Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1769년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

16 DE RE LOGIC A

De Logica Christianorum , ct Arabum.

HI sunt celebriores Philosophi e veteribus, qui in Logica

vel invenienda, vel polienda curam , cogitationemque posuere, idque ad Augusti Caesaris utque aetatem . Singulari tamen fato evenit, ut veteres Episcopi, a primis usque Christiani nominis saeculis , etsi Aristotelem damnarent in multis, illiusque irretiendi studium summo bemiciosum esse Ecclesiae reputarent, i) Aristotelicam nihilominus Dialecticam fuerint secuti. Caulsa haec fuit. Nata erat Alexandriae, ad quam, quasi ad bonarum a tium mercatum, studiosi litterarum confluebant, exeunte saeculo Chritu Ii., & I II. ineunte , secta quaedam , quae Ecl ctica vocabatur: & cuius institutum erat, platonicam, Stoicam , Artitotelicam, Pythagoream , & Orientalem philos phiam , tum etiam religiones omnes in concordiam vocare :& quaedam ex singulis excerpere, mutare, & ad alias applicare et . Haec autem Aristotelem in Dialecticis , & Zen nem Platoni, ceterisque, qui nihil de ea absolutum reliqum xant , anteponebat: & per Christianum orbem diffusa fuit... Patres, qui probe noscerent , uniuscujusque sectae lystema plurimis erroribus inquinari ; quique in iisdem scholis Graditi animadverterent, Eclecticam philosophiam aptam esse, quae Ethnicos, talibus sententiis imbutos , ad religionem Christianam facilius traduceret; 3ὶ ejusmodi philosophandi viam probarunt legendi ex singulis sectis , quae meliora videbantur. Ex quo evenit , .ut , ipsi cum Eclectica secta -m liori tamen , quam iij a erat Alexandrina Peripat licam Logicam sint amplexari . Accessit, quod cum Haer lici v. saeculo Aristotelidis.& Stoicis praesidiis abutentes , doctω i Iaunotio, de Varia Aristotelis sortuna c. a. plures adducit Patres. Conferatur Epiphanius, Haeres. 6. 3.2. & IO. Nιniamen. Orat. 26. N 34. Petavius, Dogmati Theolog. L.I.

52쪽

, - LIBER PRIMUS. ij

doctores nostros, tum & dogmata Christi impudentissime Arederentur ; occasio fuere doctoribus orientis , ut eadem fialetica ledulo imbuerentur , quo adversarium argume tationibus, & irrisionibus occurrerent. RHinc nata alia Dialecticae forma ex Stoica , & Aristot Iica composita . Quae a taculo vi I. in quo generalis barbaries , ac ignoratio litterarum hominum , maxime occidentalium , mentes OccupaVit, Vel remisse disputata, vel mai ri studio exculta per plura iacula in Orientali ecclesia p: duraUit. Ex quo postrema Orientalis imperii aetate vix aliusquam Aristoteles legebatur . i. E' em D alectica vi I I. taculo vergente , & initio VI I r tam occidente obtinuit, cum a Carolo Magno imperatoree utque filus Universitates stridiorum institutae fuere. Immouique ad XII. taculum , quamvis reliqui Aristotelis libri Occidentaliouq essent ignoti, I ea , quam diximus, Dial tradebatur . Idque eo ardentius, quod Christiani do-

commendasse : propterea quia circumferebantur libri quidam

de Dialectica Augustim plane Stoica, a qui ob Augustini

Saeculo autem vim Arabes, qui per id temporis magnam Orientis partem , & Africae, & Hispanis occuparam' Clim Graecorum libros in Syriacum versm illis in ostenderent, aliosque a Christianis magna vi auri coemerem in Aranicum termonem verti curarunt: s6 & in scholi .m1xem regno tuo erexerant, ambitiose explicarunt: in hiς Ax telem qui praeter ceteros Philosophos ipsis placuit. Cum

a malefiicam, ρκα Augustino tribuitur, non esse me Φη, docuerunt Benedictiv m. I. Oper. Aug. p. 6Is ille ηamque atram Dialecticam eoisdidit. ' η'

1 Fabris. Bibl. Graec. Vol. I. p. 8 I b0 Leo Africi de Vir. Illustr. Arab. c. 1.

4Diuitiasti m so so

53쪽

ignorarent, atque ab omni praesidio interpretandi esset inparati ; Aristotelem invita Minerva interpretati sunt. Quare Graedi hominis lihros satis obscuros & depravatos , suis i terpretationibus ineptis obscuriores fecere ..

. . De Logica Scholasticorums , tentata a quibusdam emendatione.

AB his Seholaseici, seu Christiani occidentis philosophi

& Aristotelis libros , & eorum interpretationes tacula x II. accepere. I) Verum cum eamdem viam , quam Arabes , institerent; atque ex nimio Dialecticae, & Μetaphysicae contentios, studio apti non essent Aristoteli dilucidando ;Logicam obscuram illam quidem & intricatam , novis acuminibus & laqueis implicarunt. Nam cum Graecum contextum non legerent, aut ignoratione Graeci sermonis intelligere non possent; quae utiliora in Aristotele erant, neglexerunt .: tantum Sophisticen coluerunt , & ampliarunt . Quo quantum damni disciplinae omnes fecerint, etiam in praesentia non sine animi dolore experimur. Quare tametsi Arist relicorum nomen sibi sumserunt , nihil minus erant, quam

Aristotelici: si unum & item alterum excipias, qui sapientius ceteris disputavit Eaque Logica usque ad xv. taculum in honore fuit: nisi quod sub finem eiusdem laculi nonnulli Platonicam disserendi viam suscitare conati sunt. Nihil profecto debemus Scholasticis di immo culpantur multis de caussis . 2 Nam praeterquam quod iis omnibus vitiis , quibus Aristoteles , Arabes inquinantur, & ipsi adspersi sint, addunt flagitia nonnulla.

fi) Plurimi Chrsiani ad Saracenos confugiebant , ut Philosophiae operam darente quod inter alios fecit Melardus Anglus , monachus Benedictinus , qui philosophorum Graecorum libros quosdam ex Arabico Latinos feeit x II. faeculo . Vide Ghilelm. Malmesburiensem , de Gestis Reg. Angi. L. II. c. I Gassenae Exercit. advers. Aristotel. E. III. p. 74. a Confer. Ludovicus Vives. de Caussis corruptarum a tium. GaIfemiasi P o Launbus locis oti

54쪽

1. Philosophandi iustam libertatem tollunt: illud c

Tant , ut Peripatolicorum lententias, & Verba exosculentur, eisque indivulse adhaereant. 2. Non docent perspicue intelligere : nec instrumentum recte judicandi , id est criterium veritatis , adtingunt. 3. Nulla de arte Critica praecepta tradunt . q. Res , quae nullo modo intelligi, nulli usui eta possunt, ardenter disputant: ut illud est, de Prooemialibus , Signis , Praedicabilibus , Catesoriis, Modalibus , Arte inveniendi medium. I 3. Amant vocabulis uti, quibus vis nutila significandi subiecta est, & quae vel ipsi, qui usurpant ,

dissiculter explicabunt: cumque nomina nusquam definiant , perpetuo altercantur inter se de verbi significatione. 6. E rum Logica non habet pro fine verum perscrutari r sed tantum de rebus di perspicuis, & certis contendendo disputare. Fine XU. saeculi, & inito XUL Laurentius Valla Romanus , & Rodulphus Agricola Germanus, & paullo post Ludomitus Vi s Hispanus, & Marius Metolius Brixellensis, viri,

ut erant illa tempora, oculati, in Logica balbutire coeperunt i Scholasticorumque ineptias Vehementer condemnarunt , atque ad meliora cogitanda homines comm erunt. Sed praeter ceteros medio fere saeculo xv I. Petrus R

mus Gallus rem Logicam illustravit. Primum omnium Aristotelis errores notavit: quod eo libro praesertim fecit, quem inscripsit: Aristotelicae Anima resones . Deinde in itutionibus Dialeelicis novam artem proposuit disserendi . Id aegre ferentes Parisienses , qui in Aristotelis verba iuraverant , hominem ad magistratum, quasi maiestatis reum , s mel & iterum detulerunt: immo tantum negotii illi suscia

r) Quis enim ferre possi disputationes illas de uni ,, salibus , de nominum analogia , de prims cognito , de primis cipio individuationis , de disinictione quantitatis a re qua ,, ta , de maximo oe minimo , de infinito , de intentione re,, remissoue ,. de proportionibus o gradibus , deque aliis huis jusmodi sexcentis , quae ego , etiam cum nec essem ingenisse n mis tardo , nec his intelligendis parum temporis , o di- , t entia adhibuissem , animo vel Informare non poteram. si rideret me dicere mu i ut euigere , s ipsi intelligerent , qui se haec tra5Zarunt se. Μelchior Canus Dominicanus Cl. Sch

55쪽

φ . DE RE LOGIC A

tarunta, ut quamvis Senatus decreto absolutus de crimine ,& Professoris regii munere omatus, vix reliquum vitae siverint quiescere . Postremo in illa seditione Parisiens , religionis quidem nomine, reapse vero Philosophiae invidia ab adversariis occisus est, anno CIDI DLXXII. . I Cumque nec mortuo parcerent , lacerum Philosophi cadaver indigne habitum in Sequanam abiecerunt. a Ramus igitur veterum exemplo oratorum, & Philos phorum , quos adsidue legebat, Rhetoricam , & Dialecticam coniunxit. 3 Itaque Logicam partitur in rnisntionem, &iudicium . 'In prima parte locos explicat, ex quibus argumenta sumi debent: viamque docet argumenta recte atque ordine inveniendi: quod exemplis confirmat ex Oratoribus ,& Poetis. Deinde inartificiale argumentum , scilicet testimonium cum Humanum , tum Divinum , tractat. In altera parte, quae argumentorum dispositionem continet , primo agit de axiomatibus, seu propositionibus , earumque disserentiis , & proprietatibus . Deinde de syllogismi natura breviter . Tum de syllogismo simplici , complexo , disiuncto , ac reliquis argumentationis speciebus ali quanto copiosius disserit . Postremo methodum in unive iam exponit. -

In prima parte accurate scribit Ramus: praesertim si illi adiungas explicationes, quas in Scholis Dialeslic s ipse tradit. In altera parte propositionum formas , & syllogismos compositos liquido explicat . Profecto ita se a servitute liberavit Peripatetica, ut si aliquid in Aristotele, & aliis bonum esse censeret, id sibi sumeret, & eclectice philosopli Tetur: tum demum ab inutilibus & alienis vestigationibus nobilissimam scientiam ad usum serensem , & domesticum

revocavit; vir ille quidem in notandis Aristotelis erroribus per quam oculatus. Quare vel hac de caussa laudari meretur Ramus, quod exemplo & periculo suo Parisienses incit verit , ut emendationem Philosophiae tentarent: quod profecto evenit. Reprehenditur tamen, quod totam artem at disceptationem

3 Legatur ipsius Praefatis Logici Inst

56쪽

ticineri reduxerit . Quod artem Criticam non explicarit. Quod artem Syllogisticam, cum de syllogismo tractat , negligenter , & obicure tradiderit . Quod syllogismum n cessarium , & contingentem , uti proposuerat , non explanarit. De fallaci vero nihil dixerit . Praeterea Μethodi leges Praeter modum generales ponit , nec a Peripateticorum 1 quendi formulis, & obscurissimis verbis cavet. Etiam in eo reprehendendus videtur , quod tam male de Aristotele i quatur , & defendere in propatulo non dubitarit, Quaecum que ab Ariuotele dicta essent, commenticia esse: cum tamen praecipuas regulas ab ipso Stagirite arripuerit. Quoa is penitus intelliget , qui & Rameam logicam perpenderit, &exempla, quibus Ioannes millonus Rami adsecta praeceptoris illustrat scripta , recte expenderit & considerarit. Verumtamen latendum est, Philosophos, qui post sum Te , non magis a meone Verulamio, quam a Ramo excitatos fuisse, ut sapientius philosopharentur. Quod ipsemet Bara ceteroquin minime Ramo favens, iudicavit de Ramo. r Tametsi Verulamii observatores istiusmodi laudem nostro conantur eripere. Et haec Ramea logica per Germaniam ,

Angliam , Scotiam , & alias regiones longe, lateque pro- Pagata est. a

INeunte saeculo xvra. floruit Francisus Bara , Baro de Ue-.rulamio, Anglus: qui Logicam quamdam edidit, quam μυum Ormnum inscripsit, idque Physiologiae augendae potissimum conformavit. Methodus ita se habet. Primo praejudicatas opiniones, quae idola Vocat , re eat in dubium. Haec autem vel sunt idola tribus , seu naturae humanae omnis vel specus, seu singulorum hominum; vel fori , quae usu hominum comparantur ; vel demum the rei, quae ab doctorum bominum falsis opinionibus nascuniatur . Deinde ut aliquid efficiat , inductionem Socraticam - B 3 uti-

57쪽

12 DE RE LOGICA

utilem esse tontendit , syllogismum non item . Ιdque hocinomine, quod inductio constat singularibus ideis, quas omnes intelligunt: contra syllogismus universalibus , quas . soli Philosophi intemoscunt. Bona & utilia quaedam nos docuit Verulamius in isto opere. Quaedam tamen peccat & potissimum tria. i Quod inductionem syllogismo anteponat, cum ea non nisi ex seu logismo, quo innititur, vim habeat. Quod de syllogismo ,& methodo non agat. Quod insolitis verbis partitionibus adfectatis, & obscurissimo dicendi genere usus sit : adeo sines interprete nequit intelligi. Tamen de Verulamii, & Rami fontibus, qui postea scripsere, omnes hauserunt. . . Eodem paene tempore scripsit Petrus Ginendus Galluet , vir eruditissimus, mortuus anno CIDI DCLV. Edidit primo librum hoc titulo Exercitationes a ersus Ari telicos : in quo vulgata: I.Ogicae naevos perspicue , & perite enarrat a Deinde librum de Origine, oe Varietate Logicae os in quo it. lius . historiam ad sua usque tempora perducit. His addidit alium ae Logicae Fineo in quo & criteria veritati, & qui iis tradendis excelluerint, exponit . Postremo Inuitutiones L .aicas o ubi de rerum imaginatione , propositione , syllogismo ,& methodo agit. Non nulla nova , alia vero maiori luce perfusa lectori exhibet Gassendus , idque clare, atque ordine: quae omnia canonibus quibusdam complectitur . Quod autem quaedam inutilia addiderit , quaedam exemplis non bene illustraverit , quaedam vero per Viam tantum tetigerit, id ei, ut temporibus illiς, condonandum Videtur. Sane eiu docendi viam posteriores Philosophi amplexati sunt marε recentioris Logicae instaurator summo jure habitus est Thomas Hobhesus Anglus, magnum ingenium , eodem tempore floruit, & ipsi Gassendo arctissime . fuit devinctus. Nisi quod pietatem in Deum ab eo non didicit it erat . enim Hobbesus non obscure in Epicureismum inclinans . Scripsit de re Logica librum titulo Computationum : in quo eamdem gene docendi viam, quam Gassendus, tenet, nec male de

logica meretur.

Renatus Cartesus Gallus , vir clarissimus' i Hie sane: etiamsi i J. Georgius Maliatus, Hi st. Logicae, quae exstat in eius Pareris Academ. editis Lipsice M. Irari pag. 639.

58쪽

etiamsi a Verulamio, aIiisque plura didicerit, i) nihilomi nus novi systematis, ingeniosi illius quidem , u inam veri auctor audit. Scripsit praeter Physicam , libellum de Methodo rationis recte , dirigenda , o inquirendae in scientiis veri-

ratis. Moritur anno CIDI DCL. t , ' , , . a

Haec sunt, quae laudantur in Cartes r. Quod reiectiqpraeiudiciis aufioritatis, & vetustatis, ad veritatem investi. sandam tota mente feratur: nec aliorum iudicio , sed Ciores explicet & finiat. a. Primus docuit, verba illa , quibus potestas nulla subiecta est, respuere : & tum vocabulis, tumideis clarioribus uri, & ordine ratiocinari. 3. Multa egregie de Critica arte docuit . Reprehenduntur in eo haec. I. Ab lutam Logicam non . dedit, sed specimen quoddam. a. Immodico condendae sectae studio abreptus, novavit multa in sententiis , immo & in verbis , quae arbitratu suo definivit non fine obscuritate :cumque perpetuo inVentor videri cupiat, saepissime Veterum , & recentiorum Philosophorum cogitata , non. indicatis , son tibus , pro inventis suis obtrudit lectori, non sine plagii suspieione. et 3. In quibusdam sibi non constat . nam etsi evidentia principia adfectet, interdum tamen ea ratiocinμtionibus , sive, ut ipse vocat , demonstrationibus adjungit quae non modo evidentia non sunt, sed vix probabilia , a tolerabilia videntur . 4. Nimium tribuit menti humanae et quam domesticis praesidiis res omnes arcanas reserare posse credite proinde falsa nonnulla inculeat . sc , Hypotheses generales summum possibiles , non verisimiles , nullisque ex Perimentis firmatas , . se uenter inducit : 'iisque inaedifieatlystema suum magno cum Physicae damno. 3 Verum. quidquid iis de vitiis Cartesii , quae ingentibin aliis virtutibus eum redimere certum cst ; illud extra conre versam videtur positum, illius discipulos Criticam artem , di Liberam philosophiam vehementer excoluisse . Quorum

te Iesu ia Itinere Cartesii pari. 3. Conferatur metis, ςςpsura Philosoph. Cartesianae .

59쪽

- . DE RE LOGICA

nomina , & scripta si vellem diligenter percensere , vix id iusto

facerem volumine et quare unum , & alterum . adducam insigniorem. Qui plura cupit legat Walchium, I).qui recentiores Logicos accurate & ordine receniet. . . Igitur e Carisianis eminet praeter ceteros Auctor Artis Cogitandi: quae tam multis tribuitur, ut, quis eorum fuerit auctor, merito ignoretur. Uerisimilius est , duos , aut tres e Portu Regio philosophos, praesertim Nicolium , communi studio clibrum composuisse ' GaIliee , editum Parisis anno CIDI DCLXIIII. cujus Braunii Latina conversio anno CIDI DOCIlII. vulgata praeferri solet. Quatuor illa in par tes dividitur, in quibus de ideis, iudiciis, argumentatione ,

ac methodo disseritur : &, ut verum fatear , plerumque ex methodo Gassendi . κ i r Commendatur in m I. Perspicuitas, & ordo. 2. Temps rat ab inutilibus quaestiunculis, & vocabulis nihil significantibus. 3. Res illustrat exemplis familiaribus , quae multum juvant tirones, nisi dum quaedam ex Mathematica petita OL fert. 4.: Fine tertiae partis falsarum ratiocinationum caussas subtiliter & verissime perscrutatur ; A plurimam lucem retia quis , qui post scripsere, accendit: tametsi absolutam de ilialis tractationem non dedit. a) 3. In quarta parte, ubi de methodo , tradit multa , quae artem Criticam illustrant, &superiorum nulli in hoe concedit. 6. Aristotelicorum flagitia quaedam summo acumine detegit, & consurat. Increpatur tamen iri multis I. Cartesianismum ultra quam par est propagare studet, nec ab praeiudicatis opinionibus temperat aliquando. a. Multus est in ideis , & proporsitionibus, & syllogismis explicandis et resque eas, quae , nulli usui sunt , explaniτ copiose, ubi etiam falsa non nulla docet, maxime de propositionibus. 3. Criticam artem iusto voluismine non Iradit. s.

Alter Cartesi discipuluq Nicolaus Malebranchius, Gallus , paullo post, & anno CIDI DCLXXIV. optas vulgavit hoc titulo: De la Rectereti de la Heritὸ : id est , de Inquirenda

Veritate. Latine postea conversum est a Leniantio . Primis

ci) Hist. Logicae L. II. c. I.

60쪽

quinque. libris caussas errorum luculenter demonstrat . Sexto vero methodum Syntheticam, & Analyticam persequitur. i Sane Malebranchius summo acumine plura , & recondita explicat: & cum arti Logicae, tum Criticae lucem plurumam adspergit : tum etiam nitide & perspicue cogitata sua exponit . Reprehenditur vero in quibusdam , & merim, Sensuum certitudinem negans, Scepticismo patrocinatur Arguitur de crimine Enthusasmi, propterea quia nos in Deo omnia videre ait. In quo quid ille sibi velit , nec ipse profecto intellexit , nec ullus qui libere judicet , post longum 1 examen hucusque potuit intelligere . 3. Videtur etiam qui busdam aibertatem tollere , cum caussas occasonales inducit, ιτα motiones omnes animi, & corporis Deo tribuit. Verumtamen plurima tolerabiliorem sensum habere possie, viri donissimi existimarunt I . 4. Potius in vitandis erroribus , quam in inqui nda veritate cogitationes suas defixit . 3. Etiam iam requirunt, persinum artis Criticae corpus .

De utilioris Logisa Uauratione . . HEc erant tantum rudimenta emendationis Logicae . At postea quam Eclectica physiologia vergente HI Iulac lo 2brinisu , non Misere etiam , qui Logicam libero iudicio tractarent, & ab omni liberarent servitute : quod nostro hoc saeculo maxime invaluit . Horum princeps est Ioannes Lo--tus Anglus, mortuus anno eraNcc IIII. Quatuor is libros de hoc argumento Anglice edidit anno e Ia I cxcI a II. quos Petrus Coste in Gallicum sermonem transtulit , hoc titulo :de ι' Entendement munain o quasi dicas , Tentamen de Mente Humana: Burridgius vero Latine conVertit. Primo libro docet , - ideas omnes vel per senias haberi , Vel medi tatione ex iis, quae sensibus adquiruntur , derivari. - Ostendit minutatim , quomodo quaelibet idea comparetur 3- De vocibus, earumque proprietatibus disputat , ubi Critia Len diligenter exponit. 4. De humana cognitione generatim,

' particulatim : de veritate, ratione, fide , & his similibua

SEARCH

MENU NAVIGATION