Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

s DE RE LOGICAE

CAPUT III.

De Logicae origine apud Graecos. I. Lorum vero , qui praecepta ad ordinem relegerunt , La primus, quantum ex Historia i possumus definire, fuit Zeno Eleates, Parmenidis auditor , adoptione filius: qui ficruit Olympiade Lxxv IIII. Sed qualis fuerit hominis Dia

Iectice, nescimus. Tantum nos docent Veteres, eum tradidisse quasdam regulas consecutionum: dialogos primum scripsisse: docuisse, vel saltim auxisse artem Eristicam seu contendendi . Merito ut suspicemur, Zenonem Iaqueorum vel inventorem , vel amplificatorem suisse, nihil amplius. II. Eodem tempore, quo Eleatici philosophi pro cavillationibus, & acuminibus sudabant , aliam Logicae meth dum excogitavit Socrates Atheniensis: vir ille summus , de quo scriptores cum Ethnici, tum nostri ad unum omnes dicunt , nullum exstitisse Philosophum, qui eum redderet iudicii soliditate, ac utilitate praeceptorum. 'Florebat Socrates tempore, quo Graecia sophistis abuti

dabat si e nimirum hominibus, qui se scire floriabantur ,

quod re ipsa nesciebant: ac verbis obscuris, eruditionem magnam prae se serentibus, re autem Vera omni potestate Va- euis, imperitis imponebant ; perinde quasi rerum, omnium, Perceptam animo cognitionem haberent : ac verbis illis suis arroga ter pollicebantur, posse se efficere, ut caussa inserior, dicendo superior evaderet. Horum superbiam ut retunderet, factus a natura Socrates videbatur ; ceterisque monstravit

Viam , qua possent Sophistarum cvillationes facillime confutari . , Atque vir ille sapientissimus acumine summo ingenii a tem quamdam excogitavit, quae eo magis enicax est , quo

i Aristoteles apud Laertium L. IX. sest 27. Laert. in Vita Zenonis. Sext. Empiricus Advers Math. L.VII. sect.7-tide Gomnae de Orig. & Uarietate Log. c. a. a Pret oras Abderites, Prodictis Chius, Gorgias Leo rinus , Hippias Eleus, Thra mathus, alii, de quibus Philo-fratus in Vitis Sophistan, & Eunapius de eodem argumento .

42쪽

LIBER PRIMIS. 7

minus praefert artificium. Nam non aperto marte inimicum aggrediebatur , Verum dextere manuducebat, ut errorem suum fateretur. Quod ut facilius consequeretur, mellito sermone , multo lepore, & summa dexteritate Socrates utebatur et tam ditati sitae tribuens, quod ea non adsequeretur, quae ad Isa-Tius suus plane intelligeret i). Interim nihil dubium, nuhil obscurum relinquebat: sed omnia sibi distincte explicari postrilabat: ac ex eo, quod sibi ille dederat, quicum disputabat, aliquid eonficiebat; quod ille ex eo, quod jam con

cessis et, necessario approbare deberet . Quod si adversarius interrogationibus fatigatus indignabatur , Socrates humanissime reipondebat , paratum se esse adsentiri veritati, modo eam perspicue intelligeret. Coastus igitur Sophista tacebat: & qui aderant, ridebant hominis impudentiam , quod ea obtruderet arroganter , quae nec ipse νqui opponebat, intelligeret . . 'Itaque Socratica disputandi ratio in hoc versabatur, ut Perpetua ironia utens res diiperse & dissu se dictas inductione cogeret , & sub unum adspectum subjiceret 3 . Id ut tutius adiequeretur, s. Vocabula omnia definiebat , ne ex ambiguo loqueretur. 2. Ex iiq, quae ab adversariu explicata erant, alio Propositiones per necessariam eonsecutionem ducebat , donec ad praecipitium hominem duceret. q. Inductione, quae erant dicta , colligebat, quo planius otanderet, pro qua parte Veritas staret. .

Porro Socrates, qui mitissimus erat, & prorsus factus ut homines ad se ipsos minutulis interrogatiunculis revocaret, hac methodo tanto cum operae pretio usus est , ut Sophistarum confringeret impudentiam, & inscitiam patefaceret. Quod ipsi exutiale fuit e namque invidum illud, & ambitiosum hominum genus mortem Philosopho machinatum est. 3 Ab Socrate plurimae Philosophorum familiae prosectae sunt: nam illius discipuli aliis, & aliis in lociq scholas aperuerunt. Nin eos tantum commemorabimuς, qui artem Logicam exco-A tu

i) se De se ipse detrahens in disputatione, plus tribuehat

D iis, quos volebat refellere, donec eos propriis verbis comis vici et Cicero Acad.L.IΙΙ.cap.3. a) Cicero de InVent. L.I. cap. Ri.

IJ Aenophon Apologia. Laertius L.ILsest a.

43쪽

luerunt, ut Academici, Megarici, inrenaici , Peripatetiri ,

III. Academicorum princeps fuit Plato Atheniensis, Socratis auditor. Hic vero funesto praeceptoris casu eductus , qui ab Atheniensibus Philosephiae caussa occisus fuerat, dedita opera sententiam suam colloquiorum specie involvit: ut tot coli quentium interpellationibus lector occupatus , quid ille sentiat, discemere non possit. Platonis autem Dialecticae haec ratio est. Dividere rem, de qua disputatur : tum definire , ac nomina imponere eposterno inductione quaedam inferre. I Ad haec nominum origines studiose perscrutari . a Fallacias quoque , quae ratiocinationes vitiant, observare. 3 Haec vero non ordine exposuit, sed sparsim ut occasio fuit : non syllogismis, sed interrogationibus confecit et ac in dialogis suis. horum Omnium usum demonstravit. Immo in. CratFlo ait, eum esse bonum Dialecticum , qui bene interrogare, & bene respondere noverit. Itaque Platonis Logica reapse . erat Socratica . Interdum tamen quaedam, sed astute, definiebat : idque in Academia fere semper obtinuit. IIII. Megaricorum conditor Euclides Μegarensis , & is Socratis discipulus. Hic rixandi viam, & vafras quaestiunculas nectendi, quam ab Eleaticis philosophis didicerat , 4 quaque in Graecia Sophistae delectabantur, ut erat ingenio acri & acuto, mirifice auxit, & primus in artem reduxit. Dialogis utebatur: ac frequentibus consecutionibus ergo, emgo, ergo, id, quod proposuerat, conficiebat. 3 Hoc erat hominis ingenium, ad discordiam in disputando , & eavitilationes paene factum. Quod studium, qui ei in schola successerunt , plurimis additis . laqueis, ac sophismatis, amplificarunt : sed quae adeo erant inepta , ut vel x tiro Oculatus nullo negotio ea solveret. Sane nihil hoc nomine Euclidi de- hemus : quippe qui tot fallacias introducens, de Logica arte

male meritus est. V.Cy-

44쪽

LIBER PRIMUS . . '

V. Cyrenaici auctorem habent Arsippum, Cyrene Asricae urbe natum : qui Athenas veniens Socratis audiendi causta, Philosophiae hoc doctore una cum aliis operam dedit. Deinde post varias peregrinationes Athenis ludum aperuit I , ex cuius patria inrenaici philosophi appellati sunt . Hic S craticam philosophandi methodum secutus , Morali philosophiae addi lcendae potissimum animum intendit : Velum tamen Rationalem non est ad spernatus a . Haec autem Logica in hoc Versabatur , ut de criteriis veritatis praesertim ageret:

quae in adfectionibus animi, hoc est in sensu doloris , & v luptatis , posita esse putabant Cyrenaici ' . UΙ. Peripateticorum caput est Arsoteles Stagirites , Platonis auditor : qui Logicam artem fuse persecutus est, ut optime de illa meritus habeatur . Sane reliquis , qui post fuere , plurimam lucem adtulit. Cons ripsit cxx. LII. libros de re Logica , quorum praecipui desiderantur : XVI. tantummodo exstant.

In primo, qui Categoriarum inscribitur , de iis tractat, quae spectant ad ideaς rerum in ordinem reducendas . Peri fermenias I. deinde , in quo explicat vim nominum , & verborum , quae ad propositiones componendas sunt necessaria. Praeterea II. Priorum Ana 6ticorum , in quibus de syllogismo generatim disputar. II. Posteriorum Anablicorum , in qui-hu; de syllogismo demonstrativo . His addit Topicorum libros VIII. id est, argumentorum sedes tradit, ex quibuq argumenta sumi debent ad probabilia quaeque probanda . Reliqui sunt Elenchorum libri 11. id est laqueorum , quibus Sophistae utuntur ut alios capiant . Haec organum Arillatelis appellant . Quae debemus Aristoteli haec sunt. In prima parte L pices docet nos, ideas, quas habemus , ad ordinem referre, nominibus insignire , quo expeditius utamur in fabricandis syllogismis. In altera parte exponit , quam Varie Vocabula in propositionibui sita sint: quaenam illa sint i quae universiiles s

O Ex veteribus illorum Logicam exponit Sextus Empiri Advers. IH at hem. L.VIII. ci91 . seqq. Ex recent. Cisis.I motus , Introd. in Phil. Ration. e. 6.

Videatur Franciscus Patricius DiscussPeripat.TQm.I.

45쪽

sales , aut particulares ideas designant& quot genera pro positionum inde nascantur . In tertia enumerat copiose m dos , quibus propositiones copulari possunt , ut fiant syllogismi: adeoque artem syllogisticam accurate , quamvis o scure, editserit . itaque Logica Arsotel f pro scopo habet , rectum svllogismum facere. 'Reprehenditur autem Aristoteles multis nominibus Principio non docet, quomodo singula & recte, & facile per cipiamus , erroresque vitemus in ideis comparandis . Illuclautem peccat magis, quod vocabulis pro lubitu utitur e litaque, quali essent rerum ideae, omnia desinit. Nam , ut scite

tercius, i Isagoge Porphyrii , & Categoriae erant nihil

aliud, quam Lex icon , cujus ope nomina quaedam rebus tria buebant : & memoriter ex regulis seu veris, seu falsis rati . einabantur. Adeo res omnibuς notas , quasi' reconditam doctrinam , venditabant Peripatetici. Culpatur secundo , quod abrupto sermone , & eonstructione vocum a Vulgari Graecorum longe diversa usus fuerit: breviter , ac obscure dedita opera scripserit et : vocabula non definierit. Saepe eodem nomine res diversas , saepe varia nomina eidem rei tribuit . Interdum vocibus utitur , quibus nulla significandi potestas subjicitur. Homo enim gloriae plus, quam par erat, cupidus , cum systema novum vellet condere, & praeter ceteros acumine praedicari , veterum Philos phorum 1ententias corrupit, ac mutilavit, quo facilius eorum dogmata carperet. Cumque meliores excogitare non posset , ad 1acram anchoram confugit , nempe ad verba incertae si gnificationis, & universalia, nova , quibus cogitata sua occuliaret, & ineruditis egregie imponeret, suspicantibus aliquid & novum , & exquintum iis verborum involucris contineri . Quod ii solum negabunt , qui numquam Aristotelem libero iudicio legerunt. Culpatur tertio , quod multus sit in tradendis pro fili nibus , & rebus nullius pretii : quasque homines facilius quotidiano usu callent , quam animadvertant , cum docentur rimmo

i Logic. Praef. n. r Gellius L. XX. e. 3. 3) Legatur Vivesus de Caus corrupti art. L. I. & ipse Aristoteles contra Zenonis , Xenophanis , & Gorgiae senten

46쪽

LIBER PRIMUS. Iae

immo vero multo difficilius ea intelligunt , s eam multis

Praeceptionibus onerentur . a

Culpatur quarto, quod Criterium veritatili non adtingiti sed tantum ordinem propositionum .' Quare si quis de aliquare erat dicturus, Peripatetici non considerabant rei naturames proprietates, ac ex iis principiis dis rationem finiebant , sed ex regulis artis : & in hoc tam anxii erant , ut finem nullum facerent disputandi. Culpatur quinto, quod Iongas, & intricatas de syllogismis regulas wnscripserit : nullis exemplis familiaribus illustraverit : immo obscurissimili plerumque verbis usus fuerit rsaepe eadem inculcaverit: plurima inutilia dixerit . Cum tamen paucis praeceptis, & clarissimis rem illam omnem pesset a bsolvere magno cum operae pretio. Culpatur sexto , quod in Topicis , ubi usum Logica demonstrare sibi proposuit , nihil minus , quam germanumulum, ostenderit; sed artem tantum cavillandi , & irretie di adversarium. Ne multa, loqui tantum docebat AH teles et & grammaticam Philosophicam potius , quam artem ratiocinandi conscripsit . Plurimum docet, cavere nonnullas . Sophistarum sui temporis molestas argumentationes I ) . Nusquam vero docet recte iudicare , & ratiocinari , idque methodo. Et

nim non viam stemit, qua ad rerum cognitionem pervenire possimus e alias & alias cognitiones ex rebus ipsis perspicue cognitis comparemus: quod erat Logici . Sed hoc tantum, ideas , quas nabemus, veras, falsas , ad certum ordinem reducere , nominibus insignire , tum etiam ex quibusdam crugnitionibus alias promere , idque ex quibusdam regulis , ne decipiamur deducentes . Quod perbelle fieri potest , etiamsi Logicus prave & obscure rem noscat , atque percipiendo fati latur. Itaque nemo homo est, qui, tametsi universam Aria 'telis Logicam ad fastidium usque pervolutavit , sentiat se talibus praesidiis es e munitum , quibus , materia aliqua ad disserendum posita, argumenta in promtu habeat . Quod ego

pace

i Arsoteles de Interpreti c. 6. fatetur se Miusmodi lia brum scri sisse , contra molestias Sophistarum et στικαε ενοχλησεις. Et hie es scopus totias Italis Aristotelis ,

si consideranti patebit. . - -

47쪽

ra DE. RE LOGIC A

pace tanti viri dixerim, cujus ingenium, & emditionem Iu spicio: & unum doleo, tanta ingenia in tam leves sente tias incidisse i . VII. Stoici Zenonem Cittidum parentem habent, qui Cra retis Cynici auditor fuit, atque etiam Academicos et Μegaricos 3 aliosque audivit . Familiam, reliquit 'illustrem , quae usque ad Augusti aevum cum honore pervenit : immo unum vel alterum post saeculum Stoici clarissimi exiliterunt . Logicam, Ethicam , & Fhysiologiam complexi sunt. Sed in Logica praecipue Stoicorum cura omnis consumebatur. Praeter ceteros Chrysippus celebratur . ι Is enim adeo in Diaήιectica insignis fuit , tantaeque apud omnes aestimationis p ur plerique dicerent , si apud Deos usus esset Dialecticae , non futuram aliamT quam Chosippeam ) Id tamen' nos docet Laertius 3 homineat cccxi. libros de re Logica scripsisse μIn quibus quot inanes & molestae disputationes haberentus, vel ipse librorum numerus harum rerum gesti atori aequo probabit. Quaedam non inepta de origine idearum , de proprieta tibus vocum, de definitionibus , & divisionibus , de criterio veritatis, de stilogismis hypotherici his enim tantum ut hantur de fallaciis, Stoici subtiliter tradidere . Haec tamen ab

i) Nolim, Adolescentes, his omnia 'Dia Arsoleis tribuatis: sed partim homin s philosophandi viae , partim πι- cissitudini temporum, o hominum inscitiae, O avaritiae, ρμῆ

Philosophi libros vel celarunt , vel depraυarunt . De quibus cum in Apparatu nostro L.I. c.6. copiose disputaverimus, Vos ad eum locum remittimus. Qui tamen historiam hanc Arso- telicam noscere cupit , legat Franciscum Patricium in Discussionibus Peripateticis, o Fabricium Biblioth. Graee. Vol. II DIO9. seqq. Haec de Aristotelis contextu moneo e nam γod ad intem pretes cum Arabes, tum Scholasticos , pqrtim in iis haberi ,

quod si Arsoteli eum ; omnino sis, qui hisoriam Philosephycam adtigerunt , extra controversam est positum : s paucos ocipias, de quibus infra L. VI. p. a. c. q.

48쪽

ab aliis accepere : nec , aliquid, quod sciamus, post tot ac ta ros in Logica consumtos labores, aut G sippo debemus, aut reliquis Stoicis, quod dignum sit laude . Culpantur igitur multiplici nomine . I. Quod comm ni aestu abrepti novam sectam condendi, nova Verba & abstr

se, novas significationes, & inanes , novos laqueos capta di adversarium, & miras sylloSismorum, ac ratiocinationum formas commenti. sunt , quibus Sophi ieen immane quantum ampliarunt. 2. Plurima inutiliter de Grammatica, & Rhet . rica admiscuere Logicae, quae confusonem pariant . q. Hunc sibi finem propositere, perpetuo altercari , idque ad ostent tionem , non ad veritatem investigandam. 4. Systema doctri

nae non dederunt, nec via ac ratione dilputarunt. Modo perpetuo contenderent , & adversarium suum verbis implicarent; de reliquis nihil pensi habebant. Prosecta non aliunde melius, quam ex Cicerone ἰn feti lanis Disputationibus, o Paradoxis, Finibus Bonorum Malorum , tum ex illa pro Muraena oratione, in qua Moneorum ineptiaes exagitat lepidissime , colligi posse censeo , quam mirifice Sto es ineptirini : quot cavillationes fabulati fuerint, ut res non paradoxas modo, sed incredibiles , & aperte . falsas magno apparatu verborum indoctis persuaderent . Quod plane probat, insignes eos simulatores fuisse 1 . VIII. Post hos venit Epicurus Atheniensis, qui Xenocra

tem , & Pamphilum Platonicos, & Theophrastum Peripate licum , & Nausiphanem Pyrrhonis discipulum audivit , a

quo Pyrrhoniorum dogmata accepit. Quidquid vero Academi- ei, & Stoici, Epicureorum obtrectatores, dixerint de Epicuro , id certum nostis est, veterum neminem cum ipso esse comparandum et adeo praeclara sunt hominis in artem Logicam

merita. Quod & Cl. Walchius , qui hanc historiam coni xuit, profitetur : immo vero illius Canomica , quim resert Laertius a , quale hominis suerit ingenium, quam acre i

49쪽

ptas ovillationes reiiciens, in quibus ipsi impudenter exsultabant, perinde quasi praeter ceteros & eruditione , & ingenii acumine pollerent, paucos canones collegit - de perspicuitate sermonis, & recto ordine ratiocinandi, eosque Sophistis . opposuit: quod sibi persuasit, nihil aliud requiri, ut tirones , si illos recte perciperent , Stoicorum vafris quaestiunculis occumrerent, eorumque iamuitiam labefactarent . Et quamquam nec de recte instituenda ratiocinatione , nec de cavendis fallaciis data opera disputet, quod ipsum animadvertendum est ;fatendum est tamen , Ibum illi studium feliciter succestille. Omnino ergo Epicuri Canon ea ad haec pauca revocatur. Omnis quaestio, quaei in Philosophia tractatur, vel de re est, VH de Voce . De re aη mea fit, quaerimus: de voce, quid maent et . Veritas autem vel est exsistentiae, vel judicii . Ueritas exsistentiae est, quod quaelibet rdis si ipsum , quod es , non aliud . Unde hoc sensu illud verum est, quod exstat.

Veritas iudieii est, quod iudicium , o propositio vocalis sit

conformis rei enunciatae . Res autem omnes vel sunt naturales , vel morales: hoc

est, vel ad contemplationem naturae , vel ad consuetudinem vitae. pertinent. Utrasque ut adsequamur, recte iudicandi instrumentum, quod eriterium vocatur , est adhibendum : quod in modo percipiendi consistit. Naturales percipiuntur aut fen-ώ G, aut mentis anticipatione. Morales percipiuntur appetitu & passone , vel voluptatis, in rebus, quae alliciunt; Vel molestiae, in illis , quae avertunt. Itaque triplex posuit criterium veritatis , sensionem, anticipationem , π passonem e quibus suos canones adhibuit , per quam accommodatos ne iudicando falleremur ca) , quos ordia

Canones de Sensu .

Ι. Sensus numquam fallitur: ae proinde es Omnis sensio , omnisque phantasa seu apparentia pereeptio , Uera . II. Opk i Sensus obiectam νem trahἰt ad mentem e sensio autem rem percipit. Utrumque vocabulo sensus de uat Epicurus.

a Hos ex Laertio, o Empirico collegit Gaisendus, ita Lib. X. Laertii, o in Syntagm. Philosoph. Epicuri , m in Originibus Logicae c.7. Confer. Stanteius Histor.Philos P.XIL

50쪽

LIBER PRIMUS. et

II. Op;nis est consequens sensum , sensonique superari Ela , in quam veritas, aut falsitas cadit. III. Opinio illa vera es, cui vel su rassatur, vel non rein fragatur sensus evident a. IIII. inio illa falsa es , cui vel refragatur , vel nonfuin agatur sensus evidentia.

Canones de Anticipatione, seu uente.

I. Omnis, quae in mente est , anticipatio seu praenotis δε- pendet a fensibus: idque vel iis sone fui ν vel proportione , mel similitudine, vel compostione. I r. Anticipatio est, ipsa rei notio, Me definitio, a quidquam quaerere , dubitare , spinari , immo oe nominare

III. M anticipatio in omni ratiocinatione princ0Ium, quas nempe id, ad quod adtendentes inferimus unum e sidena, aut diversum s coniunctum, aut disjunsium ab alio. IIII. inevidens es , ex rei evidentis anticipatio demonserari debet. Canones de Annitu, seu Passione . '

I. . Gi voluptas , qua nullam habet adnexam molesiam . amplectienda es . II. Ea molesta , qua nullam habet voluptatem adnexam, Daienda. III. Ea voluptas, quae aut majorem voluptatem ἐmpedit, graviorem molestam parit, fugienda. IIII. Ea molestia , maiorem avertis molestam , aut uberiorem voluptatem creat, amplectenda.

Canones de Horibus. I. Dum loqueris , delige voces eommunes, per pisuas:

M aut ignoretur, ς-interpretando tempus seu fra teras . .

SEARCH

MENU NAVIGATION