Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

quae de Probabilitate disputavimus 1 t δε ex tradita doctrina, qua ratione cetera investigare debeas, cognosces.

tum theoreticis, tum practicis, ut vocant, habet locum e σtitraque υiri oculati utuntur, cum necesse es.

COROLLARIUM IL

Hine una tantum es bonae methodi regula: Ab iis, quae nobis funt notiora, ad minus nota ex ordine progredi. Propriae enim veri indagandi regulae uniuscuiusque arbitrio & intelligentiae relinquuntur . Nec enim omnes eadem facilitate res percipiunt e nec eadem disputandi ratio ad mannium palatum potest accommodari.

Erit forta e , quὶ nobis ast onem latentet , de υἰolatis Bonae Logicae regulis; propterea quod leges methodi analyticae, seu methodi inveniendi , singulas fuse persecuti non fumus, nec di inctis titulis explicaυimus: quod o Austor Artis Cogitandi , o Soria, aliique fecerunt . Sed notare dement , s

reputaUerint, nos praecepta Logices ea methodo comnexuisse , ut in svulis Gur partibus non generales modo, qua a tironibusve quaque proposita hue ρο illuc trahuntuν ; sed peculiares , o ad verum inveniendum quam maxime accommodatas , r gulas traderemus. Quare qui ex harum legum praescripto dia putarit, id habeat pro certo , se multo facilius υeritarem , quam ex Uulgatis retulis, esse inventurum.

302쪽

SI omnia nos possemus domesticis praesidiis experiri , quae

necessaria sunt, ad verum in omni omnino rerum varietate explorandum; ea, quae diximus , . satis esse videbantur , ut in perquirenda veritate tuto procederemus. Cum Vero pa ca labore nostro reperire valeamus , & scientia nostra ali Tum auctoritate plerumque contineatur ; oportet eorum scri-Pta, qui singula perscrutarunt, expendamus e quibus ducibust ad propositum nobis finem veritatis facili negotio perveni

musa

Libri autem omnes, qui humano generi , quique doctis hominibus non nihil adserunt utilitatis , vel Hsorici sunt , qui res gestas narrant; vel Dogmatici, qui caput aliquod doctrinae continent. Utrique eo modo sunt legendi, ut illud i-Psum, quod auctor voluit, perfecte intelligamus. Ergo haec Prima & praecipua regula debet servari r in tales notiones verbis adiungamus, quales auctor iis adjungi voluit . Qui secus faciunt, ii quidem non librum legunt; sed somnia sua

pro conditoris sententiis auditoribus obtrudunt.

Si liber est restor cus, eumque cum fructu legere cupimus, quaedam sunt animadvertenda, & studiose perpendenda. I. An verum narrete quod ex iis , quae diximus de probabilitate Historica, iudicandum est I . a. An via ae ratione scribat: id est , an dilucide narret, idque secundum ordinem temporum, & cetera. q. An ad finem, quem sol posuit auctor, mentem o propositum suum dirigat . Finis porro Scriptorum vel ex inscriptione operis , vel ex praefatione, qualis sit , manifestum fit . Si auctor praefando explicavit operis consilium, facile cognoscitur, an promisi sum impleverit. Sin autem, ex ceteris adjunctis, & ex more Scriptorum omnium judicandum est.

303쪽

stra . DE RE LOGICA

In historia Naturae proponunt sibi eruditi , phaenomena omnia conglobare , & uniuscujusque phaenomeni accuratam historiam exponere e quo facilius ceterae cognitiones educi queant, quae scientiam naturae poliant & amplificent. In Litteraria hi oria conscribenda finis est, initia, &vicissitudines scientiarum , & litteratorum vitam , & labores Percensere: quoque modo ad tantam praestantiam eruditionis pervenerunt, & tam Qulcras notitias inquisiverunt, palam s Cere : quo melius eorum vestigia persequamur , & aliquid emittamus dignum politis auribus . In Ecclesia lica est propositum , Ecclesiae fata a primis vel Mundi, vel Christi temporibus narrare: & quibus adjumentis ex talibus initiis ad tantam amplitudinem pervenerit: quae doctrina perpetuo viguerit : quamque ineptas sententias Heterodoxi homines excogitarint , singulatim demonstrare :ut eam eruditionem adquiramus, cuius ope Ecclesiam, quantum in nobis est, sapienter administremus. In hi oria Cloili finis est , reipublicae detrimenta , &C Uersiones exponere : atque ex quibus principiis vel felix , vel infelix rerum status deducendus sit, accuratissime narrare: idque eo consilio, ut prudentiam Politicae artis , quae in administrandis regnis occupatur, comparemus . Quare Regum Vita , & foedera , & matrimonia , & quidquid vel auxit , Vel minuit Regum potentiam, narranda sunt . Profecto qui, hujusmodi praecepta servat, merito suo Historicus nominandus est. -

Uenio ad scripta Dogmatiss. Haec vel dogmata hi florico exponunt, vel sciem cer id est, & exponunt ,& confirmant. Utrosque autem cum operae pretio legemus: I. Si ante oc los habeamus , quid sibi libri conditor in eo scripto propositit explicandum. a. Si librum dividamus in partes , singulasque promerito perpendamus . 3.Si definitiones nominum, si quas ipse dedit, memoria o teneamus . 4. Si ad principia , quibus systema innititur, conclusiones omnes referamuS. Haec omnia utilia & necessaria sunt : ultimum autem praeter cetera est necessarium. De quo tametsi non uno taΠ-

um loco fecimus mentionem ; tamen quia nullum Vitium apud

304쪽

apud tirones, & semidoctos frequentius, admonendi videntur saepe . Profecto si propositiones singulatim interpretamur, de cipiemur plerumque: & ex hypothesi ab adversario repudiata sutiles & infirmas conclusiones cogemus. Quis enim non miretur Balbum apud Ciceronem i disputantem, esse Deum , mundumque ab eo administrari, fleconsulere eum rebus humanis uis dum audit eumdem de stellarum motibus , de animantium natura , deque fabrica Partium corporis humani, graviter & copiose contra Acad micos dicentem, non putet Amobium se , aut Lactantium , aut Augustinum audire Perpende hans propositionem Baubi ca) : Quid enim potes esse tam apertum, tamque perspicuum , cum caelum suspeximus, eaelestaque contempsati fumus, quam esse aliquod numen praefantistimae mentis , quo haec regantur Z Quis non hic Dei numen, quoa colimus, significari dicat Quod si ad Stoicorum systema , ex quorum disciplina loquitur Balbus, eam revocamus, impia est. Non enim verus Deus, sed ignis subtilissimus per universum pertinens ,& in sideribus praesertim habitans , significatur : non divina providentia , sed fatum Stoicorum ea sententia continetur .

Quae cum Romanae ecclesiae decretis non cohaerent.

Porro autem, ut monet vir clarissimus 3 , quo iudicium exacte de libris faciamus, quaedam diligenter examin

re necesse est.

r. An si perspicuus. Est autem perspicuus ille liber, qui

voces ti definit accurate, & eamdem significationem retinet.& verbis insolentibus non abundat . Quod si definitiones su-Pemacue congeruntur , non erit ille quidem obscurus , sed nimius, vulgo prolixus, & qui plurima inutilia habeat . Si aliquid Nolfius in scriptis suis peccat, hoc peccat, ut multitus sit: & lectores vel omnino indoctos, vel multum patie res, se habiturum fore sibi persuadeat. Contra ille liber est scriptus obscure, in quo vel nullae, vel definitiones aliquae incertae & indeterminatae continentur . Hoc vitium est proprium Aristotelicorum et qui perpes tuo 1 De Natura Deorum II. integro. Σ) Ibidem c.2.

305쪽

a74 DE RE LOGICA

tuo contendunt de Vocum significatione , propterea quod . h. mutuo non intelligunt .

Advertendum est tamen, ineruditos , & semidoctos sibi persuadere, illud esse obscure scriptum , quod ipsi non intel-

. ligunt, eui Logicae regulis exacte respondeat. Quo sane n mine nec Elementaris Geometria posset effugere , quin obse γissima haberetur . 2. An si ordine conscriptus . Hic ordo alius est in scriptis dogmatico-hsoricis , alius in dogmatic scienti ris. Prior methodus est , cum res omnes ad singula capita reducimus .

Hac methodo Scholastici & plerique scriptores disciplinas

pertractant. Altera methodus est , cum propositiones eo m do connectuntur , ut ea prius exponantur , ex quibus , quae sequuntur , possint illustrari . e. g. in Physica experimenta, definitiones , axiomlta; ex quibus demonstrantur theoremata. Hac methodo Recentiores philosophi cum pretio utuntur: &-catur ordo natkrue, seu ontheticus.

Aliquando vero utuntur Philosophi methodo analint caseu inυentionis, sed rarius. Aliquando methodo partim ana blica, partim snthetica. Qui ergo , quam methodum sibi proposuit, servat, is ordine scribit. Sunt autem & alia plurima diligenter animadvertenda ,

quo penitus intelligamus , an ordine auctor scribat . I. An res faciliores prius explicat , an secus . 2. An argumenta , quae ad materias diversas pertinent, in unum locum cogit , an non. 3. An in locis communibus , in digressionibus, in auctorum vel nominibus , vel sententiis congerendis , ni mius est. q. An adnotationes de re prorius aliena adhibet cinae errata in iis etiam , qui bonae methodi leges norunt , interdum se offerunt.

Quod si vel memoria parum tenax puerit , vel ipse in iudicando non admodum exercitatus , tabulas etle libro iusti voluminis conscribat: ubi & libri ordinem enarret , & singulorum capitum methodum adumbret . Hoc modo , quam

bene, aut quam male auctor scribat, facillime judicabit. 3. An sit solidus . Id autem vocamus solidum cum Wolfio, in quo propositiones non infirmis rationibus , sed perspicuis& firmissimis vrgumentationibus probantur . Hujusmodi est usus, seu firma experientia : &, quae inde sumuntur, demnitiones, & axiomata , quibus theoremata , & problemata

306쪽

LIBER SEXTUS. 2 s

demonstrantur . oportet ergo, dum librum legimus , consideremus , an auctor certa principia ponat : ex iisque recta methodo sua pronunciata derivet. Si id facit , scriptum est solidum: sin autem , superficiarrum Vocatur. His rebus adseveramus , scripta Mathematicorum esse solida: tum etiam quorumdam philosophorum Recentiorum, qui eamdem methodum quam fieri potest amplexantur . Econtrario dicemus, scripta Philosophica Cartesii , Gassendi , Malebranchii, Regisii , ceterorumque hypotheticorum , in plurimis non esse solida . Nulla scripta Scholasticorum esse solida, idque eadem de caussa.

4. An sit completus . Liber est completus, cum auctor ad propositum finem cogitationes suas omnes reduxit : ' sin autem , est incompletus.

E. g. Proposuit aliquis sibi , adolescentes cuiusdam diis sciplinae rudimentis imbuere. Si omnia, quae necelsaria sunt, ni de ea recte judicent, posuit; si fontes doctrinarum inducavit si eos ad ipsa disciplinae adyta sine labore perduxit ;

mplete scripsi: aliter, incomplete. Frustra ergo requisiveris in eo libro abstrusiorem doctrinam , copiam praeceptionum , Philosophorum contentiones, & id genus alia . Haec enir inepta sunt , & a proposito aliena . Pulcerrima est haec doctrina , & utilissima : ad quam si innumera scripta expend xemus , perspicue intelligeremus, quam inepte ea extollimus

in caelum . . - , .

Contra , plurima exstant scripta , quae nos hicompleta vocamus; reapse sunt completa : si tempus , quo scripta fuere ; si doctrinam, quae inveteraverat; si caussas , si condit

ris consilium memoria repetamus.

Hinc mirari desinamus, quod Beatus Thomas Aquinaqplurima in Philosophia , & Theologia lucubraverit , quae doctioribus hodie non adrident . Quin potius miremur , in illa barbarie, & inscitia litterarum exstitisse hominem , qui tam apte & subtiliter fuerit ratiocinatus . oportebat enim ut Thomas tempori serviret, & ostenderet Aristotelem, cuius doctrina abutebantur Scholastici , ad bonum sensum posse revocari. Hic illi fuit scopus . Quod qui non intelligunt,& nihilo secius tantum virum reprehendunt , in media luce caecutiunt. Certe Aquillas fuit vir magnus , vel melioribus

307쪽

Tosta, homo eeteroqui non indoctus, aliique nimis multi , quorum theses, ac scripta vidimus, reserendi sent. . s. Postremo si auctor ex maiori libro ea legis . quae ad finem sibi positum iunt accommodata, atque eadem methodo breviorem librum componit; vocatur Epitomator. σΜerito ait Wolfius, non esse uniuscujusque . negotium , scripta scienti nam dogmatico-hi orica faciliora sunt aliorum ad compendium & epitomam revocare : id enim munus, quod facillimum non nullis videtur, reapse est difficillimum . oportet enim ut conditoris systema, & scribendi viam plane cognitam & exploratam habeamus t eamdem methodum servemus t perspicuitatem, & soliditatem non minuamus: multa paucis explicemus . Quod quam male cesse rit multis ue cognitum est iis, qui in historia Litteraria versati sunt. Thummigius accurate sane ex libris Wolfii bonas epitomas fecit e Baumeisterus ejusdem Logicam Latinaeditam compendiaria edidit. Ipsemet Wolfius Elementa Μ eheseos Germanica, & Logicam suam in compendium reduxit.

ESt praeterea altera via investigandi veritatem , nimirum

Disputatio debito modo instituta . Est autem disputatio duorum hominum contentio , quorum alter sententiam suam exponit , & defendit: alter contradicentem , sententiam amplectitur, & rationes adversarii vel voce , vel scripto ita

Instituta est disputatio eo consilio, ut contrarias sentenistias comparantes inter se, & rationum momenta expendentes, facilius intelligamus, quaenam sit vera , quaenam falsa propositio. Quorumdam tamen vitio factum est , ut nihil minus, quam veritas, disputatione eliciatur . Etenim plerique homines vel superbia , vel maligno studio . adversarium in sermone capiendi, vel demum inscientia disputandi ita disputant, ut Veritatem contentionibus suis obscurent potius ,

quam illustrenta

308쪽

278 DE RE LOGICA

Plurimum .autem interest rectam viam disputandi ten, Te, ne & tempus inutiliter consumamus, & molesti disputatores simus. Id nos in praesentia illustrabimus , si primum monuerimus, quaedam praestanda esse ab utroque disputante o. uaedam ab opponente: quaedam a respondente et quae breviteri stibiiciem .

. ' .

Communia Di putantιum. I. Disputaturus animum Iliberal;ter institutum. adferat Temperet sebi ab ira, dicacitate, venenatis salibus , scurrilia Bus iocis o mimicis. Disputatorem enim agit, non convicia

rorem, aut scurram.' Disputatores nimis multi sibi persuadent , litterariam eontentionem esse bellum iustissime indictum , in quo licet

adversarium suum stratagemate conficere . Hinc conviciorum plaustra alii in alios effundunt: cumque iracunde adversariovinsectentur, sic mentem obtundunt, ut plerumque nec , quid ipsi opponant, nec , quid alii reponant , intelligant . Quods temperant a convicio , putant tamen se aliquid de existimatione deperdere, si triumphum ex adversariis non agunt eidcirco sine ullo fine altercantur. Quae qui faciunt, non illi quidem veritatem, sed inanem gloriolae fumum aucupantur . Veritas enim non nisi pacato animo inquiri potest. II. Araetimentum, de qtio disputant, plane comprehendant. Qui enim ea oppugnant , vel defendunt , quae penitus non percipiunt, omnino fieri non potest, quin ineptias multas dicant . Quod non tironibus modo , sed provectioribus illa Venit. IIL Contradicentes proposit ones defendant . . E.g. Defendit quis , solum hominem esse an mans rat cῖnans. Opponens debet argumentis demonstrare , non solum hominem esse animans ratiocinans: seu , quod idem est , esse alia animantia, nimirum canem, simiam, equum , cetera , quae etiam ratiocinantur, & sentiunt . Itaque respondens liquido aperire debet, qualem ideam adfingat vocibus homo , animans ratiocinans: & constituere, quid ipse defendat, quid confutet alius. Quod Philosophis est , consituere satum controversa .

Quod

309쪽

LIBER SEXTUS. . 279

Quod si voces sint obscurae , quaerat alter ab altero, quid notare velit: & respondens definiat vim vocis: secus disputatio in λογοααχίαν abibit. Quod si alteruter vim ac potest tem vocis declarare recusat, est Sophista, & indignus , qui cum viro sapienti, & amante veritatis disputet . Quid eniM reponens homini, qui omnino intelligi non vult Latius tamen patet hoc vitium , quam putatur . Infuscantur eodem praeter ceteros puri puti Scholastici cum Phi-bosophi, tum Theologi r qui , quod nomina nusquam definiant , dies, noctesque disputant de nihilo , & andabatarum

more contendunt 4 iE.g. Contendit Scotista, proprietates animi nostri , seu gradus Metaphseos alios ab aliis nescio quo modo sece ni , quem ipsi vocant formaliter ex natura rei , Negant alii hoc placitum : clamose utrique . , Roges humanissime Scotistam , doceat nos, quid illis verbis notare cupit . Iratus d cedet e pugna , clamitans , iniuria cogi doctorem , res tales , & vel tironibus Scotistis notas , dilucidare . Quod si nonnumquam eas explicat, ita explicat, prorsus ut non intelligas , quid ea verba significent. Hinc illae lites . Re autem vera, si vocabula recte definit , nihil disputationis haribent

Opponentἰs propria

Ι. Impugnaturus thesin aliquam id inciet ratiscinatisne, euius concluso si antithess , idque perpetuo in disputanda , fervabit . Nam cum disputantes contradicentes propositiones ponere debeant per L. m. conclusio syllogismi debet esse contradicens thesis & in ceteris syllogi sinis debet esse propositio negata. Unde inepti , si qui alii, sunt, qui confutationem instituunt hoc modo : Tua propositio est false . Ergo contra conclusionem . Vel hoc modo r Illa propositia non essadmittenda , ex qua sequitur abfurrim . Ita se habet tu concluso e ergo non es admittenda Qui enim tali ratione disceptant , possunt ii quidem myriades stilogismorum conjungere quin aliquid apposite dicant. ad thesin consutandam o

S 4 Quod

310쪽

ago . DE RE LOGICA

Quod spectat ad uilam disputandi, sunt, qui ceteris an reponant methodum Socraticam , vel Megaricam hae diis runt in paucis quae minutis interrogatiunculis hominem c Lit , ut errorem suum cognoscat. Recte illi quidem, si Philosophi cum Philosophis disputarent Quod si cum homine inexercitato res est, dissiculter eum coges , breviter & praecise interroganti respondere. Itaque Bllogiuisa methodus a commodatior esse videtur, propterea quod & opponentis cogitata nitide exponit, & validius conficit respondentem. Modyuterque Sophistarum cavillationes anxie declinet, & maxima contentione animi veritatem disquirat II. Opponens singulas respondentis propositiones refellae aliis tillogismis : donec ad principia eυώentia argumentati nem reducat , ex quibus adversarii sententia falsa esse osten

datur a

Quod si respondens aliquid reponat , quod explicatum non sit; cogat eum opponens, quid sentiat , declarare , ne ex ambiguo disputent. Si renuat, a disputando abstineat , ne tempus frustra consumat. Magnum autem faciet Operae pretium , si ex ipsis respondentis verbis eumdem poterit erroris postulare, quod est, argumentari ad hominem.

Proprium est semidoctorum ρο pedantarum , eum thesim refutandam sbi sumunt , non antithesin probare , o bona fide agere ; sed ad Bratagemata confugere e vel ea, qua per viam dicuntur, infirmare ς vel interrogatiunculis ineptis respondentem in invidiam adducere ; mel alientissimis fatigare argumentis, quo facilius hominem , de hac illudendi arte nihil suspicantem, capiant in sermone , o auditorum ludibrio exponant; vel eadem argumenta etiam ρο etiam obtrudere , quasi nihil adversarius iis respondi et , nec argumentum i firmat et . Qui quidem , ut aliquando de sinant ineptire , co- .gendi sunt, ut disputatoris munus, uti debent , exsequaniur: autem, audiendi non sunt et . Respon- i Arsoteles Topic.VIII. c. r. opponentem instituens praecipit , ut omnes Sophisaram fraudes adhibeas in dispu-

SEARCH

MENU NAVIGATION