest. Experimentis enim tantum cognoscimus exsistentiam re rum . Quare de rerum essentia caute dijudicabimus. ΙΙΙΙ. Hine Uudicia ad duo usu oe experientia adquisita,
V. Hine definitiones, quae ex plurimis experimentis accuratissime inter se compararis, o axiomata , qua ex definitionibus nascuntur, etiam sunt certa.
Facilior methodus experimenta rapiendi , usu doctissim rem hominum, qui in hisce exercitatiores sunt I , potius , uam lectione librorum , qui praecepta tradunt , comparatur . Quare auctor fum tironibus , huic illam praeferant; ιnrantum se e meant , quantum necusarium erit , facilis rem experiendi se habere sentiant. CAPUT VIII.
De modo verum emtum Demonstratione comparandie de Fallaciis refutandis . QVoniam vero non omnia, quae vera sunt, usu & experientia cognosci possunt , tali casu confugimus ad ratiocinationem ; & propositionem , cuius verita emcupimus investigare , cum aliis comparamus , quae & certa sunt s
i Hujusmodi fuere Lee Moeckius , AFhus , Boerhaavius, Bookius, Mussehenbro ius , aliique plur/mi , quorum in Commentariis Academiarum Florentinae, Londinensis , Parisensis , Leooldinae , Berotinensis , Bononienses , Petropoli, Mimburgensis , ceterarumque exstant luculrat o es et quorum qui ἐegit observationes , instituι δε-
250쪽
sunt, & clarissima: & hinc perspicue cognoscimus , an praedicatum cum subjecto consentiat, an aliter . . Curemus tamen, ut consecutiones non nisi ex principiis firmissimis, & clarissimis .deducamus: cuiusmodi sunt propositiones diuturna experientia adquisitae, definitiones , axiom eta, postulata: vel saltim reliqua, quae ex his evidenter nascuntur . Nam nisi ex principiis eiusmodi ratiocinantes concludamus, verbis inanibus difluere quidem possumus , aliquid ratione essicere, seu demonstrare non possumus. I. Porro demonstratio non uno tantum modo fieri potest.
Id diversis nominibus explicatur : a priori, & posteriori; diareela, & indirecta . Demonstratio a priori est , quae ex definitionibus , & axioniatis constat: vel ea , in qua ex caussa ducitur effectus. Demonstratio a posteriori est ea, in qua ex certa experientia aliquid confirmatur , vel ex effectu caussa ostenditur . , ,
II. Demonstratio d recta est, quae ex definitionibus, &axiomatibus, vel alio modo componitur . Indirecta , seu ad absurdum est , quae adsumit propositionem adversantem conclusioni , quam demonstrare conamur, & inde absurdum aliquod necessario sequi ostendit , ex quo si evidens , propinstionem contradicentem esse veram . Utriusque exempla subjiciemus a
Fingamus velle me probare hanc propositionem , Homo facere potest , quod vult: primo ponam principia hoc modo: Definitio I. Homo es animans perbe liomum. Axioma I. Perfectissimum ' animans debet esse omnino liberum.
Definitio II. omnimoda libertas est facultas aliquid faciendi, vel non faciendi, vel oppositum faciendi. Axioma II. Qui habet omnimodam libertatem, isprofecto facere potest, quod vult. Demonstrat o.
I. Quodcumque est animans perfectissimum , H est omnino liberum : per Axioma r. Homo est animans perseetiss-mum: Definition. 1. Ergo, Homo es omnino liber. Qui est omnino liber, fuere potest, quod valle Axiona. a. Ez'