Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

MBER SEXTUS . ,

Respondentis propria.

I. Respondens argumentationem ipsis opponentis verbis ἐρuam fieri potest , repetat o vel compendiaria via exponat , ouin illius vim minuat . Sapienter instituerunt majores nostri , ut respondens antea quam ad singula faciat satis, integrum repetat arguis mentum : ut ostendat , se vim argumentationis penitus per cipere. Si brevis est syllogismus, merito totidem Verbis repeis tendus est. Sin longus, consulte feceris, si eum breviori sermone exponas , modo perspicue . Haec tamen non viti num sunt, sed valentiorum laterum, plurima paucis explicare. Sed si respondens robur argumenti plane cognovit, & infans non est, facile id suis verbis poterit explicare. Plurimi opponentes , maxime qui sormam illam syllo. gisticam iactant, adeo sunt morosi , omnino ut nolint, respondentes synonyma voce uti. Inepte sane, & Sophistarum more. Qui enim verum serio indagat , nugas istas non e Tat et rem ipsam quaerit, non verba. Saepe ego , cum e suis periori loco aliquid exponerem , idque paucioribus verbis , quam alii proposuissent ; coronam totam exclamare audivi , Bene, bene. Nescio, an in me talia verba quadrarent et id

scio , doctis placuisse, quod alii fortasse reprehenderent.. II. Respondens perpendat diligenter bllogismi partes, σνonsideret, an in forma . an in materia si vitium . Si tu forma, vitium ostendat: s in materia, qua vel si falsa , vesdubia, neget propositionem, vel limitet.

Utrum

sando : γ tot inter alia ei suadet, ut nullo ordine multa misget, etiam superflua , & copia interrogationum obruat a ditorem : ut dictitet, ea , quae proponit , passim recepta , tritaque esse et ut orationem non necessariis propositionibus

protrahat: ρο id genus multa . Verbo dieam, . mala fi assere docet, ct aetumento ab invidia ducto uti . Quo ipso declarat, Mi non veri investigationem , sed victoria confecti

tionem esse propositam. Quid ergo misum s discipuli, dum pamres opponentis sumunt, mulserum suum tam fideliter imite ruν exprimant δ

312쪽

Utrumque recte . Ex legibus syllogismorum facile dignoscet vitium in forma. Ex iis vero, quae diximus de veritate, dispiciet qualis sit materia. Quod sit in materia est vitium , quadruplici modo responderi solet ex ritu scholarum , seu in forma, ut Vozant is a. Si argumentatio nihil ad rem pertinet, & thesin non ferit , conceditur syllogismus, & ostenditur , thesi non adve sari . a. Si falsa est propositio aliqua , propterea quia noctest universalis, negature & producto exemplo demonstratur, universalem non esse . I. Vel flectituν in opponentem et id

est, adversarium eodem modo confutamus , proferendo syllogismum alium, ex quo eadem thesiis ducatur. 4. Vel limiatatur tantum in aliquo casu . Haec respo*dens. Opponentis vero contrariae sunt partes e &. singulas responsionis partes contrariis rationibus debet infirmare. - Saepe ego clamantes audivi disputatores non nullos , non debere respondentem aliis verbis uti, quam Πουο , con

cedo, di inguo. Quod si ille aliquid vel brevissimum addebat, ut mentem suam aperirer , imperiose satis ac inurbane tacere iubebant. Sed quam inepti sint, qui talibus tricis ravissimas disputationes conspurcant , nemo est qui non Vi eat . Immo gratiam haberent , si saperent, respondenti , qui expressis verbis declarat, quo sensu vel negat, vel limi rat . Quis enim non rideret disputatorem , qui sententiam adversarii sui nollet intelligere , & nihilo secius confutare eum contenderet Ajunt, cognoscere se plane , quo sensu alius usurpat. Fabulae : nam vel quia tamdiu disputant , id

imum ostendunt, alterum ab altero non intelligi . Secus alateruter finem faceret : nam ipsa rei evidentia ostenderet , quam bene diceret.

se Rem exemplo illustrabimuq . Disputent , s fieri, potest, Scholasticus , & Gallandianus de Areidentium nais tura hoc modo. S. Qui negat accidentia esse in Euchari- iis stia, is quidem negat mysterium. Sed tu ita negas . . N is gas igitur mysterium . G. Distinguo maiorem et Qui neri gat accidentia Aristotelica tantum, & relinquit alia At ri mistica, nego: alio sensu, nihil ad nos . S. Veteres epis,, scopi jam inde a primi; Christiani nominiq saeculis eon ,, stanter adfirmarunt, esse accidentia in Eutharistia . Igitur perpetua traditione habemus , esse accidentia in ea - ,, G. Ad .

313쪽

LIBER SEXTUS.

,, G. Admittatur in praesentia syllogismus. S. Ergo non po- ,, tes defendere non esse accidentia. G. Non possum defend is re, non esse accidentia Aristotelica , nego: non esse ulla, accidentia, subdistinguo, quia id singuli videmus & senti- ,, mus, concedo: quia est definitum , nego. S. Sed non solum ἡ ΡP. Verum ipsamet ecclesia universalis in concilio Constan- ,, tiensi contra Uichlefium finivit, esse accidentia in Eucharia ,, stia: ergo negare non potes esse accidentia, nec confugere ades tuas istas inutiles distinctiones t quia Ecclesia non distin- . ,, guit accidentia ab accidentibus , sed loquitur generatim isse G. Sapientissime disputator, proba, quod probandum se est . Tu modum egrederis , & inaniter declamando con ,, tendis et Verumtamen non animadvertis , te id probare , se quod mihi tecum convenit: ea vero , in quibus a te dita ,, sentio, nee adtingere, nec intelligere. Oportet ergo con- ,, stituamus statum controversiae, & intestigas, non de dog-

,, mate Catholico, sed de Philosophia disputari: non enim ,, in dubium vocatur , si Chrsus in Euchariseiae sed natur

,, accidentium investigatur . Si quaereres a me , quid ego,, voco accidentia Atominica, plane cognosceres, re a secun-

,, do syllogismo aliud probasse , quam quod probare de ,, buisses. Ego profiteor, post consecrationis verba tolli sub- ,, stantiam panis , & vini : Christum autem collocari sub se iisdem speciebus vini, & panis, quae antea erant, & qua se adspicimus singuli : idque ut defendam , vitam profus -

dere paratus sum. Hoc ago accidentia non esse ea , quar Vos putatis: tum contendo , 'multo clarius & facilius exis plicari ex disciplina Recentiorum . Itaque disputatio no- stra nihil cum Dogmate habet commune . Cujusquemoda ,,. enim sint accidentia, illud semper manet firmum , Chria ,, sum sub iis latere. Controversa igitur in eo est : Quid se sint, accidentia non modo panis , & vini , sed rerum ,, omnium, quae in hoc orbe terrae, & singulis mundi partiri bus continentur .

- Itaque, si sapis , ' firmis argumentationibus conficere,, debes, perpetuam Ecclesiae doctrinam & traditionem esse, M atque fide Divina constare , accidentia panis , & vini , ,, quibus alimur, esse talia , qualia putant Aristotelici phi- ,, losophi: ut inde emcias, etiam in Eucharistia esse huius- ,, modi: non enim alia creantur, sed eadem manent . Satav tim

314쪽

,M DE RE LOGICA

tim debes Meere, fide haberi Divina, in Eucharistia ex.

,, stare accidentia Aristotelica . Hoc erat probandum : hoc D tu non probassi, nec probabis , ni fallor. Nam Patres in se hoc erant toti ni ostenderent , Christum Iesum in specisse bus panis, & vini delitescerer quales vero essent illae sp D cies seu accidentia , non vestigarunt e quia hoc ad fidem' is non pertinet, sed Philosephorum est negotium. ,, Quod ais, Ecclesiam nec Aristotelica , nec Ammia ,, stica nominare , sed de accidentibus loqui generatim , re is cte ais . Sed cur inde colligis , de tuo modo explicandim potius, quam de meo, loqui Immo vero inferre deberesis Ecclesiam dogmata finire adversum Heter Axos , qui ea

negant : ista vero subtilia Philosophorum investigationim relinquere.

Sed quia tu putas, te novum aliquid & reconditum ,, ex Constantiensi concilio sumere ; scias te a praejudicatas, opinione tua eisse deceptum. Enimvero in Constantiensi,, concilio non fuit disputatum: An in Euchariseia essentis accidentia : quis enim id negat sed tantum r An rea eis esset Chri ius in ea. Negabat hoc ultimum Michlesius I r,, Concilium autem definit, post consecrationem non esse ,, amplius panem, & Vinum, ut videtur; sed reapse Chria ,, stum sub iis speciebus collocari. Idem confirmatum suit ,, in Basileensi , Lateranensi sub Innocentio III. Florentino, se & Tridentino , contra Haereticos reiicientes dogma tran- ,, substantiationis: nusquam contra Catholicos , qui ex Phi- ,, losophorum decretis verisimiliter exponunt , qualia sint ,, Physica accidentia: ut vir doctuq , & pius luculenter pro-

,, bat ca . Haec si tu perspecta habuisses , temperares ab

i) Verba erant me lessi: Hostiam consecratam esse cor pus Christi tantum in figura, & verum panem in natura : seu Verum panem naturaliter , & corpus Christi figuraliter . Exsant Seg. m. concilii Constantiensis apud Labbeum in Collectione Concilior. Tom. XVI. columna 242. edit. Venetae. Conferatur Natalis Alexander, Histor. Eccles. Tom. UIlI. α 3. art. 22. 3. 4. & 6. a) Fortunatus a Brixia Franciscanus , n Brixiana Aca

demia Mathe , oe Naturalis Philol. profector , Dinerti Physia

315쪽

is ita argumento plane infirmo , quo me in odium vocare

r, conatus es.

se Possum ego eodem modo ex PP. & Conciliorum d ,, cretis ratiocinari. PP. usque ad saeculum XLI. diversa r D tione , ac Scholastici faciunt, accidentia Eucharistica ex- ,, posuerunt . Item , Concilia definiunt, post consecrati ,, nem manere species in Eucharistia: eaque voce utunturis perpetuo. Ego defendo, species manere. Igitur Concilia: is definiunt, quod ego dico . oppones tu , me vitiose infe ,, re: & recte quidem. Cur non idem tuae ego argument ,, tioni reponam Habetis, Adolescentes , hic exemplum analysis actura tae, quae dividit propositiones in partes , & principia , ex quibus fluunt , perpendit Non hic exemplum adferimuli ut vos ad G assendianorum partes flectamus; quod ipsum &esset maioris otii; & cum per ecclesiam Catholicam , cuius decrera osculamur , liceat aliis , id nobis quoque licere nemo sapiens dubitaret: Sed ut in eo intelligatis, quam a curate disputent Recentiores et ac ex eorum disciplina disceptationes vestras instituatis. Qui enim has dispu ando regulas non servant , sed exclamationibus adversarios consuistant , ii quidem magno cum labore consequuntur , ut nihil

essiciant.

Sive opponens, sive respondens a proposito declinet , alterius est eum ad viam reVocare, & cogere , ut id , quod in quaestione est, refellat . Quod si facient , & eam meth dum perpetuo retinebunt , alterutrum profecto exsistet: ut vel opponens omnino probatione careat: vel responsens p pnantia , & absurda imprudens admittat : ex quo fiet manifestum , uter veritatem defendat .

Sc HoLI N. Respondent ius vitἰo datur , quod , eum non habeant , qua reponant , vel thesin suam confirment argumentis , o ab

oppo

Physic Theologica de Qualitatibus Sensibilibus eo . Brixiae I 7 o. akflior anno I 749. in qua ostendit Recenti rum explicandi viam Catholica recusa duretis adam sta

316쪽

iucunditatis honestae caussa sint institutae p qui iis disceptationes immiscet , quin plurimos sibi reddat inimicos, fieri

non potest. Non quod ego probem eos , qui in contrarium vitium incidentes , imperant' sibi omnia adsentari r sed est modus in rebus . Neque enim inurbanum disputatorem, ne

que adsentatorem agere decorum est.

Sunt, qui existiment , non licere homini refragari verparenti, vel pmceptori in re litteraria : immo vero ponunt in vitio, si quis de popularibus suis libere , uti decet amatorem veri, diiudicat : idque maledicentiae insigni, non officio , tribuunt . Qui quidem quam inepti sint , nullus non

videt. Fatemur tum reverentiam erga magistratus , & m iores, tum moderationem erga omnes, naturae legi esse con sentaneam . Hoc agimus , bona cum Venia eorum, quibus

honos habendus est, posse quemlibet , idque per leges , de rebus eruditis iudicare; eaque improbare, quae & falsa sunt,& ab hominibus doctis, & quibus decernendi ius est , co

demnari solent. Neque enim est officium reverentiae , parentibus , praeceptoribus , civibus sui; , aliisque credere in iis , quae naturae ratione continentus. Veritati enim maior, quam iis omnibus , habenda est reverentia . Sane non sinunt leges de quibusdam publice disputare , praesertim tontra leges ipfas : quia id maxime laedit tranquillitatem reipublicae. Quae vero lege prohibita non sunt , impune possumus defendere . Quinimmo debemus aliquando, vel ex pacto, si demandata est nobis provincia erudiendi iuventutem: vel re debito, si reipublicae intersit , ut errores detegantur , artium corruptores profligentur , & stematur via aliqua facilis & expedita ad verum perveniendi r vel exessicio erga alium , si amicus me rogat, ut, quae Ueritati co formiora sunt, liquido patefaciam ; aut iudicium meum de libro aliquo aperiam : vel ex osscio erga me, si calumniator aliquis iniuria mordeat scripta mea , meque in periculum, discrimenque trahere conetur . Quod qui faciunt , non m

do notandi non sunt, sed summo in honore in cultissima qua que republica haberi debent.

LIBRI

317쪽

LIBRI SEXTI

PARS ALTERA

EXΡLICATIONE VERI.

CAPUT LDe modo tradendi verum, maxime visa voce.

Apientis est hominis, non modo veritatem misto pectore investigare , sed alios docere eam riamque perspicue proponere , ut intelligantii, se veritatem tenerer & inde talia praecepta ducant , quae actiones humanas moderentur , nosque in hac vita faciant beatos e immo ad supernam beatitatem consequendam quodammodo viam stemant. Docemu3 autem alios vel voce, vel scripto. Recte, &fructuose utrumque , si debito modo fiat I . Verum usu venit aliquando, ut ii, qui nec veritatem non dicam dom stico explorarunt labore , sed ne ab aliis quidem expositam Penitus cognoverunt vano praeceptoris nomine allecti ea aliis i) Non est consilium hoc loco eos monere , qui puellos humaniores litteras docent . Nam etiamsi ex iis , quae dicemus , plurimum lucis eorum institutioni adfulgeat; tamen alio modo

puelli sunt in tituendi; alio o longe diverso , quod ad ma-reriam spectat , illi qui progressus aliquos habent . De iis . itur in praesentia di utamus tironibus, qui gravioribus dic Itiis sunt instituendi .

318쪽

aliis inculcent, quae rudia & indigesta sunt, & infirmis fundamentis nituntur : atque tenellos puerorum animos talibus sententiis imbuant, tot tamque ineptis onerent doctrinis ; ut

vix grandiores facti ex iis se possint opinionibus eximere . Qui quidem ut stulte molesti esse desinant , docendi nune sunt , quo pacto auditores suos cum operae pretio instituetare debeant. De docente primum , postea de scribente dic

I. Di putaturus de aliqua disciplina primum det speram , xl.eius oνiginem , o vicissitudines dilucide , breviterque emponat . Deinde fraema, quod traditurus es , perspicue evi cet o di pertiat in partes et quo facilius tirones earum nexum

animo complectantur.

Naturae ratio persuadet, oportere eum , qui cum fructu docendus est, prius intelligere, quid illud sit, quod addiscit equoque modo occeperit, & fuerit propagatum : cui usui sit, ct qualem fructum ex eo menς humana , capere possit ζ ne aliud pro alio accipiat & fallatur. Deinde penitus cognose re ordinem, & nexum partium et & quo illud , de quo dusputatur, pertineat; prius quam ad minutissima quaeque examinanda descendat. νCarent igitur docendi prudentia ii , qui , cum pueros artem Logicam docere debeant , absumunt tempus omne Uniri alibus, & Sinis tradendis , & hujusmodi sexcentis . Nam si secum reputarent, quamam. ic nomini Logica potestas subjiciatur, quemque ad finem fuerit excogitata ; pl ne cognoscerent, hujusmodi disputationes , tantum abest ut Logicos faciant, ineptos prorsus facere, qui, re aliqua prOp sita, bene ratiocinenturia idem de ceteris , qui tractatus in utroque Iure, aut Theologia singulatim explicant , esto im

II. Docens enarret brevitex , is perspieκst satum constraversae, detractis inutilibus. E. Disputatum; de re Physica generatim , constituat quid sibi proponat , hoc modo : Non ego voco Physicam illud, quod Aristoteles, aut Arabes tradiderunt . Nec etiam voco Physicam hypotheses istas, quas Recentiores non nulli excogitarunt. Physica est disciplina , quae ex certa constantique experientia per argumentationem naturae consentaneam

Corporis, & Spiritus proprietates deducit . Ne go ' aliquis

319쪽

hic me auctoritate velit confutare : experientia , & perspicua ratiocinatione pugnandum est. Peccant in hanc regulam homines bene multi: qui lango sermone, & disputationibus sine uno fine produms auditores Opprimunt , quin unquam exponant , quid sibi velint talibus argumentis. III. Hine verba aceurate definiat, s vult ab aliis intellι-hi : nisi res si cum iis , qui eorum potestatem norunt. In singulis disciplinis frequenter occurrunt Vocabula , quorum nullam habent ideam tirones. Sua enim lingua philosophi utuntur, sua Iurisperiti, sua Theologi: quae nisi e pedias omnia , tantum apud tirones proficies, quantum si Arabice, aut Chaldaice coram indocto perorares. IIII. De definitionibus axiomata , ex his theoremata colligate quae illorum ope funt demonstranda . Sic totum δε ma dostrinae contexat I). U. Omnia exemplis illustret perspicuἰs , O quotidianis . Immo quo mag s a sensibus res fuerit abstracia, exemplis magis ustatis utetur. X

Ineredibile dictu est , quam facile huiusmoὀi exemplis

doctrina quaeque in animos tironum, immo & provectiorum inlabatur ; quamque alte infigatur eisdem . Hanc docendi viam Veteribus scholasticis incognitam , recentiores aliqui praesertim Germani , summo cum plausu induxerunt : ut Thomasius, Rudigerus , Wolsus , ejusque sectatores Hei- neccius, Syrbius, ceteri. Qui si exemplis magis usitatis, &de rebus quotidianis uterentur , nihil ultra in iis desiderare

mus .

VI. Duae Deiliora funt , oe ad reliqua percipienda sunt

necessaria , prius explicenIur. Haec est praecipua methodi syntheticae lex: quam qui se vant , ut Geometrae faciunt, ii multo clarius sensa sua de clarant , & multo tertius efficiunt , quod volunt. Disputatum est acriter superiori saeculo , de hujus regulae utilitate & usu. Nam Auctor Artis Cogitandi a) de-

, --, i me non omnibus disciplinis eadem ratione putansaeeommodari. Curemus ramen, ut hanc docendi viam, qκau- m po materiam licet, persequamur .

320쪽

LIBER SEXTUS. Ur

fendit, post Petrum Ramum eam methodum esse clari rem , in qua omnia , quae de aliqua materia dici possunt , uno capite comprehenduntur . Quae est methodus Scholasti corum, & iuvandae memoriae non parum est accommodata. Hinc & ipse, & paullo post Bernardus Lamyus, e Congregatione Oratorii Beruliani, Elementa Geometrica tali meth do conscripserunt. Quem nostra aetate secuti sunt UU. Cll.

Corfinius de Clericis Reg. Scholarum Piarum , Clatrautius Academiae Parisiensis sodalis, aliique, qui in superioribus illis

quaedam emendarunt . .

Uerum celebriores Philosophi, quos inter Wolfius ci) ,

constanter defendunt , veterem methodum ontheticam omnino praeferendam esse iis , qui ad veritatis interiora penetrarct

contendunt: propterea quod & ordo facilior est , & mentem majori claritate perfundit. Hac methodo & ipse Nolfius, &alii plures in suis scriptis philosophati sunt . Veterem dixinam etiam superiores illi huic malo bene occurrerunt. VII. Unum ossema dosirime condere e ex certis principiis, quae inde nascuntur , omnia explicare. Nam si disciplinae partes recte connectat, non modo sua confrmare , sed , quae ab adversariis objiciuntur , nullo negotio & selide, & perspicue infirmare poterit. Peccarunt in hanc legem Veteres philosophi , ac the Iogi , Alexandrini praesertim , qui ex doctrinis omnino contrariis putidissimum Oncretismum commenti sunt . Peccant etiam Recentiores non nulli , qui , cum sibi dedecori tribuant , aliqua nescire; omnia systemata sitne ullo discrimine animo perlustrant: modo Cartesii , modo Neuvioni pronunciata sua faciunt : & ex principiis omnino diversis easdem

conci usiones inferre conantur.

VIII. Fontes, ex quibus argumenta fumi debent , fece nere : ex snsulis svata derivare . quo Dollius auditorem cο-

eat , ut iis adsentiatur . . . .

Munus est docentis praecipuum , non solum Verum d cere, sed tam firmiter , tamque perspicue docere , Omnino ut auditorem fateri cogat, ita esse. Hoc enim Vocamus convincere argumentis . Quod si infirmis argumentis hominem movet, non est convictbo, sed persuaso . Ideoque quam ac-.T a cu

SEARCH

MENU NAVIGATION