장음표시 사용
91쪽
nos peculiari modo residet tactus ad plurima distinguenda . Porro sub cuticula , seu epidermide , h. e. sub membrana exteriori carnis, extenditur cutis, quae innumeris papillis nemveis conspersa est , & quae papillae ex cute instar subtilissimorum peniculorum adsurgentes, epidermidem ipsam conti gunt P). Hinc cum tangis carnem, nervum tangis . Cumque nervi omnes a cerebro , vel cerebello ducantur , facilli me eumdem motum in cerebro excitant : ex quo mens jemcipit contactum, id est adquirit ideam tactus.
Hinc manifestum fit, organorum munus esse , excipere impressionem corporum , eamque ad cerebrum transmittere eidque mediis nervis, qui hisce peragendis sunt quam aptissimi . Μentem vero esse, quae rerum ideas pro Varietate sensuum elicit. Ricimus autem , oculum videre , aurem audire , cetera : quod secus est. Nam oculus tantum excipit imaginem , seu motum quemdam , ut ita dicam , quem cum cerebro communicat. Μens vero, cum hanc imaginem sentit , tunc videt . Sed cum motum illum organi sequatur e vestigio mentiS perceptio, iccirco utrumque confundimus, & existimamuS , sculum Nidere, aurem audire. Id ipsum de ceteris sen-sbus diiudicabimus. Quamvis nos lateat omnino , quo pacto sensuum adfectiones ad cerebrum perveniant: easque imagines, quae in cerebro imprimuntur , mens nostra percipiat. Porro quemadmodum motum organorum, & cerebri consequitur perceptio , qua mens cognoscit externa ; ita singulas perceptiones sequitur judicium, quo mens judicat, habere se talem ideam, h. e. videre, audire: idque tam velociter interdum , ut difficulter queant discerni. Quod non advertentes ineruditi existimant, eamdem rem esse perceptionem, & j dicium de re percepta.
o Hallerius ad Boerhaav. Praelessi Vol. III. f. Ι 8.
92쪽
Quam sui fallaces humaniae cognitiones, ct qua de caussa. Am vero ex iis, quae docuimuq, exsistit & illud , ut in
I gnitiones omnes nostrae erroribus nimis multis expositae snt. Etenim quam sint fallaces sensus nostri, a quibus ideas habemus, nemini dubium est. Visug, qui ceteris acutior esse solet, longe decipitur . e. g. Turris quadrata , si e longi quo adspiciatur, sine angulis, & rotunda fere apparet: colores Omnes mutantur, dispereunt prorsus. idem in ceteris sensibus evenit quam frequentissime I . Vix ut sine errore judicemus, pleraque, quae cognoscimuq , ita se habere . Non quod naturae humanae appendix sit , ut fallatur ; sed poena est peccati. Creaverat Deus Adamum virum bonum , acerrimoque ingenio praeditum, &, ut verbo dicam, omnibus & mentis,& corporis dotibus omatum : & ital comparatum , ut , si vellet, hanc sibi perpetuam felicitatem obtineret . Unum in tanta honorum copia erat praeceptum, ne fructu quodam Vesceretur. Levissimum sane onus , & haud moleste ferendum ab homine, qui tot rebus ac tantis fruebatur e quique nutrita vi ad unum potius, quam ad aliud, trahebatur: sed nullo negotio omne id, quod vellet, essicere posset. Ille tamen uxoris suasu de fructu vetito comedens, maximum peccatum Peccavit, & poenam dedit . Nec solum sibi infestus , sed, quod magis dolendum , nihil tum noliis cogitantibus , qui non dum eramus , prolem omnem suam eisdem aerumnis objecit. Hinc omnis mali origo. Corporis aegritudo , & mors ruentis stupor, & erratio: quae & facillime intelligendo fallitur, & non nisi multo labore ac sudore, a fallacia & e
/ mre ad contemplandam veritatem convertitur . Quod si homo illa beatitate frueretur , non solum facile & distincte
V De erroribus ex sensibus ortis disputabimus L. IIII
93쪽
omnia cognosceret, sed multo plura intelligeret, quae ignorat . Nunc vero & angustis cancellis definita est humanae mentis perspicientia, & sollertia, & ista ipsa , quὰ intelligit, tam obscure intelligit , vix ut credi possit . Nam per
tuum certamen exsistit mentem inter & corpus. Quod co pus mentem ad altiora tendentem , & rerum caussas anxie perscrutantem, ad has & illas partes paene invitam deto quet. Adeo mens appulsu corporum sic tenetur , & veluti extra se ipsam divagatur, ut nequeat se , suasque Operationes plane cognoscere : ideoque nec recte de iis , Auae extra
nos sunt, dijudicare. CapuT VIL
CS aenam Logica reliquis sit anteponenda . ΙἰRgo aliqua medicina est adhibenda , quae erroribusta mentis medeatur, noliisque viam muniat ad Verum investigandum . Hanc Logicam es e debere , nullus dubitat: quo Vero modo ea parari debeat , magna dissensito est. Alii ad Aristotelem , alii ad Cartessium , alii ad Gassendum Pr Ocant. Ego vero existimo , nihil facilius expediri pol- se , si modo libero iudicio ad istam controversiam acceda
Aristoteline, quaeso , aut Platoni; Cartesio , aut Gansendo', tantum a natura tributum fuisse credamuς , ut falli nequeant , fallere vero vel imprudentes non possint i Atqui illi & homines orant , & humani; infirmitatibus obnoxii . Quin immo interdum errant aperte e interdum se scure t quuntur : sunt , in quibus se non explicent: sunt , quae ne intelligant quidem. Non igitur unus aut alter, sed omnes in medium adducendi sunt & vetusti, & novi: ex iisque diligens perscrutator lihare debet, quae mentem possint ad recte agendum, & percipiendum adiuvare. Habet Logicus pro scopo, ut res , prout sunt , intelligat: certoque sibi persuadeat, se non errare judicando . Ad hanc igitur metam collineare debent omnia , de quibus ars Logica tractat. Nec vero id solum, sed ea anteponenda erit,
quae breviori via id faciat. Via
94쪽
Uia autem brevior & expeditior, mea sententia , est
Primum considerare, quo modo perceptiones rerum clarissimae comparentur . Deinde, quo pacto vocibus exprimi possuit, ne eonfuse intelligamus et ubi singulae vocum proprietates accurate sunt exponendae, quae nobis occasio frequens erroris sunt.
Tum explicare, quid sit iudicium, quid propositio, & quae
utriusque diversitas, quidque notare debeamus , ne aliud alio accipiamus. Ad haec ratiocinationis naturam internosce .re: quemque usum in veritate inquirenda habeat , explan re. His constitutis stemenda via est , qua ad veritatem per-υeniamus et quae cum sit vel certa , vel probabilis , ad utramque perexpedita via munienda est , erroresque notandi , qui nos ab illa repellunt . Postremo loco exponere necesse est , quo pacto verum & facile invenire , & cum aliis communicare debeamus. Hanc igitur docendi viam & rationMurae tenendam esse persuadet , & viri his studiis subacti ceteris esse praeserendam, cum exemplo suo , tum editis li
Ac sane audiendi non sunt, qui puerorum mentes mutilitudine obruunt praeceptorum , ac toti sunt in eo , ut lo Aas . disputationes contexant , quin prius examinent , an ad finem , quem sibi ponunt, conducant . Ex quo exsistit , ut tiro, quamlibet tricis illis & cavillationibus bene excultus , si ad aliquam controversam reducitur , de qua in schola non disputatur, quid constituere debeat, ignoret. Neque Vero pueri modo , qui usu rerum non Valent , male intelligunt, & ratiocinantur ; sed viri ipsi, si ad rem, de qua numquam audierunt , trahunt l. ὸ multo peius Io quuntur, ac agrestes homines faciunt . Dubia, & falsa veluti probatissimas demonstrationes saepissime amplectuntur riisque, quasi forent firmissima & indeficientia fundamenta , opinationes suas inaedificant . Quod si aliquando bene , sautim non inepte argumentantur, id non ab arte sua habent, sed a natura et quae mira facilitate hominem non ineptum impellit ut recte ratiocinetur. Quod ne a me, Adolescentes , per eoniecturam , aut alia de caussa dictum putetis, vobis pro certo adfirmo , me
nullo partium studio agi ista disputantem , & scribentem . Peccarem certe , & ridendus essem merito , si ego , qui tironibus auctor sum , ne ex praejudicatis sententus dijudi-
95쪽
eent ; ipse poenitendo praejudicio de aliorum sen&ntiis pre nunciarem. Nolo ego iudex esse in hae cauisa: judicent doctissimi homines, & ingenti scientiarum flumine, ut ita di eam , inundati , qui in Peripatetica philosophia diu multumque se torierunt; qui, si viri boni sunt, lateri debent ,
hanc, quam ipsi callent Logicam vulgatam , quamque laudibus ad caelum ferunt, divinumque vocant inventum; istam iam nihil iuvare se, ut de rebus, quae in scholis non tr duntur , disputent.
Profecto & ego sophista fui aliquando , & sub Perip
reticorum vexillis longum tempus versatus sum cum laude . Nam ingenium non hebes , & exercitatio quotidiana lac runt , ut ea celeriter arriperem, quae alii non nisi post longum tempus , incredibilemque laborem percipiebant . Hinc juvenili quadam garriendi cupiditate frequenter cum adve sariis. manus conserui.: & , si verum auditores adierebant , non semel perstiti in acie sine levi vulnere. Laudare condiscipuli , & amici fortunas meas, qui tale ingenium nactus essem, atque exquisita doctrina perpolivissem : suadere , ut eamdem viam insisterem : magnum mihi propositum esse praemium , laudem, & gloriam . . Sed quamvis haec & alia multa ipsi dicerent , ex quibus ego caperem voluptatem non ita ego eram ineptus, qui mihi persuaderem , tantum illud esse, ut laudari deberem. Neque hoc animi moderatione censebam : non simulata virtute patefacto e sed ex animi sententia aperte , uti decet Philosophum, dico, me numquam animum inducere potui i- se ut existimarem , me justa de caussa esse laudandum. Caussa haec erat, quia certo sciebam, istam , quam in me extollebant , facultatem nulli usui este , praeterquam ut stenderem, multa me scire de regulis artis; posseque adve
sarium non aeque exercitatum laqueis irretire : cetera esse inutilem.
Deum testor, & superos, me , etsi etiam atque etiam de
Philosophia, de Theologia, de Jure, de Historia in amniin. simis locis, & cum viris eruditissimis , & acutissimis diip
taverim; numquam tamen artis regulis adjutum fuisse , ut aliquid probarem , sed , quae memoria suppeditabat argumenta, vis quaedam naturalis mentis ad formam redigebat ;iisque , quod vellem , conficiebat . Quod & plerisque viris doctiq
96쪽
dinis accidisse, ex eorum habeo testimonio . Ut iure mirer esse, qui adfirmant , syllogismorum praecepta ad invenienda argumenta, & recte conformanda , quibus res quaeque confirmetur , esse idonea . Vix enim quaedam syllogismorum
formae valde contritae menti occurrunt : peculiares vero isses , & irretiendi formae illis tantum , qui de iis disputare dedita opera volunt o. Sed de his hucuique. Nobis autem ea Logica est in praesentia tradenda, quae tironem ad veritatem perducat , reiectis nugis , & copia inutilium praeceptionum , quibus vulgares Logici inquina
i Amicus quidam meus , τὶν bonis litteris politus ,ἐdemque admodum facetus, sed facetiis liberali homine dignis, ςui multum o saepe cum Peripatetico quodam professore de
inutilitate veteris Logicae ad in concione disputandum decem rasiet; quam Peripateticus nullis argumentis cedens praedicare non des ebat s casu eumdem Peripateticum ad acroa The ogicam venientem animadvertens , hominem comitari , ct apud eum federe voluit . Post aliquod verba ultro citroque habita , adsurgit Peripateticus ut nescio quam thiam eonfutaret . Alter, qui oceasonem tam optaram , tamque repori
nam e manibus elabi fibi nolebat , Faxo , inquit adridens , ut periculo tuo nunc intelligas id, quod saepe de hac re. librProbare conatus sum . Itaque ad singulos Peripatetici f si gismos eum submissa voce interpellabat: Die quaeso, bon vis,
ex qua Figura , o Modo tuus i se Blugimus se Iisbriem
rus , nam te id ἰn promtu habere, ac ex iis diripuum solere, mihi omnino est exploratum . Principio tacitus Peripateticus tulit, ae subrisit: sed eum aure de industria eum uetere peris geret; Peripateticus, qui solutione respondentis unice defixus, nihil minus, quam de modis, ae figuris e. tabat; ira exati hescens, Quae, malum, inquit , haec tua est imoortunitas Ego ex figuris , & modis , qui mihi placent, disputare s leo. Risere qui prope erant . Amicus vero hominis responsio- nem narrar , O celebrare solebat: aiebat enim peν ironiam , nihil a se unquam aptius auditum fuisse ad inciendum , quam lene ac facile ex legibus Apinotelicis de improviso ν tiocinari , ac decertare consuescant Peripatetiei. Hoc exemplum iis, qua sucusque diximus , lucem non nullam adferet .
97쪽
CAPUT I. De iisis respiciendo ad orisInem . Rimae igitur humanae mentis cognitiones sunt perceptiones seu ideae , quibus , etiam dum usu rationis caremus, perfundimur. Eae autem tanta sunt in Varietate, quantam verbis exprimere vix possumus . Sunt igitur ad quasdam veluti classes revocandae, & suis nominibus di- singuendae , quo facilius earum proprietates explicare queamus. Ergo ideae multiplici modo considerari possunt . Vel enim eas referimus ad principium e vel, ut re sunt, consid ramus: vel examinamus modum, quo menti obiecta repra sentant: vel demum idearum objecta , ex quibus ipsae nomen habent, investigamus. In his pulcherrima multa, necessaria se offerunt perpendenda, de quibus nos ordiae explicabimus. - Atque
98쪽
LIBER TERTI s. EAtque ex iis, quae hucuique diximus , fit manifestum
Icleas omnes , si earum origines perscrutamur , elle vel ad ventitias, Vel factιtιas. .I. . Mutitia sunt , quae a rebus,aquae extra nos sunt aditum lioi per lenius aperiunt ad mentem: ut idea coloris
aporis, odoris, ceterae, quae smplices ideae vocantur. Cum que malor idearum pars per senius adquiratur , consequitur plerasque ideaς, cu)usmodi sunt primigeniae, esse adventitias 2. Fatimae lunt, quas mens ab illis deducit , quae sentat quiruntur: idque Vel eaῖ coniungendo, vel dividendo . vel ad eas respiciendo. E. g. Si mens ideam hominis, cord Taureae , iceptri , paludamenti, satellitii &c. conjungit . Cli t adeam Regis .. Sui autem in Regem sic ornatum' ita
tuens, In eo lingulatura considerat , tum lineamenta facieitum dignitatem oris, tum staturam, &C. elicit, ac facit totaιras riaeas. Sin demum respiciens ad suasmet idea , animad- 'rfit unamquamque Objectum aliquod menti repraesentare elicit ideam cognitiouis. V γPorro miram habet mens humana virtutem ideas cumideis comparandi : ex quo infinita idearum soboles nascitur
quae Plerumque iunt compositae, ut sequenti capite dicemus C A p u T II. . De ideis, ni re sunt. In autem ideam non respiciendo ad principium , a quo D nascitur , sed in se ipsa consideramus; vel est simplex Icomposta. I. Simplex est, in qua nullas partes, seu ideas ne mente quidem possumus secemere . Harum quaedam sensu quaedam meditatione comparantur. 'E. g. Ideae singulares, quae per sensus habentur , sunt simplices , ut coloris rubri . Nam etiamsi partes in colore rubro perquiras , ex quibus alias. ideas elicias , numquam Inrentes: non enim habet . Habet quidem corpus coloratum
etiam de reliquis sensibus, aurit orae , odor tu, gustatu pra- εὶu- nec non de animi adsectionibus, dolore, voluptate , diu ς dum esse videtur.
Idem de ideis iudicatine ζ quae meditatione adquirun
99쪽
tur, ut idea volitionis, nolitionis, perceptionis, ceterae. Non enim partes ullast in volitione, perceptione, iudicio, quae stant
obiecta talis ideae ; &, quod inde sequitur, non in i pia idea
resera , ut Vocant , possumus designare , ex quibuq ideas alias fabricemus, quas seorsum intelligamus : propterea sunt
smplices. φa. Composita idea est, in qua plures ideae simplices designari possunt, & intelligi singulatim.
E. g. Idea cuiusque corporis est composita: possum enim in corpore des3nare partem dextram, & sinistram : & qua libet pars istorium menti meae se offert , eam que sigilla imconsiderare possum . Idea exercitus est composita : exprimit enim plures partes , ex quibus plures idear possunt haberi Idea iusitiae composita est : nam cum concipio iustitiam , haec menti objiciuntur : idea hominis , qui suum cuique tri-luite idea recipientis: idea rei tributat reliqua. Eodem mmdo de reliquis virtutibus, & vitiis pronunciabimuς. Uere enim composta idea non una est, sed plures, quae uno nomine significantur. Neque enim possum percipere ae mum , quin cogitem V. g. rem quadratam, in qua & portar,& senestrae, &. laquearia, cetera. Da nequeo intelligere i sitiam, & exercitum, quin multa simul ac diversi cogitem, quae propter mentis in coniungendo celeritatem, una res esse videntur. Itaque magna idearum pars, si paucas illas , quas supra memoravimus, excipias, compositae seu complexae sunt. Jam vero idear compositae sunt dupliciter . Quaedam
sunt compositae ex ideis objectorum similium , ut idea milliarii, quae componitur ex ideis p uum: idea passus , quae
componitur ex ideis pedum ceteraque.
100쪽
De 1dea Clara, ct Obscura. A Liquando rem ita percipimus , ut eam cum iterum se
offert, si ab aliis facile secemamuς: haec vocatur idea cura. e. g. Cum Video longe corpus atrum , idque a rubro, caeruleo, cum recurrit , facile distinguo, habeo ideam claram Coloris atri . Cum sentio odorem lilii , eumque abi odore rosae , vel alterius floris , quoties occurrit , secemere queo .
habeo claram idram odoris lilii. Quod si non possum sic distinguere rem ab alia , haec
Idea est obscura. e. g. Si longe adspicio corpus caeruleum, ne tunc , aut cum iterum adspicio, illud possim a viridi, nigro,cιnereo Iesungere: tum si lilii a me distantis odorem sentio,, ut nes tunc, nec cum recurrit, queam discernere , ιιIιν ne , an violae, an rofae sit; utroque casu habeo tantum adeam obscuram. autem idea. clara eo clarior erit , quo plures partes In ob; ecto corpore distinguere potero . e. g. Clariorem Od vis rosae vulgaris ideam habebo , si exquisitiore sensu internoscam non modo discrimen inter odorem rosae, & aliorum fi xum ; sed e)usdem rosis ab illis rosis , quas vocant Alexam Arinam, & Dama*uinam. Item, cum e portu Uideo navem, clarior erit idea, quo propius venit ad portum: ἰ Vere ut ponsim adfirmare, tot partes habere , esse triremem , non qu driremem, vigintiremem, cetera.
1 Eadem idea non iterum se offert, etiam praesente obie cto e perit enim momento temporis, o aliae succedunt , etiam nobis invitis . Experimur enim nos , cum aliquidi adtentius coutemplare volumus , vim menxi facere debere , ut ad idem objectum diutius respiciat . Non ergo recurrit eadem ; sed omnino similis , quaeque videatur esse eadem idea . Et hoc