Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

LIBER QUINTUS. 229

ratione alterius. Quare cum credo scriptori dicenti , in I dia esse urbem quamdam, quam vocant Goam, fidem habere dicor.

Si fidem adiungo ei, qui fallere potest, aut falli; meus adsensus est infirmus, & ad probabilitatem reducitur . Quod si tribuo fidem ei, qui nec fallere, nec falli potest, nimirum Deo; haec fides est tam firma, quam fientia. Hoc autem interest inter fidem, & scientiam: quod qui habet scientiam, agnoscit praedicatum , & subiectum propositionis, ac eorum nexum. e. g. Cum sentio me ambalarer

habeo ideam perspicuam mei , & ambulationis , & nexus utriusque : id est, clare cognosco , me ambulare . Contra , qui habet fidem , potest ille quidem habere antea ideam utriusque , sed non habet ideam connexionis : hanc enim postea iudicat esse propter auctoritatem dicentis. E. g. Ait quis, esse in Lusitania adamantem, cuius est Iibra pondo. Habet ille quidem ideam adamantis , & ponderis i sed ideam nexus non nisi fide loquentis habet . Item declarat Deus, Chrsum esse Deum, o Hominem l habemus nos confusam ideam Dei, clariorem Hominis: sed nullam illius nexus . Ideo eum propter auctoritatem Dei loquentis

eredimus.

COROLLARIUM

secundum eamdem remo quia his inter se pugnant. At potes id ipsum , quod certo scit , aliorum auctoritate confirmare .

E. R. Experimento capto cognovi, ignem esse gravem ἀHinc colligo evidenter , etiam flammam. Quod si mecum reputans , quam facile homines decipiantur, caute & ecabundanti dubitem, an erraverim; & legam gravissimos Phlialosophos id ipsum docuisse ; i firmius id animo percipio α adlevero. Quo casu & credo eos periculum fecisse : quae

P 3 est.

D id. Hamet. Hist. Academ. Reg. L. I. s. r. c. a.& Η, stoire de t Academie R ale des Sciences an. 17o8. & I qq. Paullus Cassati, de Igne Differt. 3. Repub. des Leti res Tomo. VIII. P. I ago. Sed haec mihi explorata non sunt : aliorum

262쪽

iro DE RE LOG IC A

est fides . Et ex eorum experimentis, ac rationibus video id ipsum sequi : qui mihi est novus gradus probabilitatis : ex quo confirmo id , quod jam perspicua ratiocinatione mihi certo colligeram . Sin auctoritas esset divina , novus gradus firmitatis ac certitudinis foret cc.

LIBRI

i Scientia es, evidens cognitio rei e Fides, inevidens cognitio rei . Haec autem inteν se pugnant eodem tempore . Quia ramen aliquae veritates perspicuae funt. etiam a Goritate. Divina notae , veluti exsiseentia , o proprietates Des , mundi creatio m. ς auctoritas autem Dei non eυertat lumen na- sed perficiat s nam idemmet Deus utraque Ura ac ratione homini. verum pandit ; iccirco ejusmodi cognitio quamqex aliis principiis habemus non minuit scientiae vim , sm 6 novus gradus firmitatis , qui eam roborat : ρο in eo , qu scientiam habet , reapse ad silentiam reducitur e h. e. ad Deum natura lumine id ipsum clarius teseantem . Quod qu Netat , idem petierit , ut Sole lucente , oculis valentibus , nemo si certus esse diem, nisi ex auctoritate ejus , qμ nobis ait, esse diem. Sed haec, aliaque ejus generis pugnani GPeripateticis quibusdam satis validi somachi concoque a re snquamus.

263쪽

PARS ALTERA

VERO PROBABILI.

CAPUT LDe mero Probabili generatim. Actenus quid si verum rarium t hinc quid sit verum prolabile facile constat. Itaque quem admodum illud certo est verum , quod ita esse cognoscithr , ut nulla dubitandi ratio reliqua sit , ita quod non nihil dubitationis relinquit . id quidem probabiliter tantum est verum. - b considerat adolescentem summo ingenio prae ditum, ducenda cupidum, a praesidiis omnibus ad ediscendum paratum , optima sque magistris utentem & inde colligit , evasurum virum doctum ; is sane probabiliter iudicat. Nam

Videt ille quidem plurima adjuncta, quae verum comitari s lent: non tamen omnia . Nam exploratum non habet , autanta ingenia vis nullo morbo peritura st: an grandior factus In eadem sententia constanter si permansurus et an progressu temporis praeceptoribus indoltis non sit usuruq: & his similia multa. - omnia qui haberet comperia, sine ulla dubit ilone existimaret, se veritatem tenere omnes veritatis characteres notos habemus ,

ncucitur. Sin aliquos tantum cognitos habemus . tile iudicium est probabile , nec nisi hypothesi fundatur. Est autem retur T , quia ex ea P ri tales rei non incommode possimi explicari.

264쪽

LIBER QUINTUS. 233 '

COROLLARIUM III.

rene potest aliqua propositio esse nobis. probabiliter Uera , esie re fama. E contrario potes aliqua esse nobis probabiliter falsa , in esse Wra reapse . . Prima pars constat ab exemplo posito . Nam si is, qui promittit, non habet animum gratiam referendi , talis propositio est nobis probabiliter vera e reapse vero falsa . Altera pars eodem exemplo illustrari potest . Nam fingamus talem hominem bis aliquid mihi promisisse , quin promissum impleverit . Itaque probabiliter in praesentia iudico , verba mihi dari , meque denuo esse decipiendum . Quod si promittens in ea hora secum omnino constituerit , stare promissis ; meum iudicium , quamvis probabiliter verum sit, re tamen est falsum.

Probabilitatis doctrina quanto si usui n vita civili , ἰλfli non intelligunt , qui numquam cum hominibus Uersati

sunt , aut eo modo funt ver fati, ut ventris obessiEntia , noramentis usu regerentur . Pleraque enim neeotia , quae homines Occupant, non evidentibus principiis , sed probabilibus nituntur . Ut qui talem eruditionem coutemnat , o in fingulis r hus Mathematicam evidentiam requirat , ab hominum foci tate tamquam delirus si explodendus .

C APUT II. . De probabilitate resorica . SIZpe nos veritatem investigantes , cum nec periculum facere , nec ratiocinatione perspicua aliquid emcere possimus , cogimur in eorum auctoritate . qui vel negotium experti sunt , Vel ab expertis acceperunt , adquiescere : & rem credere propter eorum , qui scribunt , auctoritatem , & probitatem . Uerum cum ii , qui nam rant, vel imprudentia , vel malitia falsum frequenter obtrudant ; necesse est , ne imprudentes decipiamur , quo modo

265쪽

234 DE RE LOGICA

do verat , & filia narrationes secemi queant , intem stere I . Quo vero fidem testi prudentius habeamus , tria examinanda sunt . I. qualitas testis . a. res narrata. 3. modus

narrandi.

Testes non uno tantum in pretio sunt habendi omneq . I. Quidam sunt prudentes , & peracris iudicii, quidam indocti, & hebetes. a. Quidam studio partium aguntur : alii libere iudicant . 3. Non nulli sunt boni : alii improbi, &mendaces . 4. Sunt quidam oculati, quidam auriri r & hi rursum vel cum eo, quod narrant, simul fuerunt, . vel ei su Pares, vel longe sunt illo posteriores. His constitutis, duo cum viro doctissimo axiomata ponimus t ex quibus non nullae leges , tamquam consectaria ,

ducuntur.

I. Quo maflis certus sum, auctorem nec Voluisse , nec potui e me decipere; eo firmiorem ei fidem habere debeo . I. An quis me voluerit , vel potuerit decipere , ex nam rationis adiunctis, qua vel purnant, vel alio vitio infuscantur, judicandum est. Regulae de qualitate testium

Tesimonium viri prudentis oe exercitati iudicii, quἰνem narrat, qua peracre judicium requirit , probabilius es testimonio indocti .. Sin rem aliam narret, ese aequalis momenti . E. g. Si duo homines phoenomenon Physcum a se visum narrent, e. g. Vidisse se cometam, novam stellam, spectrum, cetera ; nemo sanus negaverit, cultiori & sapientiori esse credendum : quia alter fortasse rem non expendit accurate. Quot enim res falsas Aristotelici, ceteroquin acuti, tioculati, narrant in Physica quam facile sibi persuadent, se ea vidisse, quae non viderunt uod si ambo rem narrant . quae sensibus tantum, sine ulla ratiocinatione , comparatur ;e. g. vidisse se hominem ab alio occidi, ablegandus non est indoctus a testimonio ferendo. Testi-

i De hac re egregie disputavit Rudigerus, de Sensis Veri, & Falsi.

266쪽

LIBER QUINT S. 233

Tsimonium hominis , qui partium Rudio non agitur , pr ferri debet ei, qui in alterutram partem propendet. Propositio est eviden . Dignoscitur autem , an homo in alterutram partem inclinatione voluntatis pendeat , e1 adjunctis patriae, religionis., seme, ceteris. Sic homini Hispano referenti, Lusitanos exercitus fusos fugatosque a suis :magnam vim hostium interemtam , & id genus alia ; nisi eum iuvent adiuncta alia, haud temere credendum est: nam utriusque gentis aemulatio , & aemulationis caussa nota est

cunctis.

Quid λ ii etiam, qui sine odio scribunt, si superbum de suis habent iudicium , intolerandas ineptias istribunt . Quis non rideat Lavletum, hominem doctum, & a recentiori historia bene paratum, qui, cum aliis praecepta recte iudica di traderet I , adfirmare non dubitarit , Richelium Cardinalem , quo vires Austriacae gentis facilius minueret , Pomtugalliae regnum Ioanni uir, Brigantino Duci dedisse uasi obscurum sit ulli, qui historiam proximi saeculi vel a limine salutavit , quo modo Ioannes IIII. ad Lusitaniae regnum Pervenerit, non dicam inscio, sed ne suspicante quidem Richelio . III.

Oculatus testis merito suo praefertur aurit . Aiod si oculatus non ades, aurito, eique prudenti, sua fides constar. Prima pars est manifesta. Nam oculatin narrat , quod vidit: eorum vero, qui audiunt, quilibet iliquid vel addit , uel mutat. Iccireo non tam locupletes sunt testes . Quod si auritus & prudens , & probus aliquid referat, caussa nulla est cur a testimonio repellatur.

IIII.

Auriti testimonium diligenteν est expendendum , usque donec ad eum , qui primo retulit, veniamus . Hae via is ex

i Metodo per studiare la Storia, CV. XI. art. I.

267쪽

z36 DE RE LOGIC A quo sente hauserint, re, quid de iis sit judicandum, penitus

eo nostemus. Vae

uasis scriptον mallorem auctoritatem habet, quam uqui Iove post vixerunt et oe quo magis ab ea aetate seiuncti sunt, eo minor eorum est fides. Sin plurim aequales mir Meos ruunt, moratis evidentia habetur. . Regula de rebus, quas narrant.

- Narratio, in qua talia afuncta δε offerunt , quae inter se pMnant, probabilitatis expers est. Nam liuiusmodi narratio prae se fert contradicentia, seu talia enunciat , quae fieri omnino non possunt . I itur' oriri

est probabilis: Coroll. a. )

narret, parum fideι habete potuit enim aliqua de caussa deciapι. Sm plures ιntegrae fidei, quamvis disers modo , id nam rent, plus habent momenti. Sed multo plus I abebunt momen

ti , immo prorsus plenam fidem facient, si ijdem verbis si oculati, s personae publica, s jurati testentur.

Io. Si res sit minus mirabitis, oe incerto rumore habeatur , parum es probabilis. Sin autem unus mobusque testis oculatus eam confirmet, plus habet ponderis. Maius vero s plures

oculatι eam narrent.

Retula de modo narrandi.

Infimum probabilitatis gradum habent , qua Poetarum

more traduntur. ψα

268쪽

LIBER QUINTUS . . a

Nemo enim est qui ignoret, Poetas non hunc sibi finem Ponere, ut Vera narrent ; sed fabulas de industria excogit re, calamistrisque,suco ornare, quo possint facilius & a res, & animum demulcere legentium.

II. ' imiorem probabilitatem habent, quae Oratorie dicuntuν omodo nec declamasoria snt, nec pane rica . oratores enim cum palam & in concione Ioquantur ruerisimile non est , ut fasta populo impudenter obtrudant . aliter frontem non haberet narratio, & sibilo exploderetur , Verumtamen dum eas amplificant , sic urgent interdum, ut Plus, quam par erat, augeant. Hinc orationes Cicerovis non omnes eadem auctoritate censendae sunt . Quis enim audeat dicere , Ciceronem Π

strum, cum de suis rebus gestis, de Mithridatico bello , de lege Agraria, de Antonii flagitiis, ad populum loqueretur , qui illa omnia nota haboisset; impudentissime mentitum esse Nolim tamen existimetis, Adolescentes, omnia, quae Cicero ipse scribit , ad verbum esse accipienda . Fuit laudandus in lege Manilia Pompeius , laudavit: suit defendendus Milo ,

defendit r accusandus fuit Verres , accusavit . Sed iterum vos moneo , ne judicetis , eiusmodi homines tales fuisse , gles in iis tabellis exprimuntur . Fortasse non nihil & OLficio, & tempori tributum fuit . At Cicero modeste laud vit : verum alii tam inepte & inconsiderate aut laudant, aut vituperant, ut minorem, quam Paetae ipsi , praeferant probabilitatem .

III. Multo probabiliora funt ea, qua HMorieo modo narran tur, idque nude pliciter: sne ulla amplificatione, apumentis: mori adsent adiuncta, de quibus νnfra .

269쪽

-138 . DE RE LOGICA

. Da librorum Mendis .

IAΜ vero libri hoc tantum nomine probabilem rem ciunt , si integri & sinceri sunt; id est, non ita depravati,

ut fidem omnem perdant.' Et quidem cum ars Typographiaca, seu multiplicandi typo exempla, non nisi medio XV. si culo Europae fuerit nota ; fit consequens , libros omnes V teres manu descriptos fuisse: ex quo innumera menda in eos - irrepere debuisse, perspicuum est. Nam quis ignorat, quot menda librarii nostri, qui aliquid exscribunt , faciant Quis nescit , libros etiam typis descriptos , quos multum & diu typothetae volutarunt , ut errores notarent & emendarent; bene multis & majusculiqabundare Quidὶ doctissimi etiam homines, & oriographiae callentissimi, nonne interdum , vel oscitatione , vel festina tione in errores non nullos labuntur ὶ Hi autem si sunt fisquentes, si novis flagitiis augentur, exsistit & illud, ut huiusmodi libri fidei omnis expertes sint. I.. Qui mendorum caussas collegerunt , eas ad quatuor classes revocant, Librarios, Criticos, Deceptores , Hetinatem l . Ac primum Librariorum incuria , & imperitia innumera menda irrepere necesse est . Nam si doctiorum incuria caussa est multorum errorum ; quid sperandum, si incuriae imperitiam addimus Profecto vix fieri potest , quin' infinitae

nugae exscribantur : quarum tot exstant tamque recentia

exempla, ut ineptus sim, si id argumentis probem. Hinc voces quasi similes, & synonymas pro aliis exscripsere. Hinc litteras in alias similes convenerunt . Hinc n etationes , quae ad marginem erant codicis, idque explicati nis i Clercius, Arte Critica P. III. sect. I. Ex Catholicis vero ZamFus, Appar. Biblic. L. II. Dupinus, aliique.

270쪽

IIBER QUINTUS. 239

nis gratia, in contextum advocarunt . Hinc Iucri caussa d scribentes, non id curarunt, quam bene, sed quam celeriter scriberent : cumque aliquando a dictante excepta scriberent festinanter, voces, quas non intelligebant, vel dictans male Pronunciabat, male pinxerunt . Quae caussae, ut alias prae termittam , si concurrant, huiusmodi sunt , quae non dicam sententias depravare, sed libros mutare, & sui dissimiles s cere possint. Ut mirer veteres codices per ejusmodi manus ad nos usque tam parum depravatos pervenisse. Adde his Graecorum & Latinorum veterum scribendi viam sine ullis interpunόtionibus , & interstitiis , continua& perpetua oratione . Adde Iudaeorum , qui saltim usque Massorethas sine punctis vocalibus Sacros codices exararunt . Adde compendiariam horum omnium scribendi rationem , aliquibus syllabis omissis . Adde demum , mutationem lit terarum . Nam veteres Romani maiusculis litteris uteba tur ; ut etiam in MK non nullis videmus . Postea invaluit Longobardica, quam etiam Gothicam vocant : qua plerique

omnes codices antiqui sunt exarati i . Etiam Graeci primum charactere quadrato , ut habemus in inscriptionibus , usi sunt . Postea rotundiori sunt usi , sine spiritibus,' & a centibus et qui duo tractu temporis additi fuere a). Immo& Hebraei, qui primm utebantur Samaritano charactere , in captivitate Babylonica mutarunt eum t in Assyrium seu Chaldaicum, quo nunc utuntur 8 . . . γ Itaque cum scribae imperiti erant Monachi omnes, ubi seli eo tempore, quo barbaries eum in Oriente, tum in Occidente dominabatur , describendis codicibus vacabant ὶ in hujusmodi libros vel antiquo modo, vel male descriptos inciderint; fieri non potuit quin quadrata miscuerint rotundis: verba, & sententias depravate coniunxerint, vel interciderint : eosque perperam corruptos ad nos miserint la . II. Haec

i Vide Mabillonum, de Re Diplomatica L. U.

- a Vide MontDaconum, Palaeographia Graeca. 3 Vide Ludisicum Cappellum, de Litteris Hebraeorum. 4 si Multum enim hane in rem Roma contulit . . . ,, Bibliopolae quidam librariis malis in , neque conferensi tes descripta Aristotelis, & Theophrasti exemplaria cum

SEARCH

MENU NAVIGATION