장음표시 사용
321쪽
curate principia distinguere debet . Quae evidenti sensione , aut perspicua argumentatione fiunt nota, demonstranda sunt. Quae, probabilitate continentur , ex hypothesi probabili sunt illustranda . Ea vero, quae auctoritate tantum definiunt , ut Hifloria, ex legibus probabilitatis determinanda sunt.
VIIII. Docens non rationum copia obruat auditorem ἰ non
Oratoriae pigmentis illius aures demulceat oe deludat ; sed paueis perspicuisque argumentationibus , oe eloquentia natiυa
hominem cogat, ut adsentiatur .
Incidunt quam saepissime in hoc flagitium non indomhomines, sed plerumque doctiores, ac ingenti eruditione perfusi ; sit prudentiam docendi non habent i) . Hi enim auditores suos copia doctrinae abis usioris onerant praeter m dum r tantoque ingenii aestu interdum abripiuntur , ut vel sine ullo sine scribant, vel abeant in declamationem. Opo rei ergo docens habeat non illam declamatoriam eloquentiam, quae propria est fori ; quaeque obruit mentes puerorum , eOLqne flectit motione adfectuum magis , quam evidentia Veritatis ; sed germanam aliam & nativam eloquentiam , quae omnia perspicue , & iucunde exponat . Deinde iudicium , quo examinet, quaenam eruditio accommodata, quaenam supe vacanea sit, & omnino ableganda. Haec omnibus doctoribus utilia & necessaria sunt,quameumqad ipsi disciplinam profiteantur . Sunt tamen peculiaria
xvo. scripta quaeque plurima ρο abstrina eruditione exornare, auctorum verba, O huius generas alia transcribere , cou-' globare, ut Potingraphi viderentur. In hunc censum , ut innumeros praeteream , referuntur e Theologis Joannes Picus m-
ferius, Seramus, Pererius , alii ; immo ρο ipse melius in Demonstratione Evangelisa , & Alneianis . Ex Philologis uterque Gallare, Gerardus Ioannes Vossius , Tumebus , Saiamasus, Caussinus, oe innumeri alii . Ex Politicis Grotius , Seldenus, Cometenus, aliique . Ex Jurisperitis maxime Praematicis , fere omnes ς nee non εν Philosophi fatis multi. Ex Mathematicis familiam ducit Clavius . Verum hoc saeculo sanior doctorum pars, id tamquam ineptum, o pedantarum familiare vitium, prosigat ra abhorret.
322쪽
via precepta boni & diligentissimi doctoris, quique auditores
suos cum operae pretio informare cupit d. quae hic exponere non poenitebit. I. Ut rationem habeat aetatis, & ingenii puerorum : di Praeceptiones suas ad uniuscujusque accommodet palatum. a. Ut plano & familiari sermone omnia explanet, eosque frequenter interroger, an verborum sensum sint adsecutir siti minus, domestica lingua singula enarret. 3. Cumque non Scholae , sed vitae commodo discamus ,& in omni vitae parte iudicandi facultas praecipuum usum habeat; curet praeceptor, ut puellos in arte, quam tractat, debito modo erudiat: eosque recte de rebus judicare potius,
quam eas memoriter reci are , doceat: nec mem Iriam incondita eruditione fatiget . Vis enim ac facilitas iudicandi nisi
sub praeceptore comparetur, Vix aut ne vix quidem comparatur e eruditio vero tempore potest adquiri. 4. Hinc temperet sibi doctor a consuetudine praepostera congerendi auctorum nomina , & sententias: quod sane quam frequentissimum in scholis est . Quae enim perspicua ratione continentur, auctoritatis scriptorum non egent. Quae ex probabili hypothesi illustrantur , unius aut alteriugi scriptoriS n mine confirmare sat est . Ea vero , quae ex Historia promi debent, paucis testimoniis, sed integrae fidei fulcienda sunt: non enim numero haec iudicantur, sed pondere . 3. Hinc caveat a confutandis iis, qui in contrariam par
tem disputant, si cum tironibus res erit: quos hujusmodi r bus fatigare ineptum est . Quod si auditores fuerint magis provecti , iis etiam religiones seu scrupuli sunt eximendi . Quare primum sententia, quae opponitur , summa fide , dc Claritate est exponenda . Deinde ex nostris principiis solide infirmanda est. 6. Hinc temperet sibi doctor ab studio novandi , & aliquid paradoxum & mirabile proponendi . Sunt enim homines , qui maiorum sententias mordicus defendant , ut Peripatetici omnes. Sunt, qui in contraria currunt, & sibi pia dunt, si aliquid insolens & inauditum comminiscuntur, quo ingenii laudem aucupentur. Hinc Cartesii , Gassendi , H norati Fabri, . Malebranchii , Saguensii , aliorumque hypotheses , quas vix homines studiis contriti recte percipiunt , sibi sumunt: easque misellis pueris instillant , maximo cum
323쪽
eorum damno. Occurrendum ergo est iis, ne reipublicae mala ineptiant. Non enim, quae Vetera, aut quae nova ; sed quae Vera, aut Verisimilia sunt, Viris provectis, ne dum pueris , sunt tradenda. 7. Hinc alterum monitum est , ut ne pueros . in scholis fatigent scribendis libris. Mirabile videtur, quod non advertant praeceptores, & gymnasiarchi, quam perniciosa sit rectae puerorum institutioni illa scribendi consuetudo . Defatigantur pueri describendis rebus, quas non percipiunt. Deinde auctorum nomina, Uocabula , numeros, periodos , omnem denique orthographiam adeo depravant, idque ex festinatione excipiendi, ut Turcice , aut Arabice scripti videantur : quique proinde nulla industria explicari , nulla cum Voluptate legi possunt. Deinde elegantiam characterum corrumpunt , ut omnibus notum est. Deinde tempus scribendo consumunt,
quod in addiscendis disciplinis ponere. deberent . Deinde odio habent & scholas, & litteras; propterea quod ad eas , tamquam in aliquod pistrinum, detruduntur, ut ibi dies nocteiaque torqueantur, ea scribendo, & memoriter recitando, quae non intelligunt.
8. Hinc seligendus est auctor typis aeneis descriptus , qui breviter dilucideque singula proponat , & ex perspicuis principiis via ac ratione definiat . Quem prius quam explicet , narrare adolescentibus debet auctoris vitam , & controve fias , si quas doctrinae caussa habuit ; pretium operis , methodum, stilum . Tum in singulis controversiis admonere , utilis, an inutilis sit. Si qua vero non commode dicta ostenderit , aut praetereat , aut moneat auditorem suum , ne deincipiatur . I9. Hinc explorare debet praeceptor , quem finem auditor in studiis sibi posuit.: quo expeditiorem viam ad eum cons quendum sternat. Alio enim pacto , ut monet Vir doctus ,
instituendus est Princeps, alio Priυatus; alio Masculus, alio Femina ; alio Nobilis, alio Plebejus. Non quod alia A. alia sint praecepta , sed alia & alia eamdem institutionem tr dendi via. Similiter, alia ratione imbuendus est candidatus Juris, qui antecessor fieri cupit: alia , qui ad forum contendit: alia, qui ad mini erium atilicum . Ita quodam modo institui debet candidatus Theologiae , qui pro fine habet Haereticos confutare , & theologiam Polemicam profiteri : alio
324쪽
ctu; plebis Oratoriae artis flosculis excitare vult : alio ille , qui Catholica doctrina contentus , vitam doctrinae consentaneam comparare studet. His addo tria praecepta , quae doctori maxime necessaria sunt. IO. Ut amanter auditores excipiat , ac eorum inscientiam commiseretur: & cum aliquid vel clarum sibi explan ri petierint, patienter edoceat. II. Ut eos garriendi cupiditate luxuriantes, coerceat: & a voluptatis illecebris , quae , pro dolor i adolescentiam commaculant , ad solidam Virtutem dextere, ac potenter contorqueat. I 2. Ut adsiduo lab Te doceat, nec studia aut frequentibus vacationibus, aut aliis diversis studiis interrumpat : tamen non ita gravet puellos,' ut eos perpetuo exerceat . Iuvat enim multum severiora si dia quadam animi relaxatione intermittere, ut inde vegeti
' mo us, oe alii disputant hoc loco , de modo adversa rios refutandi, o fe defendendi: o de utroque nimis multa praecepta tradunt. Scio id utilitate non carere , o provecti ribus multum adferre luminis , quo accuratius scribant . He rum s sis supersedeam , censeo magis a me utilitati tirouum esse consultum . Qua enim ad utrumque adsequendum nec
faria praecepta sunt, dilucide m copiose hoe libro fum disputata i 2 s ea refl. intellisantur , Vix aliud ad id e
De modo tradendi verum Libris conscriptis.
SI modo voce non possumus, aliis doctrinarum sontes Osten dere , quod iis solis datum est , qui antecessores , p blicique professores sunt constituti ; facillime id scripto fa-T 4 cimus, i) Pa. c.3. Vide etiam sequens Caput num.
325쪽
cimus, quorum ope doctrinam nostram cum alii; communiis
Quod si quam facile litteris exprimimus ea, quae Volumus , tam item facile cogitata nostra recte atque ordine d clarare possemus, beati essemus : quod secus est . Nam nisi studiis, & meditatione contriti, sensa nostra apte & convenienter aperire non possumus . Quare de modo conscribendi libros, qui ad verum consequendum sunt necessarii ; disputabimus in praesentia , & generalia persequemur . Nam de Grammatica , Rhetorica, Poetica tractare hoc loco non
est consilium i . Libri omnes, uti diximus, sunt vel Hi risi , qui res
gestas narrant; vel Dogmatici, qui doctrinarum fontes , ac istientias tradunt. Historicus vel res gestas ad fumma capita revocat , vel secundum ordinem temporum , quibus gestae fuere , narrat is Prior scribendi ratio perturbata est, & minii; utilis : posterior & clarior, & utilior , quod nullo negotio oculis consilliorum, & factorum nexum exhibet. Oportet autem esse hominem in Chronologica disciplina bene versatum , ut res quas que ad singulos annos, & anni partes accommodet.. I. Historici munus es, res eo modo, quo evenerunt , nam rare. Hoc monitum vel brevissimum tam multa & dissicilia
complectitur , ut si ad illud plerosque Historicos libros e
-' . t Grammaticam artem accurate illuseravit aerat-
Io Iulius Caesar Scaliger. Sed melius adhuc Sanctius .n Μinerva , o Grammatica: o postea Scio ius , GJ. Missus de eadem luculinter pertractar te ex quibus Portus Regii scriptores. ρο alii post fua decerpserunt . Rhetoricam J-Sturmius de Universa ratione elocutionis , in Partitionibus orati Melchior Iunius , Strebaeus , Bartholomaeus Cavaia cantius , aliique e sed inter paullo recentiores idem V sirus, in Rhetorica, ct institutionibus oratorii , in Imitatione eamdem tractavit accurat/ssime. De Poetica iidem Scaliger , Volsius, ex quibus posteriores hauserunt. De principiis loquore nam de consecutionibus, oe via tradendi multa norit si iis prioribus illis correxerunt, disna animadversione . Sed de his
alias fortasse, nam in praesentia non es disputandi locus etf Diat indica e rem.
326쪽
LIBER SEXTUS . . 297 pendamus , invenientur paucissimi , qui Historici eognomine
sint digni. Jam si hoc praeceptum evolvimus, emergunt haece I. Sine ullo partium sudio verum narrare debet , nihil omi tere e inutilia vero importuna , quae ad propositum mori
faciunt, persequi non es necesse . a. Nihil addere , nihi e falsum dicere. - .
Hinc inepti sunt , qui res mediocres , tametsi veras , exaggerant: qui descriptiunculis, capta occasione , ingenium Ostentant: qui res etiam triviales ita pingunt , ut prodigium narrari crederes . Hisce vitiis infuscatur praeter ceteros Cum lius , scriptor ceteroqui elestantissimus , & qui nativo lep re , munditia ac nitore dictionis , tum & magnitudine rerum , quas narrat, ita lectoribus imponit ; vix ut millesimus quilque eorum, qui legit, talia flagitia in eo latere putet . Verum accuratiores Critici i fere ubique in eo 'desiderant Historicum , qui valeat iudicio in rebus aut narrandis , aut omittendis . Declamatorem agnoscunt , qui mutat quadrata rotundis, modo ingenium suum, ac dicendi copiam
Hinc inepti etiam sunt, qui plura fingunt, & quae non modo falsa, sed ne verisimilia quidem sunt . Qui hominum 'Characteres non ex vero, sed ex ingenio condunt : & his si milia multa fabulantur. Ut ii , qui Imperatores , & his similes 'de improviso concionantes inducunt tanta ingenii ubemtate , tantaque exercitatione dicendi , ut vel Cicero ipse , aut Demosthenes non meditatus, vix atque concinne & pernte loqueretur. innumerae exstant apud Curtium conciones elegantissimae , vel ab Alexandro ipso aciem instruente , & iam jam in hostes irruptum; vel a Dario, vel a Satrapi; regiis prolatae ; quae nullam produnt similitudinem veri.' Cum certum sit, Macedonas multo meliores milites fuisse , quam Rhetoras , aut Declamatores r Persas vero, & orientales reliquos politioris litteraturae omnis fuisse expertes . Sed nihil tam putidum in Curtio occurrit , quam conciones duae , quas Philotas, & Amyntas , caussam gravissimam dicturi , condunt
i Vide, fi licet , Clercium in Arte Critica P. II LOR 3. e. . ubi accuratum iudicium de Q. Curtio facit: quodo nos singulari dissertatione fecimus .
327쪽
ex tempore I , cum metu mortis, quam uterque exspectahat, & maxima mole curarum essent agitati . Quid autem
verisimile habet illa Scytharum ad Regem oratio et ) : in qua homines rudes, & inconditi sensus , ac perpetuo in silvis viventes, non iecus Alexandrum alloquuntur , quam illi , qui in scholarum otio consenuissent ; quippe qui summam & Bellicae , & Politicae artis prudentiam manifestant . Hic equidem in Historico eloquentissimo judicium re
Et de Curtio satis: quem si eo consilio legeritis, Adolescentes, plurima huius farinae invenietis . Memineritis tamen, hoc peccatum Veteres non nullos doctissimos peccasse: Graecos praesertim, ab quibus Romani homines sumserunt . Habentur in Livio, habentur in Crispo, scriptore, qui Cum lium , mea sententia , longe superat judicio . Μicipsa rex moribunda voce filios alloquitur; & brevem, sed eloquentem concionem habet, atque talem, tamque singularis prudentiae plenam, qualem non modo Numida senio , morboque confectus , sed ipse Crispus non tam subito iunderet . Quid λAtherbal filius in Senatu, quam apte, & eloquenter, quantaque gravitate sententiarum fidem , & auxilium implorat populi Romani lFuerint illa verae quo modo ad Historici manui conciones illae ex tempore habitae, idque in acie , ubi nec scri barum copia, nec otium , nec silentium fuisse suspicari debemus, pervenerunt Crediderim potius , Cassiaris , & Catonis orationes, quas Crispus ipse in Catilinae historia proα fert , habitas fuisse : quia homines adstantes , & oratores memoriter saltim lententias poterant recitare . Et si forte scriptor probatissima documenta habet , non damno si hist rire inserit . Secus rectius puto tacere, & ad utiliora transi
1 2. Paris. qui accurate de virtutibus, emittis Hisoric.agit. Adde huio Cordemost, o Sardo, qui belli sunt . Plura qui cupit legat Penum artis Historicae , in qua plures auctores continentur . Excellunt Lucianus, Patricius, Folieta.
328쪽
II. De hsoria Naturae , quae magis necessaria videntur , iam diximus r): quare non est cur aliquid addamus et .lΙΙ. Porro scripta Dogmatica , & quae vel totam disciplinam, vel eius partem aliquam diluciflant , si demonstratiυa sunt, scribi de ent hoc modo . Prius principia evide tia ponantur , ex quibus reliquis adfulgeat lux : deinde ex
E. g. In Mathematica scientia methodus huiusmodi stricte est in usu : & singulae propositiones propriis nominibus distinguuntur. Quod non est necesse in Ethica, & retia quis scientiis; cum ordo ipse satis ostendat, alia ex aliis do. duci. Item in Theologia prius dogmata ponenda, & confirmanda sunt: deinde quaestiones Historicae, quae ad illustra
da dogmata sunt necessariae, excutiendae Videntur.
IIII. Quod si liber disputat de re probahili, ut Phoca
disciplina, primo ponenda est historia phaenomenorum . Deinde exponendae sunt hypotheses , quas viri diligentissimi ad investigandum pro iis explicandis excogitarunt . Si aliqua
earum est , quae phaenomena commode explanet , anteponenda est: sin minus, excogitabis aliam, & ostendes, pha nomenis omnibus perfecte respondere . Cetera eodem ordiΜpersequeris. Haec ego. de scriptis dogmatico-hcientificis moneo . Nam dogmatico-historica minori negotio conduntur, si rem, uti diximus, ita scribas , ut totam in quasdam classes dispertias ,& capita : qui ipse est ordo scholasticus. Haec scripta sunt veluti apparatus , qui ad lectionem librorum didascalicorum
viam sternunt. :U. Iam liber ἰυγητικῶς exegetiens , id est , ille in quo
aliorum scripta interpretamur, hisce legibus est scribendus . I. Primum explores. ex historia , & scriptoris verbis , quem finem i) me Libro p. I. c. 2. Σ) Ratio hi oriam Naturalem , Experimentorum comscribendi ex accurata lectione eorum , qui exstant in Com mentariis academiarum Regiarum , Parisiens , Londinens , Berotinensi , ceterisque petendus est . Item scritia eorum , quos libro superiori P. I. cap. 8. nominaυ mus, plurimum luminis accendent iis , qui in perscrutatione Natura se exer
329쪽
finem sibi auctor proposuit in condendo scripto . 2. Deinde an purus & intemeratus sit liber , ex regulis Critiem iudieandum est . 3. Tum in partes est dividendu , & singulae
examinandae sunt quam accuratissime . 4. Postremo corollaria , ad illustrationem necessaria , suis in locis adhibenda
Vs. Demum Elenehctica scripta qui lucubraturus est , ea nimirum in quibus aliorum sententias examinamus & confutamus , primo ponere debet, & thesin , quam refellit, &antithesin : ut intelligat lector , quid scriptor reprehendendum sibi sumat . Deinde patefacere debet falsitatem princi pii , quod est auctori systematis fundamentum : quod plerumque est inepta aliqua definitio. Hoc funditus everso, tota machina ruit . itaque breviter ostendat, vel reliqua pronunciata ex illo principio fluere r vel ex illo duci non posse: vel repugnare principiis a conditore libri admissis . Quod exemplis dilucidare interdum & confirmare est neces e. E. g. Systema Ethicae Benedicti Spinosae , quod ipse more Geometrico nexuit, aliquibus definitionibus , & axio matibus salsis tamquam basi innititur . Is itaque Spinosam Mnfecerit, & totum systema infirmaverit, qui illa falsa esse ostenderit. Nam cetera nullo negotio debilitantur, si ad ge
manas Logicae regulas expenduntur. Si quis mero non everso fundamento, quae inde fluunt, conclusionem singulatim confutare dedita opera conatur, is quidem maximo cum labore maximas nugas agit.
Quod si auctor non systematis more scripsit, sed vel historice , vel alio modo quaedam proposuit ; nullo negotio eum refutabis si falsum scribit : qui enim verum scribit ,
potest is quidem verbo tenus refutari , reapse Vero non potest si ex regulis, Logicae, , quam infirmas sententias defendat, patefeceriS.
Hic autem, si alibi unquam , adhibenda est moderatio quaedam scribendi, ne in dicteria & convicia incidamus ; in quae disputationis fervore , vel imprudentes abripimur. It que graviter & modeste , uti decet Philosophum , adversarium refellere oportet , habita semper ratione decori . Sed si me audiet, abstinebit vir prudens , quod ad ejus fieri poterit , ab hisce contentionibus : quae plerumque & invidiae plenae sunt , & livoris , sermonem.multum dant auditori-
330쪽
LIBER SEXTUS. Rothus . Quod si iniuria lacessitus , vel ad tuendam propriam
famam, vel officii causta erga rempublicam , scribere fuerit coaetus; scribat sapienter, ita tamen ut sentiat adversarius, se cum viro forti, & docto habere negotium. Tum demum poterit urbano sale hominem perfricare, eumque in ruborem dare: ut intelligant, qui legerint , eiulmodi hominem sycophantam, & subdolum esse : & documento . sit ceteris, ne se extollant impudentius. VI l. Restat Dialogiuisa methodus , seu methodus scribendorum colloquiorum , quae Veteribus praesertim Graecis fuit usitata, quamque non nulli Recentiores, maxime Galli , proximo fisculo excitarunt. Haec utiliter aliquando adhiberi potest , cum brevis aliqua disputatio effici debet e de his praecipue, quae familiari sermone possunt exponi . L-giores enim controversiae non bene colloquiis explicantur equae disputationes infinite protrahunt , idque sine ullo fructu legentis. II. De Stilo. De Stilo vero, quo hi omnes libri sunt scribendi, pa ea dicenda sunt : cum quia Logico generalia praecepta satis esse videntur: tum etiam quia haec melius auctorum lecti ne , quam ullis praeceptis ,, consequi possunt . Atque haud scio an haec pauca importuna videantur iis, qui rem non ex fine, sed ex titulo metientes, magis ad Rhetoricam , quam ad Logicam, ista spectare contendunt. I. Stilus itaque, si formam externam spectes , & ambitum periodorum, vel est Laconicus, vel Atticus , vel Rhodius , vel , alicus . Laconicus est brevior, quam par est , cum multo plura intelliguntur , quam dicuntur et ut illud Caelaris, Veni, vidi, visi . De quo in praesentia non dispu
Atticus est , qui paucis verbis pulcras sententias acute& eleganter exponit , sine ulla adfectatione , in quo nihil redundat , nec etiam quidquam deficit . Hoc stilo utuntur
