Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ago DE RE LOGICA

II Hare eum adverterent Critici iam olim , α secum mputarent , libros emendatiores majori pretio a Grammat clis. & litterarum fautoribus comparari in id incubu runt ut libros quam diligentissime emendarent , aluique Venderent. Cum autem non omnia intellexerint, plurima ex ingenio emendarunt , id est depravatiora ediderunt: adeoque inter ipsis Μedicorum manus aegrotavit Critica ars 2I. Id ipsum post inventam Typographiam , plurimis Viris doctis evenisse , qui audacter veterum scripta emendarunt , viri litteratissimi conquesti sunt . Immo ex ipsa librorum typo descriptorum aliorum cum aliis collatione tam eli perspicuum, ut nihil supra ' . - III. Horum aliqui, qui non Critici modo, sed Deceptores erant , lucelli caussa plurima dedita opera , in scriptiSVeterum novarunt , addiderunt , mutarunt: nec id mouo in Ethnicorum libris 3 , sed etiam in Ecclesiasticis mon ' mentis λὶ . Ex quo tot non modo depravata , α interpo-

i) Videatur Joannes miserius , . In PolymathIa c. XVI. 6. & seqq. qui plurima adducit exempla operum famo nonnullis tributorum, . :sa Magna fuit exemplarium Sacrorum codicum λ α - screpantia : sive propter negligentiam quorumdam Jιbr riorum e με propter audaciam quorumdam mate corrigen- tium , quae M ta erant; sis etiam propter eos , quν mcorrectione, quae fili videntur , addunt, . aut Grahuur, is Origenes Adamantius, Comm. in Μatth. XVUN. y PIL Plura exempla Criticorum inepte Mima emendantium , dab tia Alius, Noctium Attic. L. I- ς 7' . ν τ' ἴ) Viri Diogen. Laert. de Placidi Philos in Zenone taVII. ra. oui id Athenodoro cuidam tributi. . .

O si Episeolas scripse rogatus a fratribus . Sed illas

ouidem Diaboli zHauiis impleverunt , quadam ex iliis ounoenter quaedam adiicientes . . . . NON m rum g yu

' μπε o quandoquidem adulterarunt , quae talia nora Dut is . Dionysiius Corinthius apud Eusebium, Hiae Ecu. L. LII. c. 23.

272쪽

LIBER QUINTUS. 24 I

Iata, sed ex integro supposita scripta prosecta sunt : quae &imposuerunt veteribus, & ineruditis etiam recentioribus plerumque egregie imponunt i . IIII. Praeterea Tempus, rerum omnium edax, litteras ex inscriptionibus, lapidibus , & multo magis ex membrariis , ac ceteris codicibus delevit. Adeoque plurimae lacunae Exstiterunt , quas nulla arte aliquando implere & supplere possumus . Id Aristotelis , & Theophrasti libris evenisse , testis est gravis auctor Strabo et . Ex quo evenit, ut libros hujusmodi humore, & blattis confectos & perforatos, Perti Patetici tam pessime interpretati fuerint , ut frustra Aristi telem in ipso Aristotele , ne dum Aristotelicis , requiras. His itaque de caustis factum est , ut & libri omnes veteres si Sacros excipias ad nos usque omnino depravati perve nerint ; & tot alia apocrypha iis admixta fuerint, ux non nisi magno cum labore ac diligentia album ab atro secemere V

Verumtamen haud difficulter haec omnia dis inguemus , si tegulas quasdam prae oculis semper habuerimus , quaesviri peracris judicii servandas esse constituerunt: quasque hic adnectere necessarium est, quo tirones contra subdolorum artes facilius muniamus. Hae sunt huiusmodio . Supposititii οιῶ iudicium est , se in veteribtis codiι ibo vilii tribuatur auctori e eum nulla, ratio, es cur ejus non habeatur , coxae nomen praseri . Interpolari vem , s in veteribus codicibus aliquid des , quod in i rerentioribus reperis pur . Mutilati, se aliquid dees, quod in antignioribus redi-

Ratio est manifestii Nam non alio monumento con timus , libros veteres ab illis hominibus compositos esse,' . Q nisi

I Videatur Hieron. De Scxipi. Eccl. ubi plurima Apost M, o eorum discipulis falso tributa memσrae: & L. II. Co tra Rufinum, & ad cap. xx. Hieremiae. 2 L. XIII. p. 4i o. edit. Goausoaiahis Genevensis.

273쪽

nisi ex seriptorum iudicio aequalium , & supparium , quod

veluti per manus traditum ad nostra usque tempora pervenit . Quare si illi germanum scriptoris alicujus partum agnoverunt, talis habendus est . A deoque antiquiores inscriptiones & tituli recentioribus praeferendi sunt, nisi gravissima ratio nos cogat addubitare . Quod si codices sint paris auctoritatis , & diversis nominibus insigniti , merito de conditore dubitabimus . iII. Si , ρiis a veter lus homἰnἰbus ex libro quo am Othis pνolata funt, ea nunc in libro , eadem inscriptione insignito , desiderautur , aut alius es, aut mutilus. Sin aliter legantur,f spectus si oportet. Si omnia inveniantur sne mutat;one, gemmanus ese r nisi aliae sint in eontrariam partem Doleandi rationes. Res est perspicua. III. Srebia , quorum nulla is priscis eatalog ἰs mentio fit, ae nee memorata sunt ab ullo finiptorum sequentium pro xime fecutorum plerumque ficu judicanda sunt e minimum s petita sunt habenda. Caute tamen huiusmodi lirgumentum negatἰυum est

adhibendum t . Et quidem Phaedri, Augusti Cisaris liberti , nemo, quod sciamus, meminit, ante Festum Avienum, qui floruit imperante Theodosio M. Similiter Q. Curtii nemo veterum Grammaticorum meminit: tamen si dictionem perpendimus, nec ille post Tiberii, nec hic post Vespasiani aetatem ponendus est : adeo uterque est culsus & elegans , &aetatem auream redolet .

omnibus antiquioribus , ea vix propter recentiorum auctoriis ratem admitti queunt.

Nam ratio ostendit, eos , qui proxime illis temporibus

vixere, certiores fuisse de rebus, quam nos. V. Libra , in quo dogmata occurrunt iis contraria , ν fcriptor , tuus nomen praefert , constanter defendit , videtve erus non esse, praesertim s dogmata mi magni momentie munimum est interpolatas. Vera est regula: vliquando tamen non sne aliqua limitatione usurpanda. Nam usu venit interdum, ut vir doctus,

i De Argumenti Negativi vi m usi legi potest Launbus svvlari dissertatione ad calcem L. de Fortuna Arist.

274쪽

ve accuratius examinata , sententiam mutet, & in contrariam

partem eat: quod exemplo Ciceronis, Hippocratis, Quinctiliani confirmari potest . Immo & ii , qui dubitandi artem colunt impense, ea in diversis locis disputant , quae non cohaerere videntur . Fallit aliquando ineruditos tum Philos phos , tum Theologos, Cicero , quod in libris de N. Deoriam, de Finibus, ceterisque ex differentium Philosophorum disciplina disputans, contrarias sententias suas facere videatur equod tamen non facit. Ipse enim erat Academicus i id est, perpetuo dilputabat, nihil definiebat, ut ex historia Philos

phica notum puto. VI. Liber, in quo memorantur res, aut personae fcristore , cuius nomen praefert, recentiores; aut eius non est , aut ab

alio es auctus . Si liber plurimis additamentis resertus sit , non iniuria suspicabimur, esse supposititium. Quod si paucae voces inveniantur, suspicari possumus, adnotationes esse Criticorum p sitas in margine, quae librariorum incuria in contextum irrepserunt .

VII. Liber ἰηλctus, ρο ἰmper;tiae plenus non potest ullo

modo, aut saltim totus viro docto tribui e nee liber fabulis abundans Uiro non inepto, quem constat veri amantem fui erquamυis in vetustis codicibus eorum nomina praeferant. Non est hoc loco sermo de rarioribus naevis, quorum Vix doctissimus quisque expers est ; sed de frequentibus mendis , & flagitiis ; quae in virum doctum non cadunt. VIII. Liber, in quo vel dedita opera tractantur, vel tau-guntur controυersae natae post tempora scriptoris , cui tri-huitur aut in quo deprehenditur scriptoris eo recentioris imitatio; eius non est, euius nomen praeferto minimum es interpolatus . Res satis evidens est.

VIIII. Si sitas sit diuersus a terro aut faeculi, aut scruptoris seisi, ejus non est, Puamvis nomen ejus praeferat . Sin autem si idem ac silus alterius scriptoris, hujus liber censeri debet, fi modo nihil impediat. Haec regula plerumque vera est: tamen aliquando sallit. Nam idem libri scriptor pro aetate, pro argumento, pro lubitu multa scripsi stilo diverso r quod ex certis operibus D. Augustini perspicuum est. X. Vocabula inferioris mi plane declarant , scriptorem

275쪽

2M DE RE LOGICA

esse recentiorem . In conυersone vero se quid oecurrat , quod eonυeniat linguae, qua scripsisse constat audiorem , cui liber tri-huitur ἰ aut non est converso, aut est interpolata. Hae regulae tam sunt rectae rationi consentaneae , ut vix egeant probatione. Exemplis non nullis ad summum confirmari pollunt. Ea qui cupit , legat eos i qui plurima &recondita eruditione de more ista exornant & illustrant. CapuT IIII. De testimonio Divino. IAM testIntonium Divinum, quamquam rem obscuram &intricatam proponat, si modo nobis certo constet esse divinum , tana certam & exploratam rem facere , ut nefas sit ei dissentire, perspicuum est. Deus enim nec falli potest , qui omnia scit: nec nos fallere , qui & summe verax, & bonus est. Duo itaque tantum examinanda sunt. I. An hoc tesim nium si divinum. a. Si diυinum es , an hoc tantum modost accipiendum. De primo hic dicemus : de altero sequenti capite disputabimuς. Et quidem Deus hominem alloqui potest vel per se ipsum declarando menti ea, quae vult: vel in cerebro ejusm ae signa imprimendo , idque vel vigil sit homo , vel do mirnς : quo modo cum Patriarchis , & Prophetis locutum fuisse legimus in Scriptura vel claras voces edendo , & figuram aliquam oculis objiciendo : ut cum Μoyse in Horeb,& Sina l, immo cum omni Israesis populo, dum legem dedit , locutus est. i. Si Deus per se ipsum loquitur, tam perspicue sua sensa declarat, ut homini sano dubium non sit, Deum esse locutum. Quidquid inepti homines, & melancholici non nulli fingant, qui, nisi dementes sunt , de fallacia & malignitate merito postulantur . Quare de iis non disputamus hoc

loco.

II. Si

r Clereius, Art.Critica P. III. sa. c. I. seqq. Ex Catholicis plura exempla dabunt Langlitus , in Methodo studendi Historiae . Soria in Logica . Corfinius in Logida .' Fortunatus

a Brixia in Logica; alii passim.

276쪽

MBER QUINT D S.

243I . Si per alium loquitur, duo sunt consideranda et quorum alterum ad credendum pertinet ; Hrerum ad confutandum repugnantes, eosque convincendos de veritate nostrae r

ligionis. Itaque videndum est I. Quid ecclesia Romana , σt Hemalis sentiat : quae s dicit, Deum esse locutum , dubium non est , quin ita se habeat: nec homini fideli tiltra ἱnquirere necesse es. 2. . Quid ratio, eaque in re Critica valde

exercitata, ostendat.

Ac primo considerandum est, an homines aequales , &probatae fidei, subactique judicii testentur , se in hujusmodi auctore signa omnia divini adfatus vidisse, & qualia. a. An

res eas praedixerit propheta , quae humanis rationibus nequeunt expediri: & an praedictioni eventus semper responderit. q. Quibusnam fgnis & miraculis se missum a Deo sui Lis probaverit, & an consentientibus omnibus . Nam si haec concurrant , ut ea dixerit , & fecerit , quae vires humapas superant; si doctrinam humanae rationi prorsus consentaneatu docet; si magna veneratione exceptus est ab aequalibus ; dubium non est quin ejusmodi homo divini numinis adflatu locutus sit. Jam Vero cum constat , hominem adflatum talia dixisse ;haec superest religio, ut exploremus , an libri , qui res eas continent, sint germani. scelus sacrorum hominum: & an ad nos usque puri &. intemerati pervenerint . Vel si quasi per

manus tradita ad nos venerit doctrina , illane pura ac nuda pervenerit; an temporis tractu , hominumque narrationibus mutata fuerit & corrupta . .

Hanc autem religionem seu scrupulum facile removebimus, si, quae sequuntur, servabimus. Primo consulere debemus Romanam ecclesiam: quae si docet , hujusmodi librum esse germanum, nefas est repugnare. Nam praeterquam quod ab spiritu Dei, ne in his , & similibus constituendis erret , dirigatur; ex constanti traditione accurate , cum Opus suit , examinavit, an libri sint integri & sinceri, an non : an hoc sensu sint accipiendi, an aliter. Haec ad nostros . a. Quoad exteros vero, & pertinaces, est illud etiam investigandum

fuere . Prorsus enim fieri non potest , ut tot homines ocul

ti , & aequales, vel suppares decepti fuerint iudicantes , li quid aequales dixerint scriptores: quid illi , qui paullo

277쪽

M6 . DE RE LOGICA

iisdem verbis, & sententiis, quae nunc exstant. 3. Postremo loco disquirendum , an ii, qui ea ab auctore divino scripta esse testantur, odio, amore, spe incitati dicant. Quae omnia si cohaerent, nullus nisi delirus negaverit, hujusmodi libros ,& doctrinam intemeratam servari. Exemplo res fiet clarior . Libros omnes utriusque Te- flamenti, qui Maeonestio Tridentino recensentur I , esse divinos, ex hoc discimus, quod ecclesia Catholica, ab ecclesia Iudaeorum, & ab ipso Christo, ac discipulis edocta, a primis usque Christiani nominis saeculis docuit, utrosque a viris divinis scriptos suisse, Deo ipso dictante, vel cogitationes scriptoris ad eum finem dirigente. Id aequales homines, id illi, qui paullo post fuere , alii aliis succedentes perpetuo testati sunt. Id fassi sunt Ethnici non nulli aequales, qui ex talium librorum testimonio disputabant contra nostros . Id in singulis saeculis agnitum fuit, & in conciliis Episcoporum constitutum. Id antiquiores versiones T. U. ante Christum factae, ut Chaldaica, Syriaca, Samaritana , Graeca r id aliae post Christum Graecae, & innumerae Latinae ; tum & Arabica , AEthiopica , Persica , Gallica , Germanica , Hispanica , Anglica, ceterae plane conficiunt . Id consensus omnium populorum , per terrarum orbem dispersorum , qui Romano pcntifici obtemperant, luculenter confirmat. Praeterea sunt alia argumenta, quae id ipsum apertissime demon strant. Primum conditio hominum, qui eos scripserunt: qui fere omnes erant agricolae , & patiores, ac piscatores ,

planeque indocti, & minime apti, qui tale systema doctrinae

excogitarent , ut Ueteris testamenti praedictiones exacte rebus gestis in Novo responderent. Deinde ipsemet doctrina , quae in iisdem libris habetur, naturae rationi consentanea, & quae undique sanctimoniam reddit . Praeterea stupenda miracula , quae in Veteri testamento continentur : atque notissima illa Christi, & Apostolorum prodigia, quae utriusque codicis Veritatem , & sanctitatem demonstrant. Postremo martyrum innumerabilis multitudo. qui grassante in pemiciem Christiani nominis Caesarum furore ignito, Christi doctrinam test ti sunt summo consensu . Quae omnia , ut alia missa faciam, conficiunt evidenter, & libros esse divinos , & divini

278쪽

numinis providentia ad nos usque incorruptos peruenisse. Non secus ac eadem argumentandi via, Homeri , Platonis, Caesaris, Ciceronis, Virgilii, Plutarchi , ceterorumque libros veros eorum esse fietus probamus, nimirum ex veterum testimonio, & summo eorum , qui prioribus successerunt, consensu i) . Contra vero iisdem argumentis efficimus . Librum LII.& mi. Esdrae, Lib. m. & mri Machabaeorum ; Lib. de Adscensione & testamento Moysis; tum Itinerarium Clemen

tis ; Acta Andreae, Philippi , Petri , Thomae , Epistolam

Christi ad Abgarum regem ; & id genus alia , quae a nonnullis veteribus Patribus citantur, divina non esse , sed falsa& apocrypha r .nam & id veteres animadverterunt , & tales libros Catholica ecclesia perpetuo repudiavit. Haec inter vias adnotasse satis fuerit. Plura qui scire desiderat, adeat auctores, qui de hac materia dedita opera scripserunt sa) . Nos iis, tamquam a proposito alienis , & parum adolescentibus accommodatis, supersedemus.

CAPUT Rm probabilitara Hermeneutica . in iam vero scriptores aliquando ita scribunt , ut vel brmiter, vel obscure, vel negligenter sua senia deci rent ; iccirco verba sunt expendenda , quo sensum auctoris facilius eruamus: id est, plane intelligamus , quales ideas suis verbis indiderit, & in animis legentium volue

I se Non aliundo veros auctores ἰου libris etiam Ethnicis habemus exploratos, quam ex communi consensu , o te-D Rimonio eorum, qui fuerunt ante nos. Unde noverunt homi- nes Libros esse Platonis, Aristotelis, Ciceronis, nisi ex ea- ,, dem temporum Mimet succedentium contestatione eontinua

August. Contra Faustum L.XXXI. c. s. a melius , in Demonstr. Evangel. & in Alneian. m. Gravest , de Sacra Scriptura P. I. f. r. & 3. & P. II. Turre, aliique multi.

279쪽

rit suscitare . Cum ergo ex legibus acri iudicio sancitis id facimus, & auctoris sensa verisimiliter ostenduntur ; haec V catur probabilitas Hermeneutica, seu probabilis interpretatio. De hac interpretandi ratione dilucide & erudite , post Grotium, & Ρulandorsum , disputavit clarissimus Philos phus, & Iurisconsultus Christianus Thomasius i : cujus nos in iis , quae res naturae consentaneas spectant , vestigia sequemur. Regulae autem, ad quas interpretationem nostram exigere debemus, ita se habent.

Oportet linguam, qua scriptor usus est , O' gentis hi o

riam, cognitam plane exploratam habere . Primum enim differentium linguarum verba verbis per fecte non respondent : quod accurati. interpretes politissim rum scriptorum ingenue fassi sunt a . Adeoque conversi nes, quamlumVis diligenter conscriptae, auctoris sensum se quenter planum non faciunt . Nam si scriptores domesticos legentes verborum sensum interdum non adsequimur , quia verba obsoleta , & contortae phrases facilis interpretationis non sunt; quid. de illis sperandum , qui lingua nobis inc gnita loquuntur Deinde cum plerique omnes scriptores gentis suae mores in seribendo expresserint , nisi haec nobis sint explorata , vix aut ne Vix quidem eorum ' sententiam percipiemus. Hine cum libri Divini foederis Hebraea, Chaldaica , &Graeca lingua conscripti fuerint; merito de temeritate & a rogantia postulantur, qui harum linguarum , atque Vetustatis cum Sacrae, tum Profanae expertes atque ignari, interpretandi negotium suscipiunt. Sta

i In Introdussi ad Philos. Ration. sed praesertim tu Praxi Philos Ration. ρο in Itistit. Iuris pr. Divin. L.II. a Inter. ceteros Osee in Praefat. ad versionem Galli eam Lockil.

280쪽

LIBER QUINTUS. 2

Sine ullo partium studio, sine praejudieatis sententiis friaptoris verba funt exponenda . rQui enim animum praeiudiciis liberum non adseri , is profecto non ea in scriptore videbit , quae scripsit e sed mmnia in peiorem partem detorquebit. Sane quam frequenticsime id evenit. III. Sententiae scriptoris non ex nostris opinionibuo sunt ilia randae, sed ex auctoris sentent : nec seorsum sunt accipien- Aa , sed referendo ad ossema doctrinae, quod excogitavit ἰ σιempus, quo scripsit. Incredibile dictu est, quot homines, ceteroquin eruditi, hunc lapidem offendant . Ii enim vel mutila verba script ris, vel periodos a contextu seiunctas interpretantes seorsum, idque ex domesticis opinionibua & moribuq ; eum sensum scriptori adfingunt, de quo numquam cogitavit. Itaque non, quid alii dixere, qed , quid interpretes ipsi existiment illos dicere debuisse , vel laudant , vel tamquam ex tripode reprehenduot

Quam multi sunt, qui Cartesi, Leibnletii, Wolfit, e ierorumque Philosophorum pronunciata , mutila ea quidem& eorrupta , Vel tamquam inepta derident, vel tamquam periculosa castiganti Quam multi & pii, & docti seni Pl toni, atque Alexandrinis Semigiatonicis, Iamblicho , Plosiano, Porphyrio, Proclo, ceteris : tum & Stoicis , . L. Sen cae, Epicteto, M. Aurelio imperatori, & multis aliis, Ca, tholicas sententias, similitudine vocum decepti , tribuerunt , de quibus ne somniarunt quidem e & quae systemati , quod condiderant, adversantur l Itaque iudieare ineptum est descriptoris sententiis , quin prius notum habeamus , e quibus

fontibus hauserit sua, & quale systema condiderit. Verba cuiuscumque feriptoris is sensti oboIo ρο ad ver-hum sunt accipienda nis vel absurdum sensum reddant ,

vel nullum. Nam.

SEARCH

MENU NAVIGATION