In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Hanc Prophetae sententiam verὰ auream, dc obseruatudignissimam etiam D. Paulus in Romanis suis adducit, ostensurus salutem non tam Gentibus, quam Iudaeis esse

oblatam, omnibusque esse parabilem, licet hanc multi negligant, sic ut hoc ipsum conqueratur Esaias, dicens: Domine quis credidit auditui nostro, id est, jermoni quem praedicamus t inquit ergo Paulus: Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, & in corde tuo credis deris, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem fit conses so ad salutem. Dicit enim scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudaei& Graeci. Nam idem Dominus omnium diues in omnes, qui inuocant eum. Omnis enim quicunque inuocauerit nomen Domini, aluus erit. Et addit Paulus: Quomodo ergo inuocabunt cum, in quem non crediderunt Θ Aut quomodo credent ei, quem non audierunt 3 Quomodo autem audient sine praedicante 3 Quomodo vero praedi,

rabunt, nisi mittantur Obserua hic diligenter instit tum Pauli: sic enim & Prophetae verba, & Petri conci nem facilius intelliges. Nisi enim breuem illam sente tiam probe intellexeris, periculum est, ne grauiter erres. Certe Paulus hunc ordinem seruat, & seruandum quasi praescribit. Primum est, ut sint praedicatores a Deo missi,

qui Euangelium depraedicent. Nisi enim ipsos miserit Dominus, illis non cooperabitur : & sic praedicabunt, frustra & sine fiuctu. Aa bonos enim, & ad se missos

. Draedicatores dicit Dominus : Ecce ego ero tecum,& dabo verba mea in ore tuo : de malis vero, & non missis di Hierem. 2 3. cit. Currebant,& non mittebam eos. Praedicabant, Sc non

loquebat illis. Si stetissent in consilio meo, & nota fecis.sent verba mea populo meo , auertissent utique eos a via sua mala, & a cogitationibus suis pessimis. Rectὰ ergo dicit Paulus : Quomodo praedicabunt, scilicet cum fructu auditorum, nisi mittantur λ Si autem a Domino mittuntur, mittuntur autem , qui per legitimos magistratus ad praedicandi ossicium destinantur) cum fructu praedic bunt. Credent enim illis auditores, & obtemperabunt illis , quicunque a Domino vocati sunt, & electi. Deinde credentes incipient inuocare nomen Domini, & salutem

62쪽

IN ACTA AP ος ToLORV32. 12 Consequentur aeternam. Omnis enim quicunque inuoc uerit nomen Domini, taluus erit. Non autem potest eum

inuocare, in quem non credit, sicut Apostolus dicit: Ac- Hebrcedentem enim oportet credere, quia est, & quda inquirentibus se remunerator sit. Quid enim petas ab eo, de quo ignoras an sit,uel qualis sitὶ Si autem certo cognou ris,eum, quem statuisti inuocare, esse & potentem,& benignum,hoc est,& velle, & posse tuis commodis inseruiam,magna fiducia illum accedis, atque inuocas. Vnde tota vis huius sententiae in verbo, Iuuοeare, sita est, hoc est; quomodo quis inuocare debeat Deum ut saluus sit.Nam certum est multos inuocare nomen Domini, qui tamen

nunquam salutis fiunt participes. Multi, inquit,dicent mi hi Domine, Domine,&c. sed ego confitebor illis, dicens: Amen dico vobis, nescio vos. Quid vocatis me Domine, Domine, & non facitis, quae praecipio vobis3 Et alibi: Si ego Dominus,ubi est honor meusZEt in Psalmis legimus:

Clamauerunt,nec erat qui salvos faceret,ad Dominu, nec exaudiuit eos. Et rursum . Etiamsi multiplicaueritis preces vestras, non exaudiam. Et eius generis multa sunt in Scrupturis anctis,quae testantur non omnes,qui Inuocant non men Domini, Lilutem consequi. Rursum,multa sunt loca,

quae diuersum testari videntur: Si quid petieritis patre in

nomine meo,dabit vobis. Et in Psal.Inuoca me in die tribulationis,& eruam te. Etiam: Omnis quicunque inuocauerit nomen Domini,saluus erit.Nihil igitur superest nisivi inquiramus quomodo inuocandus sit Dominus ut sarauos nos faciat.Nam certum est,quod Propheta dicit Pal. centesimo quadragesimo quarto: Prope est D ns inuoca tibus esi,omnibus inuocantibus eum in veritate. Huc iam reserendum est,quod Christus apud Ioannem dicit Sam ritidi: Venit hora,& nunc est,quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu, & veritate. Nam Sc pater tales. uaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, & eos qui a- orant eum,in spiritu & veritate oportet adorare. In spiritu autem & veritate Deum & adorant & inuocant, quieu ex vero & bono cordis affecta,reiecta omni hypocrisi, inuocant. Qui enim Deu vere inuocat,se quasi ad unicu salutis portu recipit,&,quod certissimi resagili genus est,ue Iut filius in optuni atq; amantissimi Patris sinu se confert:

63쪽

ut eura eius protegatur, indulgentia ac charitate foue tur, benignitate subleuetur,virtute fulciatur. Id facere nemo poterit, qui non ante de paterna Dei erga se beneuo-ientia tantam persuasionem conceperit, ut ab eo quiduis ausit exspectare. Sic ergo inuocatio magnam fiduciam includit . Vnde & is recte inuocare dicitur,qui,ceu diximus, Deum & potentem, & benignum esse, non tam coafidit quam credit, ut & saluare postit & vellit, unde etiam in eum quem statuat inuocare, omnem suam spem collocat, de seipso vero penitus desperat :& quoniam beneficen. tiam illius expertus est, fele totum illi, quantus quantus

est, consecrat. Sic ergo qui Deum Inuocauerit, saluus erit:

Et qui confidit in illum, non pudefiet: & nemo unquam in illo sperauit, & confusus est: Et qui crediderit,non cia demnabitur . Sed haec hactenus. Sequitur: sor, Israelitae,

audιte verba hae: Iesism Na arenum, Urum approbatum a Deo an iob M virtutib ἀι, prodigι M, signu,quae fecιt Deus per illam ια med o v Irri, sicut vos scitis: b nc defuito consilio G praescιentia Dei traditum, per manu. ιniq--um affigentes, ιnteremiΠM. Perstat sanctus Apostolus in oratione,

iacitque rete Euangelicum ad capiendos homines, docturus quisnam ille sit, qui a nobis inuocatus, inuocantes sabuare possit, & quis ille etiam sit, qui donum illud spiritus

in Apostolos effuderit: sic verδ orationem ad captum a ditorum attemperat, ne quem offendat . Nos totam or

tionem, immo singulas partes, quantum dominus dederit, diligentissime examinemus. Viri, inquit, Israelitae,audite verba hare. Israelitas honesto scilicet nomine eos arpellitat, ne non patientes, & benevolos habeat auditores. Audite verba haec. Putat enim diuus Petrus illos non dis.ficile obtemperaturos, mo)o patienter rem omnem audi re sustineant. Iesum NMarenum virum approbatu a Deo,&c. interem istis. Summa est totius concionis,quod Iudeti Iesum a Nazareth, quem De in mundum miserat,inte secerint . Verum Petrus magna prouidentia totum negotium sic exponit, ut interim doceat nihil factum praeter opinionem, sed omnia iuxta praescientiam, & definitione Dei. Vnde primo dicit se loquuturum de Iesu N areno,

sic enim a patria nominabatur Christus. Secundo ne videretur in Nazareth cepisse, de quod Iudaei existu ba Io-

64쪽

h Abri filium fuisse : addit Petrus, quod Iesus a Deo l U

exhibitus & approbatus fuerit, de hoc virtutibus, prodigiis Sc signis, neque in aliquo occulto terrarum angulo, sed in conspectu omnium Iudaeorum. Fecit enim Deus prodigia, virtutes, & signa, inquit, per Christum in me- .dio vestri, sicut ipsi scitis, nec dissileri potestis . Sic etiam loquitur Christus: Pater in me manens, ipse facit opera. Opera igitur Christi testimonio lunt, ipsum non esse simplicem tantum hominem, sed maius quid homine. vult ergo Apostolus dicere, loquimur iam de Iesu Nazareno, qui vir fuit a Deo missus in hunc mundum . Nam quod a Deo missus sit, notius est ex miraculis, virtutibus,sgnis ac prodigus, quae, dum adhuc inter homines viveret, perpe-Gauit, quam ut pluribus comprobari opus sit. Hunc definito consilio & praescientia Dei traditum, Scc. interem stis. Quid sibi hoc vult Audi consilium P cui . Poterat quis dicere: Si Iesus Nazarenus a Deo missus est in hunc mundum, dc si Deus illa admiranda opera per Christum 'patrauit, qui factum est quod non custodiuit eum, ne tradereturia manus eorum, quorum opera in crucem actus

est Ad hoc ergo confutandum pertinet, quod Petrus hic dicit, Christum non ignorante, vel non prohibere volen- te Deo, occisum esse, sed Deum ipsum,liiij sui passionem non solum praesciuisse, sed etiam sic praeordinaile , nimiaxum ut illum pro nobis traderet in mortem,ut per hanc ibitus mortem, nos vitam acquireremus aeternam au-

tem impietas excusationem meditando obiicere . si haec Prassentia consilio Dei gesta sunt, crgo prod. Iudas Sc parricidae Dei perea-1udari, consilici Dei obsequuti, nota peccauerunz: statIm tores praeno-

illorum impietatem adducit, inquiens apium Iesum per scit, non fa- manus iniquorum in crucem actum . At iniqui esse non cit. a usti. possent, si non ex malitia, sed ut consilium Dei facerent, ad Reuanc, Christum crucifixissent. Deus quidem mortesiiij sui vo- tib. I .eap. 7. Ivit mundum saluare, sed Iudaei non saluare mundum, sed perdere Christum statuerunt. Sic alibi in Genesi legimus Geue. r. Ioseph fratribus suis dicentem : Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum . Sed hoc non excusat se tres ipsius, quia ipsi nihil tale cogitauerant. Vnde in eo dem libro Iosephissis loquitur: Vos cogitastis malum de Gene ueo.

me, sed Deus vcnit illud in bonum. Ergo malitia impi

65쪽

rum excusanda non est, sed praedicanda & laudanti est

bonitas Dei, qui malitiam impiorum, in piorum comm dum vertit . Nisi enim Deus praesciuisset mortem filii sui, maximum emolumentum, & summam salutem orbi fore, nunquam tradidisset eam morti, nec tantillam quidem doloris potuissent ei omnes adaersatij eias inferre. Quod ergo morti eum affecerint,bona Dei voluntas,non potentia aduersariorum: consilium Dei, non prudentia iniquorum hominum: praescientia diuina,non provide

tia humana fuit. Quod autem in Christo gestum est, hoe idem subinde in membris quoque eius adimpletur. Nihil

enim piis adueisi, citra bonam Dei voluntatem, accidit omnes enim pili eorum numerati sunt: sicut alibi Christus testatur, &e. Et hactenus quidem Petrus docuit Issum Nazarenum, postquam suam diuinitatem Sc potentiam satis manifestaverat, non sine optima Dei dispotatione in mortem traditum: restat nunc ut probet eundem

verὰ resurrexisse, doceatque fructum mortis illius . Pomquam itaque dixerat Iesum in mortem per manus inbquorum traditum, continenter subiungit: Devis silaisit solis tu dulorib M instrui, iuxta croad impossibile erae leueri illam ab eo. Paulus haec aliis verbis effert, in hune scilicet modum: Christas resur*ens, siue excitatus a mortuis, iam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.

Alij enim a Christo excitati, ut Lazarus, Adolescens, Pueula, & alij, coacti sunt rursum obire : Christus autem sieexcitatus est,ut in qternum non moriatur. Christus enim,

cum se pro nobis in mortem dedit, quodammodo permis sit se morti, ac subiecit eius potestati: ea tamen coaliti ne, ut impossibile esset eius doloribus ipsum victum detuneri, succumbere. vel absorberi. Itaque dominium eius ad momentum subeundo, in aeternum ipsam deglutiait. Hue pertinet Propheticum illud: O mors, ero mors tua: morsus tuus ero insernὁ. Et sicut Hilarius in Psal. 68. diacit : Impossibile est Deum vitae, portis inferni detineri. Mors enim ac tartaras non habent perpetuum ius, nisi in eos qui peccato obnoxij sunt . Proinde ut mors Christum innoxium deglatire potuit, ita deuoratum tenere non potuit, sed tertia die coacta est revomere, quemadmodum cetus revomuit Ionam. Ad hunc locum perim

66쪽

nil quod Christus dixerat Potestatem habeo ponen- di ammam meam , & iterum potestatem resumendi eam. Et alibi : Venit princeps nutus mundi, & in me non habet quicquam . Sed rursum verba diui Petri i spiciamus. Tria uicit: Primum, quod Deus excitauerit Christum : Secundum quod liberauerit cillum a doloribus inferni: Tertium quod impossibile fuerit Christum teneti a morte, vel inferno. De primo sic loquendum est, & sic sentiendum, ut intelligamus Christum non humana , sed diuina potentia excitatum,& sic nulla erit dis- ficultas . Nam ex sacris litetis intelligimus, non tam sua,

quam patris potentia excitatum a morte Christum. R

stat itaque secundum, quod Petrus dicit Christum solutum, hoc est, liberatum a doloribus inferni. Quinam VH. I,

sunt hi dolores ZIn Psal. legimus : Circundederunt me dolores mortis, & pericula inferni venerunt super me. Et iterum : Dolores inferni circundederunt me, &c. Per dolores mortis & inferni intelligentur omnium grauissis mς palsiones & dolores,quos omnes pro nobis passus est Christus, & a quibus omnibus liberatus est. Crucifixus enim est, ut Paulus ait, ex infirmitate, sed vivit ex virtu- 2. Car.I3. te Dei. Quum enim dominus posuerit in Christum omnes iniquitates nostras, quum ipse soluere debuit quae non rapuerat: facile conticere possumus non vulgares fuisse hostes, quibuscum confligere habuit, neque leues dolores, quos pro nostra salute, sustinere debuit. Omni- μεθυο. xho enim fuerat necesse, v t per mortem suam destrueret

eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, dc

liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxij erant seruituti. Non desunt qui interpretantur hune locum sic, xt intelligamus Christu soluisse dolores mortis, hoc est, soluisse vincula inferni, quibus animae piorum in inferno detinebantur, iuxta quod in Psalmis alia PDI.67.

bi legimus: Captiuam duxit captiuitatem. Et rursum: Psal. Io Qui contriuit portas aereas, & vectes ferreos confregit. Confirmatur autem hoc in loco articulus fidei nostrae, quo credimus, quod Christus mortuus & sepultus. D scendit ad inisos : quem articulum ex aduersariis nostris multi impugnant, ut scilicet Ecclesiae Catholicae nurui inconcussum relinquant.Sed tam solidis nituntur a

67쪽

gumentis, ut etiam a suis contemnantur x seuere, nee immerito arguantur. Dominum enim Iesum Christum, inquit Augustinus, carne mortificatum aduenisse in infernum satis constat. Quamobrem teneamus fi rmi sIL

me, sicut idem ait, quod fiJes habet Andatissima auctoritate firmata: quia Christus mortuus est secundum scripturas,& quia sepultus est,& quia resurrexit tertia die secundum scripturas, & caetera quae de illo, testante v Iitate, conscripta sunt. In quibus etiam hoc est, quod apud inferos fuit, solutisque eorum doloribus, quibus erat impossibile eum detineri: a quibus etiam renὸ intelligitur soluisse & liberasse quos voluit , corpusque quod in cruce reliquerat, in sepulchro positum recepi isse. Hactenus ille. Credimus itaque Christum ad inferos descendisse, non quod ibi sit aliquid passu; snam in cruce

omnis eius passionis consummatio facta est sed ut nobis destrueret regnum Satanς descendisse,inquam, illum credimus, non ut illic cruciaretur, sed ut Satanam cum omni potentia, propter quam princeps huius mundi dictas est, sibi & in se credentibus subiiceret, ac captiuam duc rei captiuitatem . Huc res non absurdE quadrat, quod apud Zacha. q. legitur: Tu quoque in sanguine test amenti tui emisisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Et quod Ecclesiastici cap. 1 .sab persona Sapientiae dictam

legitur: Penetrabo partes inferioris terrae, Sc inspiciam omnes dormientes,& illuminabo omnes sperantes in domino. Hoc enim dominus ipse iam olun se factarum promiserat per Prophetam, licens: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Cum enim fortis a

matus custodit atriam suum s hoc paradigmate Christus ipse usus est in pace sunt omnia quae polli tet: clim autem fortior illo superuenerit, & illum vicerit, uniuersa arma eius auferet, in quibus considebat, & spolia eius distria buet: Sic Christus utpote non solum Satana sortior, sed

cuius potentiae nemo resistere potest: Omnipotens enim nomen eius ad atrium Satanae descendit, illum vicit, Mquos voluit secti abduxit nobisque & exeptu, & vim S tana vincludi dedit. Sic certe victas est, ut no vi, sed astutia nobis prae Ieat: nemini aute praeualet,nisi qui ei ultro co-

senserint. Resistite itaque diabolo,& fugiet a vobis. Haec,

68쪽

quonia se occaso obtulit,de articulo illo fidei nostri,quε diuo Philippo inscribiit. paucis disserere placuit. Ia Petralatius differentem, suaque irrefragabilibus argumentis

probantem audiemus. Dauιd enim dicit in eum: praui Lbo Dιmmam in cor illectu meos Ner quoniam a dextris es ms-bine commouear. Sin pulos huius versus ordine ex tonem .

Dixerat Pctrus Christum mortuum quidcm fuisse, sed ex morte nihil damni passum : immo illum alios ex mortuis reuocasse, rursumque resurrexisse. Atqui de passione,mo te, sepultura, & descensu ad inferos nulla erat dubitatio, nec erat necesse multa verba super hac re fundere: verum de resurrectione eius magna erat fere apud omnes dubiatatio. Hinc incumbebat Petro necessitas illam probandi.

Sed cum quibus probaret3 Anne cum militibus, sepulchri Dominici custodibus Z o t hi pecunia a sacerdotibus corroliti,dicebant corpus Domini ab huius discipulis furto subatum. Anne cum reliquis Christi amicis,& discipulis 3 sed borum testimonium erat suspectum. Adsert igitur testem, cuius testimonium Iudaeorum nullus eleuare poterat. Ne dubitetis, vult dicere, de eo, quod dico Christu a mortuis resurrexisse: quod enim ego iam dico factum, olim a Pro-i pheta, et fieret,praedictum est. David enim regius Propheta de Messa sc loquitur : Providebo Dominum in comspectu meo semper,&c. Quod ad Petri concione attinet,scnsus huius Psalmi est,ut Dauidem in Christi persona se audiamus locuentem: Mortuus quidem sui, & sepultus,

sed mors me detinere captiuum non potuit: & hoc, qu niam Deum patrem meum conspiciebam semper ut pra sentem,& quasi ante oculos meos positum, qui nunquam relinquit me solum: sed a dextris est mihi, screperque mihi adsistit, veluti paratus in auxilium, ne unquam veniam in casum, vel conturbationem sue peccati, siue mortis. Diuinitas enim humanitatem nunquam destituit, sed adfuit semper,eam custodiens, ne in ullum malum vel peccati, vel etiam nocumenti alterius, extra tempus praedefinitum,& praeordinationem aeternam posset ipsa per stragilitatem incidere. Multa hinc inde in Veteri, & Nouo te-samcnto pontitur,quae hic mirὸ quadrarent: sed quoniam haec latis clara sunt, his sc praemissis,quae sequuntur excutiemus .Propter hoc utatam est cor nitum , cruxultaηit lin-

69쪽

gua mea insuper earo mea requiescet in spe. Hoc conse rent omne impij,qui putant Christum ex infirmitate,vel desperatione in cruce clamasse: Deus meus, Deus meuS,Vt quid dereliquisti me3Passus quidem est ex infirmitate ii mana, sed volens, non coactus: nec inuitus calicem sibi a patre oblatu, exhausit: nec incertus suit quid a morte sua sequuturum esset. Vnde sic loquitur: Quoniam sciebam quod pater meus nunquam me derelinqueret, non despodi in passione mea animam, sed cor meum laetabatur,& lingua mea exaltabat,non tacens,scilicet, laudem Dei, & h minum salutem. Insuper cum venerit tempus dormitionis meae, ut ponam a me ipso paululum animam meam, requiescet etiam tum sine ullo corruptionis periculo cor pus meum sab anima licὸt separatum in in spe certa paulo post futurae resurrectionis suae,atque cum anima iterandae coniunctionis. Noverat siquide Dominus non tam mortem suam,quam resurrectionem sicut etiam utrunque dis

cipulis tapissimὸ praedixit. Solvite,inquiebat,templu hoc,& in triduo resuscitabo illud. Et: potestatem habeo ponendi animam meam, & potestatem habeo iterum sumendi eam. Et eius generis multa ubique in Evangeliis habeturi Et de Christo certissimum,hoc est,quod lubens, & voles,& cum gaudio mortem nostri gratia adierit,utcunque infirmitas carnis abhorruerit ab illa: atqui ipse no tam mortem,quam timorem mortis vincere voluit,vi nos ab vir

que efficaciter liberaret. Nec tibi absurda videatur, quo dChristus etiam in ipsa passione laetari dicitur, quum alibi legimus etiam Paulum gloriari in infirmitatibus suis: Midem dicat de Christi fidelibus, quod siit tanquam fetes, cum tamen semper gaudeant,& iuxta Christum, gaudium eorum nemo ab eis tollere possit. In Christi enim fideliabus externus homo propter tribulationes contristatur: at internus homo omne gaudium existimat, sicut Iacobus dicit, cum in varias tribulationes inciderit, sciens, quia tribulatio operatur patientiam , patientia spem, spes autem non confundit. Sed haec alias: nam procedendum est in concione Petri. Quoniam non derelinqses animam meam tu inferno, nee gab M sanct m tuum videre eorruptionem. Quotquot ante Christi aduentum communi lege natura α nati,& mortui sunt, damnum accepere, non

70쪽

solum in anima,sed N in corpore:quia iuxta anima captiui stenti sunt sub potestate Satanae, corpus veIo in pulueremve sum est:Sic enim hominum dictum, In quacuque hora comederitis de ligno,quod est in medio Parad)s,mo

te moriemini. Et: Pulvis es, & in puluerem reuerteris.V rum Christus utrunque vicit.Nec enim potuit in inferno a Satana captiuus teneri, scut supra diximus, nec potuit corpus eius consumi, multo minus putrefieri. Non enim erat caro peccati,non erat caro maledictioni obnoxia: sed

operatione Spiritus sancti in utero illibatae virginis mata, siue creata.Vnde sicut in Evangelio legimus, Quod nascetur ex te sarctum, vocabitur filius Dei. Sic etiam l gitur : Non dabis, neque sines sanctum tuum videre co ruptionem. Vult itaque David in persona Christi dicere: ob passionem & mortcm meam,o pater caelcstis,non despondebo animum meum, sed bonam spem cocipiam s re, ut banc infamiam meam magna sequatur Floria. Ce tus enim sum,qudd tr sentia diuinitatis tu ,o Pater, squet semper adest mihi a dextris) non derelinquet animam meam in inferno, ad eum modum, quo maligni spiritus atque damnati in prolando eius detinentur:neque etiam in lymbo inferni demorari aut detineri permittes, quemadmodum patrum piorum spiritus illic usque in icmpus redemptionis conclusi seruabantur: neque item ex altera parte,ncmpe corporis,patieris me filium tuum, quem sanctificasti tibi in unctione spiritus tui absque mensura, ubram experiri conuptionem, siue putrcfactionem: quemadmodum caeterorum mortuorum corpora solent mox

post animae ii corpore separationem,in putredinem resolui. Diuinitas enim in mortis triduo, & corpori, & animae 3 sen.d. 22. quanquam abinuicem separatis) semper manens unita, utrumque inhabitando custodiuit, ad faciendam post trudui tempus praevisam adinvicem reunionem:quae diuinibras, sicut animam ab inserno, ita corpus reduxit a sepulchro. Sicut etenim Christus vere habuit humanum coserus , ita etiam vere habuit humanam animam, neque diaminitas suppleuit vicem , vel locum animae in Christo, Origus. in sicut olim impij haeretici asserere conati sunt. Et se-Ioan. an-cundum id lquidem quod Christus homo erat, anima eGel. Tract.jus ipso die Parasceves erat in inferno , caro Iein eiu III.

SEARCH

MENU NAVIGATION