장음표시 사용
291쪽
Quod s hypothesis, quam pono , est talis , ut ex ea nequeam probare , rem ita se habere , non est hypothesis ,
E. g. Cum dicunt Peripatetici , honorem vacui esse caussam , cur antlia hauriat aquam, est mera fictio: quia talia verba sunt verba nihili , quae non explicant, cur aqua triginta duos pedes adscendat , ultra non adscendat , ut in antlia mille pedes longa.' Si vero hypothesis recte phaenomena eXponit, verum phaenomena tam possunt ex hac caussa, quam ex alia, expli- icari , non est vera hypothesis , sed psisbilitas. Hujusmodi i est hypothesis Honorati Fabri de materia planetarum . . lino vero facilius probabiles hypotheses inveniamus , oportet ut pro principiis sumamus phaenomena explorata, &omnibus pervia: atque omnes caussas possibiles investigemus, excutiamus accurate , ex iisque eligamus verisimiliorem Verbo dicam: oportet cogitationes nostras exigamus ad leges, quas paullo ante tradidimus I) . Haec enim sunt certiora loca, ex quibus ratiocinantes probabiliter iudicamus: cetera, quae Vulgo ducuntur, inepta ca).
a) Veteres Logicam suam in duas partes dispertiebant . Altera erat ars inveniendi communes locos , ex quibus res quaelibet probabiliter conficeretur z quam Docabant Topicen. Altera judicandi artem persequebatur , qua erat Dialinice .
A soletis VIII. libros de Topicis scripst . Cicero ipse
Topica ad C. Trebatium Testam conscripst, bremiter γ pem spicue , o multo, mea sententia, Arseotele accuratius. Sed quamquam Veteres Topica laudarint vehementer , persuasum est omnibus, qui libero judicio utuntur, nihil tam esse inutile , vel de Logica si fermo, vel de Rhetorica . M tamen usu e ' observatione ceritim habemus: nis quis mat riam , de qua loq-ur , calleat s multis litteris iisque reconditis imbutus sit s ratiocinandi regulas, quas dedimus , haheat per pectas , ntimquam eum aliquid apte oe convenientere se dictarum o etiams libros octo Arsotelis memoriter reciarare pust . Quapropter haec sunt vera Topica, ex quibus ut
292쪽
Pavea tamen observanda sunt de vi ac potestate nomianum , seu de generibus probabilitatis. Ergo cum veritatem cognoscimus ex signis , quae unius rei non sunt peculiaria , sed cum aliis communia , hujusmodi cognitio vocatur prae iumptio e si ex signis propriis, coniectura.
E. g. Si ex propria & interiori Petri disciplina colligo,
eum esse voluptuarium; haec est coniectura. Si ex eo, quod Petrus est impubes, infero , non esse eum talem, qui ratione
sapienter & libere possit uti ; haec est praesumptio. Si tam mihi cognitio una probabilis, quam eius adve saria videtur , exsistit dubitatio , id est, abstineo a iudicando. Quod si non dubitem de tota re, sed de adiunctis levi
I. E. g. Sunt homines , quibus aeque probabilis videtur Cpinio, quae ponit, corpus infinite dividi posse; & huius a versaria, quae defendit , divisionem tandem aliquibus co pustulis omnino insectilibus fore definiendam. Ergo hic homo incertus erit, in quam putem disputet : &, si sapit , R 3 tem.
Quod oe ipse Cicero profitetur hoc modo. - Sed hi sic se ei demum oratori prodesse possunt, qui es υerfatus in rebus,
,, vel usu, quem aetas denique adfert; vel auditione , m e se gitatione , quae Rudio diligent a praecurrit aetatem . se Nam .... s erit idem in consuetudine ciυitatis, in exem,, plis , in institutis, in moribus ac voluntatibus eiυium D se rem hospes, non multum ei loci pνoderunt illi , ex quibus,, argumenta promuntur. Subasio mihi ingenio opus est , ua,, agro non semel arato, sed novato, iterato , quo meliori res foetus possit, o grandiores edere . Subactio autem es , se usus, auditio, lectio, litterae se. De Oratore II. c. 3o, Itaque Topica omni eruditione desituta , monente viso
risissimo, est, Ars temere , & impudentiuscule loquendi de
iis, quae nobis sunt incognita. Qui vero rem callet , is quiadem, rames Topicorum expers, tamen apposite diiudicabit , natura ad id , o exercitatione impellente . Si quis tamen Locoram nomina scire per otium cupit , legat Artem Cogitandi P. III. c. I 8. Sed prius perpendat, quae vir acutissimus in ea praefatur cop. 17.
293쪽
temperabit a iudicando . 2. Litterati omnes pro emto habent , Epistolas, & Orationes, & libros Philosophicos Cice-xonis, tum & Lucretii , & Virgilii, & Horatii poemata , eorum esIe germanos partus , quibus tribuuntur : at dubitant de rebus bene multis Geographicis , Chronologicis , Genealogicis , Philosophicis : quae dubitationes scrupuli sunt nominandi. Fieri tamen potest, ut rem nobis minime probabilem , aliis faciamus probabilem , argumentantes ex principiis ab iis admissis : quod Philosophi vocant , argumentarι ad ho-
E. g. Ait Epicureus, Deos suos habere non eorpus , sed quas corpus; nec sanguinem , sed quas sanguinem i . Ex his Philosophus quisque non ineptus evidenter probat , huiusmodi Deos nullos esse: nec aliud voluisse Epicurum , quam odium Atheniensium declinare, & ostendere , se Deos
voce retinere: quos tamen a Mundi fabricatione , & procu- Tatione removebat: nec gratia, nec ira moveri praedicabat et atque omnis negotii expertes in intermundia , tamquam insolitudinem, relegabat: verbo dicam , proprietatibus divinis Privabat omnibus. En argumentum ad hom/nem.
Hinc potes propositio esse probabilis uni, alteri vero non prolabilis. Nam potest alter adsequi rationes , quae eam faciunt uerisimilem: alter non item.
Hine probabilis propositio potes esse reapse falsa . Nam etsi videar mihi acu tetigisse rem , tamen fieri, potest ut fallar: quod saepissime evenit.
294쪽
LIBER QUINTUS.COROLLARIUM II L
une si plurima argumenta probabilia de eadem re renis glomerentur, tam probabilem rem faciunt laterdum , ut mina re perspicue demonserata di erat: quod ipsum vocatur evi..dentia moralis. Ex quo apparet, quantam utilitatem adserat hominiabus eruditis, & qui de rebus pro merito iudicare amant , doctrina probabilitatis.
295쪽
AD USU ΜLUSITANORUM ADOLESCENTIUM
INVESTIGATIONE, ET EXPLICATIONE VERI.
C . A P U T I. De Meduat ιone reste infit tuenda. Ognitio veri cum certi, tum probabilis vix aut nullo modo Philosopho suffragatur , nisi ipse teneat viam novas & reconditas uotiones investigandi ; in iisque perquirendis tantum se exerceat , quantum necessarium erit , ut Philolophi nomen cum dignitate tueatur . Nam
si paucis istis notionibuq , quae magis obviae sunt , & non meditarione labore, sed per se ipsae nobis, vel aliud c gitantibus, occurrunt, sumus contenti ; qui ab indoctis hominibus differemus , qui eisdem , quibus nos , rerum im ginibus perfusi sunt λ Quis enim Philosophi uomen homini tribuet , qui , nulla habita ratione philosophicae meditationis, paucis & vulgatis 'perceptionibus , quae vel sponte se OLὶ
296쪽
se offerunt, vel ab aliis accepit, scientiae, & laboris ambitum definit Ac sane veteres illi & magni nominis Philosophi , ut Plato, & Aristoteles, & Leucippus, & Democritus, & Epicurus, & Pythagoras, & Archimedes, & Hippocrates: tum& recentiores clarissimi, ut, Verulamius , Galilaeus , Carte-sus , Gassendus, Boyleus , Nevvlonus , Leibnizius , Wolfius, ceteri, qui immortalem sibi gloriam apud posteras ge
tes lucubrationibus suis compararunt; qui, inquam , ad tantam excellentiam pervenerunt , nisi quia naturae contemplationi cum se totos dedissent, adsidua indagandi exercitatione,& alias cum aliis ideas conferendi, pulcerrimam cognitionum segetem elicuerunt , qua nihil vel cogitari potest praesta timὶ Profecto meditatio nota certa & peculiaris est, ex quae litteratum ab indocto; doctorem a discipulo ; hominem studiis subactum a tirone secemimus . Ut qui meditationem ProrsuS Omnem respuentes , memoriam plurima & incondita eruditione fatigant, ii quidem psittacorum instar , qui ea , quae saepe audierunt, inculcant; ab doctorum hominum con elone sibilo explodendi esse videantur.
Ergo Philtaophus , qui aliquam doctrinae praestantiam adipisci cupit, primum det operam , ut meditationi dilige
tius vacet . Est autem meditatio r Applicatio cogitationum nostrarum ad explorandam veritatem, fecundum leges sapienitissime consituras e ita ut semper notiones veras ex aliis n tionibus peroi is derivemus . Adeoque meditatio non est negotium hominis , qui nullas adhuc cognitiones veras ad
quisivit : sed eius tantum , qui copia perceptionum evide tium perfusus est. Leges autem recto ordine institutae , ad quas iΚvestigationem & meditationem nostram dirigere debemuῖ , V cantur Philosophis Methodus . Est autem methodus dupliciter e altera Anablica , altera Bnthetica . Analutica est , quae , posita propositione, cuius veritatem volumuq eXpi rare, eam in partes dividit , usque donec ad principia , , ex quibus ducitur, pervenit. Synthetica est , quae ex principiis certis novas conclusiones perspicue & naturali nexu deducit rquae dicitur methodus naturae , & quam praeter ceteras serm
vant Geomevaei de qua postea disputabitum .
297쪽
E. g. Disputaturus de Homine, primum considero , in eo esse corpus, & animum. Deinde corporis, & animi proprietates singulatim examino . Tum proprietates utriusque partis dum coniunguntur et donec singula disputando percenteam, & intelligam, ex quibus , partibus & principiis componatur. En Analysiis . His diligenter explicatis, ex iisdemvrincipiis ducendae sunt conclusiiones : ex his rursum aliae conclusiones, ex quibus disciplinae mrpus componitur . En Θnthesis. I. Sed frustra meditationi vacabimus, nisi prius impedimenta omnia, quae nos deterrent, semoveamus . Itaque hoc primu*. servandum est, ut praejudicia omnia, tum ea, quae vocant auctoritatis, tum ea, quae vocant praecipitantiae , studiose caveamus . Quamobrem sic animum ad meditandum comparare debemus, quasi nulli unquam homines de his r hus nobiscum fuerint locuti: non parentes , non domestici , non Praeceptores, non amici , non populares ; verbo nulli , quorum auctoritas in hanc partem potius, quam in aliam ,
Quod si anticipationibus & praeiudicatis sententiis vacui
omnino non sumus, &, an ita simus , nec ne , non habemus exploratum ; dubitare etiam debemus non quidem docriterio veritatis , quod erat Scepticorum delirium ; sed de nexu propositionum et & curiose perscrutari, an aliae ex aliis perspicue fluant, an non . Sic facile percipiemus, gravissimos homines aliquando pueriliter lapsos esse e indoctos vero quaedam non contemnenda, nec inepta dixisse . Atque in hoc examine non praecipitanter , quod facile in errorem inducit ;sed meditate & lento pede est procedendum. II. Quoniam vero notiones verae , & perspicuae homini quamvis praejudiciis vacuo non occurrunt sponte , sed lab re & indagatione adquiruntur ; ut id facilius consequamur ,
intendamus aciem mentis , quam adtentionem nominamm . Adtentio autem excitatur, cum animo pacato rem contemplamur . Cum vitamus res, quae sensus nostros vehementer
pulsant: ut sunt strepitus , & hominum altercationes , a
que hora matutina meditamur . Cum adsidue rem eamdem tractamus . Cum litteris meditationes nostras consignamus ,
quo commodius , A quasi ictu oculi earum nexum percipem
298쪽
Haec tamen, ut verum fatear, magis adtentionem conservant, quam excitant. Quod si homo non sentiat , se almeditandum esse propensum , industria aliqna & arte intenistionem animi excitet necesse est. Cum enim hominibus nutura insit delectationis, & honoris eupiditas , ad quas impetu quodam naturae feruntur omnes; facile is adtentionem excitabit, si proposuerit sibi, veritatis investigationem sontem esso omnium honorum, & honestarum delectat;onum et nulla uis sine ea veram delectationem consequi posse. III. Sequitur examen rerum , & comparatio idearum equae cum a sensibus ortum ducant , oportet usu & experientia claras ac diuinctas ideas adquirere e quo melius eX primis notionibus , inter se collatis , novas ideas & notiones eliciamus I). Quod si plures & accuratas habebimus observationes , seu, quod idem est, constantem expeHentiam ς facilius multo definitiones eas comparabimus , quae claram rei, & adaequatam offerant ideam: quod ipsum est veritatem in ' bono i mine collocare, seu, ut Philosophi vocant, accurate demonstrare. Iam vero si rem diligenter dividimus , & singulas partes iterum desinimus, I) multo plures fontes habebimus, ex quibus veritas vel sine labore profluet. Nam ex definitionibus, addendo quamdam ideam , elicimus axiomata, & postulata e ex his vero consectaria facilὶ negotio sumuntur . Si plures definitiones conferuntur inter se, nascuntur theoremata, problemata, uti paullo ante P suimus. Sed haec facilius multo exemplis , quam praeceptio
num copia , illustrantur . Quapropter unum ex CL Wolsu doctrina subjiciemus. E. g. Fingamus velle me aliquid meditando explicare de signis veri Amici: hoe modo meditationem debeo instituere . I. Comparo inter se casus omnes , in quibus aliquis dicatur amicus alterius e & hinc notionem abstractam , sed claram, facio Amici hoc modo: Amicus est ille, qui nos amat. En definitio. a. In hac vero definitione duo praecipue menti Occurrunt, amor, & amare alterum: quae duo sunt definienda. Cum autem primum in secundo contineatur, istud tan
et De modo experimmo capiendi egimul L. V. p. i. c. 7.
299쪽
tum definio hoe modo: Amare alterum est , ex alterius felἱ-
q. His constitutis, ex praedictis definitionibus sponte , &perspicue fluunt non nulla axiomata . I. Amicus alterum amat . 2. Quicumque alterum non amat , is non es amicus .
3. Quicumque alterum amare debet , debet ρο alteri amieus esse. bi nullus es amor, ibi nulla es amicitia. q. Quamdiu Arat amor, tamdiu durat amicitia . 6. Quicumque eff-rat , ut alter ipsum amet , is alterum sebi reddit amicum. . Quidquid ιn altero excitat amorem, illud alterum nobis rerudit amicum. 8. Quidquid impedit amorem, id tollit amisitiam. Jam ex definitione verbi amare , alia ducuntur axiomata . I. QPicumque alterum amat , alterius felicitate delectatur . a. Quicumque ex alterius felicitate capere debet volupta tem , debet alterum amare. 3. Quidquid iubet, ut ex alterius felicitate voluptatem sapiamus , iubet , ut alterum amemus . 4. Quidquid excitat voluptatem ex alterius felicitate , rati amorem . I. Quidquid impedit voluptatem ex alterius felicitate , impedit amorem . Haec omnia & Vera sunt, & e definitionibus positis manifeste sequuntur. Jam si conserimus hujusmodi axiomata inter se , elicitur hoc theorema: Amicus alterius felicitate delectatur . Quod in hune modum demonstratur . Quicumque alterum amat ,
is felicitate alterius delectatur: per Axiom. I. Sed amicus alterum amat: aliud Axiom. I. Igitur , amicus alterius felicitate delectatur. Ex hoc vero theoremate perspicue & proxime nascuntur haec consectaria . I. Amicus non ad citur taedio , se persona amata fuerit felix. a. Amicus raedio ad citur, s persona ammta fuerit infelix . 3. Qui taedio ad citur ob alterius felicitatem , non est amicus , sed invidus. 4. Qui taedio ad itur ob alterius infelicitatem, illius malum commiseratur . Haec sunt clarissima, & sine ulla dubitatione recipienda. Et hic iterum consideranti , atque hujusmodi confecta νia expendenti, alia se offerunt theoremata hoc modo . e. g. Τheorema I. Amicus non es invidus. Quod sic demonstratur. suicumque ad citur taedio ob felicitatem alterius , es invidus r
i) Modum rite definiendi , o dividendi labes
300쪽
diu d c f. praeced. Ax. 3. Sed amicus non ad la tur taedio obfelicitatem personas amat o f. praeced. AX. I. Ero, amicus
non est inυidus. Theorema II. Amicus commiseratione tangitur erga per sonam amatam. Demonstratur e qui taedio adficitur ob infelia citatem alterius, ille commiseratione tangitur ega alium: 3. praeced. Ax. Amicus taedio ad citur ob infelicitatem pers nae amatae: 3. praeced. AX. a. EGO , amicus commiserati
ne tangitur eoea personam amatam.
Ex his vero aliae propositiones desumi possunt . e. g. 1. Qui invidiae obnoxius est , non es aptus ad amicitiam . a. Qui nescit miserari alterius vicem , alterumve ex infelicia rate sua non vult, cum potes, eripere, non es amicus.
Monet hic, post Nolfium, Baumeisterus , posse nos, shanc viam diligenter insistimus , pulcerrimas notiones , de quibus numquam suspicati fuissemus , elicere: si definiverimus, quid sit, delectari felicitate alterius ἰ quid , voluptas ,
cetera: ex quibus nova Axiomata : ex his rursum Theorernata, & Consectaria nullo labore colliguntur . Modo studiose curemus , ut propositiones , quae sequuntur, cum praecedentibus legitime connectantur . Quod si in singulis disciplinis fecerimus , modo eae tam . strictae methodo subjici queant i), longo post nos intervallo reliquos , qui contraxiam viam sequuntur, relinquemus. Et de Veritate certa hu usque. Iam vero probabiles Veritates vel P sicae , vel Hi ornea, vel Morales , investigantur hoc modo . I. Phaenomena rei omnia pervestigabis quam poteris accuratissime , & inter se comparabis. a. Deinde hypothesin aliquam excogitabis, quae Omnia per quam commode explicet . Quae , dum melior non occurrit, vera debet existimari . Id ut facias, recolito , quae
1 me in omni disciplina locum habere, persuadere nolis conantur viri quidam docti . Sed exploratum est Philosophis , qui sine praeiudicio iudicant, frictae huic methodo in quia busdam disiplinis, iis praesertim, quae probabilitate continen
tur , locum non dari . Itaque curemus oportet , ut hujusmodi methodum , quantum per disciplinam liceat, adhibeamus: et