In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

rantiam in hac re valeant Iudaei, quantum haeretici, qui e suis impiis opinionibus rogati, statim habent quod re spondeant, & quibus impias suas opiniones vel aliquo

scripturae loco palliant: nos vero nihil tale didicimus C ius rei nullam caussam iustam prςtendere possumus,quam negligentiam nostram, & quod nos nullus amor tenet eorum,quae ad salutem nostram pertinent. Sed videamus quantum profecerit Diuus Petrus Apologia sua.

His auditu tacuerunt, glorifcauerunt Deum dicentci:

Ergo εἰ gentibm dedit Dem paenitentiam ad vitam.

Sicut non potuimus probare, qudd Neophyti illi qui

Hierosolymis agebant, Petri factum incusabant: ita non possumus reprehendere illos, quod tam patienter audierint Petrum,& audita excusatione quieuerint,non iam im crepantes Petrum quod ad gentiles introisset, sed magnificantes Deum, qui gentibus poenitentiam dedisset, & t, i. Iem poenitentiam,quaeipss causa fuit vitae aeternae. Nam . duplicem esse poenitentiam, ex D. Pauli scriptis intelligi- 2. Cor. mus. Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitemtiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia, mortem operatur. Duo ergo hic praecipue obseruanda veniunt: primum quod Lucas hic non fidei, sed poenitentiae

meminit, eius scilicet poenitentiae, qua nobisipsis propter peccata nostra displicemus,& mores nostros in melius r formare cogitamus. Nam nisi haec praesto fuerit, homo Lue. i iustificari non poterit. Igitur no miniis poenitentia,quam fides in concione urgenda est. Nisi poenitentiam egeritis,

inquit Christus, omnes smul peribitis. Et non ita longe ante ascensionem suam in cactos Apostolis suis dicebat: Quoniam sic scriptum est, & sic oportebat Christum p

ti,& resurgere a mortuis tertia die,& prςdicari in nomine eius poenitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Huc etiam pertinet quod Petrus in prima conci ne ab auditoribus suis Iudaeis rogatus quid facere deberent ut saluarentur, respondit, Poenitentiam agite, & ba-

Itietetur unusquisque vestrum in nomine domini nostriesu Christi. Sed hac de re alibi etiam diximus. Secundo etiam obseruandum, quod Lucas scribit Deum dedisse gentibus poenitentiam, ut sciamus unde nobis Vera poenitentia proueniat. Nam haec non nostris viribus, sed Dei

372쪽

ratiae adscribenda est,quae facit ut nos malitiae nostr p eat. Hinc est quod Hieremias dicit, Conuerte me o d

mine , & conuertar, quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim conuertisti me, egi poenitentiam. . Et illi qu: Z- qui dispersi fuerant a tribulatione qua facta fuerat ita Stepham, perambulauerunt m ue Phamiceu Ο-prum et Cutiochiam, nemini loqmentes verbu- nisi fotu Iudaeis. De hac tribulatione ac persecutione in capite 8. huius ibbri sic legimus a Facta est autem in illa die persecutio m gna in ecclesia quae erat Hierosolymis, & omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae 3c Samariae praeter Apostolos. Iam porro thribit quantum boni ex persecutione illa prouenerit ecclesiae Christi: tantum scilicet, quod iam Chim stianismi pomeria latius propagantur. Nam quum prius . in Hierusalem tantum praedicaretur euangelium,persec tione illa factum est, ut postea in Phoenicia, in Cypro MAntiochia, hoc est, non in una tantum ciuitate, sed in m gnis regionibus euangelium praedicaretur. Et se Iuda iqui volebant cauere ne euangelium alicubi radices ageret , ipsius incrementa etiam imprudentes procurarunt: idem que illis accidit, ac si quis herbas ex horto suo elimis

nare vellet,prius tamen maturum semen ex flosculis excuteret , quod a bona terra lasceptum, postea longe plures proferret.Non est enim consilium contra dominum. πιterum quod dispersi illi verbum Dei praedicant, laude dignum faciunt, in eo scilicet, quod non curantes Iudaeorum minas & persecutio nes, omni studio conantur Christum populis manifestum sacere. Quod verὁ Iudaeis tan-tdm dc non gentibus praedicant, non inuidentiae, sed imprudentis zeli fuit. Etsi enim Apostolis dictum fuerat uangelium usque ad vitimos terrae fines propagandam, tamen non omnes intelligebant, quomodo aut quo tempore illud faciendum esset: qua de re etiam in superioribus diximus. Erant autem quidam viri C IM, or C renai, qui cum intro se ut itisebiam,loquebantur ad Graecos,a nunciantes Dominum Iesum. Vnde Cyprij & Cyrenaei illi admoniti & edocti fuerint etiam gentibus praedicandum esse euangelium,ex hac quidem historia Luta non liquet: credibile vero est, illos aut per Spiritus sancti reuelatio nem fuisse admonitos aut saniam de conuersione Corn

373쪽

Iij ad illos peruenisse. Videmus autem rursum hoc in I co, quod Lucas res valde graues quam simplicissime destri bat. Iam paulo ante dixerat disperis illos Christianos prς- dicasse verbum, nec expressit quid praedicauerint: ita Anunc dicit Cyprios & Cyrenaeos Graecis,hoc est,gentibus annunciasse dominum Iesum. Hoc autem dicto non tantum unum articulum de Christo intelligi vult,sed uniuersa quae ad christianismum pertinent.Nam Christi mand tum sic habet, Euntes, docete omnes gentes,&baptizan . res eos in nomine Patris, & Fiiij, x spiritus sancti,doce

tes eos seruare omnia quaecunque praecepi vobis. Et erat manus Domini cum eis nultu ue numerus credentium lconuersus est ad Dominino.

D. Chrysostomus per manum Domini intelligit oper

tionem siue virtutem imiraculoru, quae Dominus ad praedicationem fidelium operatus est. Nec dubitamus multa miracula tum apud nouos Christianos facta, tum ut coorio natores videntes Dei auxilium confidentius praedicarent, tum etiam ut gentes euangelio libentius obtempe rarent.Et oportet hic dominum suos magnifice adiuvasse alias non fuisset tanta multitudo tam repente ad fidem Christianam conuersa. Conuersi vero dicuntur ad domianum, ut intelligas illos non iam idolis, non malis concupiscentiis,n5 mundo, sed Christo Iesu obtemperasse: quoacerte non fecissent,nisi Christum Iesum saluatorem mundi esse certo credidissent. Hic autem est verus verbi Dei auditi fructus, quando auditores ad Christum conuertu-tur, Christum audiunt,Christo crediit, Christo obediunt. Quod ut fiat,& scelicius fiat, necesse est ut manus Dei co- esonatoribus cooperetur. Ego plantaui,inquit Paulus, A- 1. Cor pollo rigauit, Deus autem incrementum dedit. Certe ministerium verbi non potest esse frugiferum sine praesidio

Dei. Peruenit autemsermo ad aures ecclesiae, quae erat Hierosobmu, super sis,m miserunt Barnabam qise ad O tiochiam.

In superioribus auditum est,in persecutionne illa, quae ropter stephanum facta est, multos quidem ex Hieroso-ymis fugisse: Apostolos vero ibi permansisse. Auditu etia est Petrum reliquis Apostolis rationem reddidisse eius rei,

quod Cornelium & huius familiam baptizasset, & illos

374쪽

vestis Petri auditis quieuisse: iam vero fama Hierosolyma peruenit non in sola Caesarea, sed etiam in Phoenicia, in Cypro, & in Antiochia gentiles Christi euangelium accipere. Quae res post Petri apologiam, Apostolos amplius

offendere vel perturbare non potest: immo audietes noc,

cogitant sui ossicii esse, ut tenellas plantationes suffulciat potius quam opprimant. Et quoniam illis non est integrurelinquere Hierosolymam,in qua adhuc restabat frume tum in Christi horreum transuehendum, mittunt Barnabam usque ad Antiochia, non ut prohibeat gentibus praedicari euangelium, sed potius ut praedicantes adiuuet:hoc enim ex facto Barnabae audiemus. Vtinam Episcopi nostri, qui successores Apostolorum dici volunt,hoc Apost lorum exemplum imitarentur, scilicet idoneos ministros mittendo ecclesiis, & usitando vel per se vel per alios id neos homines, Christi tela ecclesias. Qui SamabM um peruenisset mississet gratiam Dei

vijus est, Et hortabatur Omnes inproposito cordis permanere in domino : quia erat vir bonus, ct plenus Spiritusancto ct fide. Et apposita est multa turba domino. Aperta quide sunt haec, sed non propterea dissimulanda, aut negligenter praetereuda. Barnabas venit Antiochiam, & vidit gratia Dei Quidv cat gratiam Dei Z Quod Deus dederit Christianis aud ac iam praedicandi euagelium, & Ethnicis corda ad credet dum apta & flexibilia: nam hanc magnam esse Dei gratia- quis Claristianorum negare poteritὶ Et utinam sicut negare non possumus,ita etiam pro merito agnosceremus. S

quitur Barnabam gauisum fuisse, ideo scilicet, quὁd vid

xet Christianam religionem a tam multis Ethnicis recipi. sic enim petri conci ne edoctus fuerat, ut iam non dubitaret Euangeli j gratiam etiam ad gentes pertinere. Doc mur autem lite exemplo Barnabae aliorum congratulari felicitati. Tertio non tantum gauisus est Barnabas ob conuersionem gentium , sed etiam ipsas horiatus est ad constantiam .vt lcilicet in eo quod iam incoeperan proficerεt, atque ad finem usque perscuerarent. Non enim qui bene eceperit, sed qui in bono in si iem usque perseuerauerit, hic saluus erit. Et nemo admota manu ad aratrum & d inde respiciens,aptus est regno Dei. Quartδ sequitur causa, quare Barnabas tam piἡ cum Antiochenis Christianis

375쪽

egerit. Quia vir bonus inquit, ic plenus Spiritu sancto Scside. Tales viri non possunt non omnia agere, quaecunque vel aliquo modo ad aedificationem ecclesiae incere existiam ant. Nec fieri potest, ut ad talium concionatorum praedicationes no magna accessio fiat ecclesiae. hoc quod Amtiochiae factum fuisse,Lucas reticere noluit. Profectus est autem Bamabaa) Thasummi quaereret Saulum:

quem cum inuenisset,perduxιt tiochiam.

Quam bene conuenerit Barnabas cum Paulo apostolo, etiam in superioribus auditum est. Nam cum hic statim post convcrsionem suam tentaret se iungere reliquis

Christi discipulis qui erant Hierosolymis, illi vero Sa lum adhuc tyrannidis in Christianos suspectum habebat, vi pote non latis certi de ipsius ad Christum conuersione: Barnabas apprehensum eum duxit ad Apostolos, & narrauit illis quomodo Saulus in via vidisset dominum, de quod locutus est ei & quomodo fiducialiter egisset in Damasco. Quomodo vero Saulus in Tharsam peruenerit, ibidem legimus, idelicet quod Graecis illi mortem intentantibus ipse deductus fuerit a fratribus Caesaream Sc inde Tharsum,in patriam videlicet suam: ubi haud dubie omni studio ac summo labore contribulibus suis Christum

an nunclauit. Barnabas itaque videns Antiochenos plarium ministrorum egere opera, &in memoria habens Paulum adhuc agere Tharsis tu patria sua, eo profiscitur, quaerit illum, ac inuentum perducit secum Antiochiam, non ignorans quantum posset, quantumque vellet Saulus in propagandis religionis nostrae pomeriis. Vterque ergo non vulgarem laudem meretur ob tantum studium quod adhibuerunt donec gentes ad Christum conuerterent. Ecclesia nostra tales Paulos & Barnabas paucos

habet, sed multos heu dolor, qui ministerium verbi potius remorari quam promouere cupiunt :& Vt hoc ast quantur, omnes sedulo neruos intendunt ,stulti nimirum ac miseri contra stimulum calcitrantes.. Et annum totum conuersati punt ibi in ecclesia,ct docuerunt tumbam multam,ita ut cognominarentur primum i Cntiochia dia seipuli Christiani. .

Et haec sedulitatem, studium & lasorem sanctorum Ap stolorum Sauli & Barnabae demonstrant, quod scilicet

376쪽

integrum annum permansςrint Antiochiae, non civilibus negoti js sese immiscentes, nec otio indulgetes, multo minus seditionem excitantes sed turbam docentes. Conuersati sunt, inquit, in ecclesia,hoc est,res spirituales curarunt. Et docuerut turbam. Quid3 nimirum omnia quae ad Christianam selisu nemrertinere cerio noscuntur. Neque Gnim dubium est , quin omnia instituerint Apostoli apud Antiochenos, uae tum huius ecclesiae coditio requirebat: ubi rursim videmus non omnia praescripta esse ab Ap .stolis & Canonicis scriptoribus, quae sancti Apostoli infundandis ecclesiis egerunt. Caeterum sic prosecerunt Antiocheni tum in Christiana religione, ut inde acciperent nomen Christianorum,quae appellatio antea inaudata su rat. Quoniam enim veteri superstitione reiecta uni se Christo consecrabant, & huius doctrinam ac exemplum sequebantur,a Christo Christiani appellabantur. Et hanc appellationem hactenus per uniuersum mundum obtinuit & retinuit christi an ut populus, ideo scilicet vinumquam non admoneatur in cuius magistii verba iurauerir,

& quem sibi doctorem proposuerit. Ergo qui Christiani

vocamur, ita vitam & mores nostros instituamus, ut non

solo & inani nomine, sed poli sis re ipsa nos esse Christi

nos probemus : nam nomen sine re, ludibrio tribuitur. Quis enim tam vanus & miser est ut recte D. Augustinus dicit) qui aduocatum se,cum literas nesciat, audeat profiterit Quis tam insanus & excors,ut sc profiteatur militem qui nesciat arma gestare Θ Nemo enim quodcunque nomen sine caussa sortitur. Sutor ut dicatur, necesse est ut calciamenta conficiat. Tu ergo quomodo Christianus diceris , in quo Christiani actus non apparent Christianus iustitiae, bonitatis, integritatis, patientiae, castitatis, humilia talis & reliquarum virtutum nomen est : & tu illud tibi quomodo vendicas, cui de tam pluribus rebus nec pauca subsistunt 3 Christianus ille cst, qui non nomine tantum, sed opere est, qui in omnibus Christum imitatur & sequitur. C hristianus ille est, qui exemplo Christi nec inimicos novit odire, sed magis ad uetiantibus sibi benefacere , α pro pers cutotibus & bostibus suis exorare. Nemo se i dicet vere esse christianum, nisi qui doctrinam Christi s quietur,& imitatur exemplum. Qui dicit se in Christo ma-

377쪽

IN ACTA APOSTOLORUM.

nere,inquit D. Ioannes, debet sicut ille ambulauit, & ipse ambulare. Sed haec hactenus Aduersatij nostri non videi tes manticae quid in tergo sit, id trabis in oculis suis obliti, festucam nobis eximere hic volunt: accusant enim nos Monachos,quod ali j vocamur Franci stant,ali j Dominic ni, ali j Benedictini, alii Augustinenses, alii vero aliis ii minibus appellamur, quum tamen omnes eiuslem simus fidei ac religionis. Vestituenim & externo γ iuendi ritu, non fide differunt Monachi. Et sicut Paulus aicebat, Imitatores mei estote, sicut & ego Christi: ita putamus Lai ctos illos Patres nobis dixisse. Atqui noui Propheta: sicut diuersis appellationibus differunt, ita differunt & fide , sic non tantum a Christi vera ecclesia, sed etiam a semei . ipsis distentientes : hoc quod tam clarum est, ut nulla ampliori demonstratione opus habeat, Nos igitur omissis eiusmodi contentionibus & rixis,quae in historia sequun

tur examinemus.

In his autem diebus superuenerunt ab Hierosolymis Propheta. Untiochiam rosurgens imus ex eis nomine ita gabin, si ij eabat per Spiritum, famem ma iam futuram in uniuerso orbe terrarum,quae facta essub Claudio.

Hactenus multa plausibilia audiuimus de primis illis

christianis, quomodo scilicet illis omnia ex voto successi xint,quanta incrementa ecclesia acceperit, & quantos fructus Saulus & Barnabas apud Antiochenos secerint: iam vero post clarum solis lumen, incipiunt tempestates exurgere,ac nauiculam Christi non leuiter tantum concutere.

Neque enim Christus discipulis suis perpetuam in hoc

mundo selicitatem pollicitus est, sed ait,In mundo pres .ram habebitis. Igitur Paulo & Barnaba Antiochiae agentibus,accidit ut Prophetet quidam qui ex diuina reuelati ne futura praedicere nouerant, Antiochiam ventant, sortEvt & ipsi aliquo modo,& quantum in ipsis erat, nouae e clesiae comm odarent. In horum itaque numero erat quidam Agabus nomine, qui non ex astris,sed ex Spiritus sancti reuelatione prςdicebat,in breui magnam famem sui ram: & hoc non in uno Nntum aliquo loco ,sed in uniue so orbe terrarum. Et quod hic Propheta praedixerat, factum est Claudio imperij Romani habenas moderante.

Huius famis sub Claudio qui Caligulae successi t,memin

378쪽

runt Christiani,Iudaei,& Ethnici historiographi: unde vero fames illa prouenerit,aut quae huius caussa nullus Scriptorum meminit. Nos vero non dubitamus famem fuisse flagellum Dei,quo & Ethnicorum & Iudaeorum impiet tem ,3c malitiam puniret, sicque ipsos ad poenitentia conuerteret. Quod vero cum impiis etiam pii fame cruciantur, nihil miramur, non ignorantes dilipentibus Deum omnia cooperari in bonum. Quare si hic puniuntur ac flagellantur,aut pro peccatis suis puniuntur, aut sic illorum latientia probatur: qua probata,elegantiorem coronam a domino recipient. Cetterum quare Agabus hanc duram ac diram famem praedixerit, ex ipso Luca historico nostro audite. Discipuli auten prout quisque habebat, proposuerunt iraministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus: quod

fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae ct Sauli.

Ergo Agabus non praedixit futuram famem ut Antiochentes sese praepararent contra illam,colligendo scilicet & reponendo multa frumenta in futuram necessitatem: sed ideo, ut isti vitae necessaria mitterent Christianis,qui habutabant in Hierusalem & forte maiorem famem, maiorκ-que tribulationes perpetiebantur. Nam mihi fit verisimile,nouos illos Christianos 'ui erant in Iudaea,& praecipuEqui in Hierusalem, non solum a Iudaeis sagellatos, sed etiam bonis suis temporalibus spoliatos fuisse propter Christi religionem. Iam quoniam Iudaei maxime infensi erant Christianis qui a patriis legibus defecerant, facile creditet est, Christianos parum fuisse in illa fame a Iudaeis adiutos. Quod quum Barnabas & Saulus non dissicilὸ coniicere possent,haud dubie persuaserunt Antiochenis Christianis

xt facerent, quod iam eos fecisse Lucas testatur. Quidi non solos Antiochenos ad hoc beneficium & officium adhortatus est Paulus, sed etiam Romanos & Corinthios, sicut in epistolis Paulinis legimus. Nunc, inquit in Romanis, proficiscor in Hierusalem ministrare sanctis. Probauerunt autem Macedonia & Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctos,qui sunt in Hierusalem: placuit enim eis & debitores sunt. His verbis etiam sollicitat Romanos ad eleemosynarum largitionem. Nam si spiritu

lium eorum participes facti sunt gentiles, debent & incarnalibus ministrare illis. Salus ex Iudaeis est,inquit alibi

379쪽

Christus: & Apostoli Iudaei sunt, per quos saciatur gentibus. Iudaei ergo pascunt Gentilester: dignum igitur est ut hi pascant illos corpor Venimus iam ad Corinthios, quibus de hoc eleemonegotio sic scribit Apostolus: De collectis autem qsunt in sanctos, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita dc vos facite. Per unam Sabbati unusquisque vestrum apud se

reponat, recondens quod ei bene placuerit, ut non cum venero tunc collectae fiant: cum autem praesens fuero,

quos probaueritis per epistolas, hos mittam perserre gratiam vestram in Hierusalem. Quod si dignum fuerit vi ego eam, mecum ibunt.Iam in Galatis scribit sibi & Bar- mutnabae specialiter iniunctum, ut pauperum memores es sent: quod etiam sollicitus fui, inquit, hoc faceret. Ex hoc loco originem sumpserunt collectores illi eleemosy- .narum, quos vulfio terminarios & quaestionarios vocant: sed quantum illi a prima sua institutione degenerarint, dicere possemus, reformare non possiimus. Iliacos peccatur intra muros & extra. Qui eleemosynam facere, quhanc accipere, & qui eandem distribuere debebant, prcifectδ magna reformatione opus habent. Nos in fine hi ius capitis eius rei pulchre admonemur. Boni viri sunt Barnabas & Saulus, qui populos ad eleemosynarum exhortationem sollicitant,atque exhortantur. Deinde coLlecta eleemosyna non quibustibet, sed senioribus mittutur, ut hi illam distribuant. Postremo hi distribuunt non neglectim, sed magna diligentia, & non nisi egentibus.

Qui iam reformatores Hospitalium& No comiorum sunt, sic reformant, ut minor pars ad pauperes perueniaci qua de re sorsan alias. Qui colophonem huius capitis cum historiis, quae in s. dc 7. capite auditae sunt, comtulerit , stati in inueniet regulam , iuxta quam Eleemosynae negotium sit reformandum: . nos de hac re in Timotheo nostro nonnihil, & copiosius diximus. Et tantum de hoc, capite.

380쪽

odem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Ioannu gladio.

Quamuis non dubitemus Ecclesiam Christi hactenus a voce dies Stephani, Ma conuersione Sauli non egisse in pace, tamen nihil violenti tentatum est contra Apostolos: non quod Iudaei vel Gentiles iam desaeuiissent, sed quod Christus manus illorum usque ad hoc tempus cohibuerit. Sic enim temperat Christus negotium ecclesiet suet,ut & ipsius potentia, de discipulorum probetur patientia. In superioribus saepe liberat Petrum & Ioannem, sed non ita multo pὁst dissimulat necem diui Stephani. Post in sum vires suas exerit contra Saulum tum persequentem ecclesias Pares historias hic audiemus. Primum autem Dersonae noscendae sunt, deinde quid egerint, diligenter onsiderandum est Tres fuiste Herodes, vulgatissima fana est, quorum prior infantes; alter Ioannem,tertius I cobum intersecit, tamen nullus illorum impune qui

quam designauit contra fideles domini. Iacobus porro frater Ioannis fuit, filius Zebedaei & Salona a , qui Iac bus cum fratre suo leguntur in Evangelio priores sedes in regno Christi, quod tamen temporale putabant fore, ambiisse. Ergo qui reliquis Apostolis praesem cupiebat, ante omnes alios Apostolos pro Christo martyrium sustinuit, & calicem sibi a Christo propinatum primus e.

hausit. Iam ab initio rursum expendamus ungula. E clem autem tempore iniecit Herodes rex manus, ut ambgetet quosdam de ecclesia. Quodnam tempus dicit hoc nimirum , in quo uniuersa terra maxima & intolerabili premebatur fame. Ergo impius ille rex non mitigat generali omnium afflictione, nec ei satis est videre miseros quasi fame perire, nisi& violenta morte aliquos tollat . Et prius quidem Iudaeorum primotes tantum feci bant aduersus Christi ecclesiam: iam vero rex ipse, rex Herodes, rex truculentissimus. In quos vero saeuire si tuit Z In quosdam, inquit, de ecclesia, hoc est, in viros famctos, pios, dc innocentes. Quare non potius in Iudaeos,

SEARCH

MENU NAVIGATION