In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

est, quod Deum nobis offensum secimus, huisi'; legem

praeuaricamus, pro tot ac tantis beneficiis ingrati existe, tes, nec Deum super omnia diligentes. Altem bellum est, quod in nobismetipsis sentimus,dum lex carnis legi me tis aduersatur,hoc est,dum caro concupiscit aduersus spiritum,Vt non quae recte volumus, faciamus. Tertiu bellum est,quod dum philautia laboramus, etiam fratre nostrum non eo loco quo decet habemus, ac cum iniuria proximi, c5moda nostra sectamur. Quarto cum Satana etia bellum nobis est, qui quum semel ius in nos accepir,nos totos sibi lmacipare cotendit,ut nullo modo quae recta sunt vel cogitemus vel faciamus. Atqui nemo ta malus est,quin subinde boni aliquid meditetur,quod certe Satanas omnis boni& honesti capitalis hostis ferre patienter no sustinet. Qua igitur tot bella & inimicitiae essent in nitido, 3 hqc omnia in perniciem miseri hominis instituta, quid faceret Deus

anne hominem quem condiderat, perpetuo sineret in potestate Satanae Hoc fieri no poterat,ne videretur Satanas praeualuisse deo. Anne peccatu tam enorme, praeuaricatio tam superba non castigareturi hoc contrariebatur diuinae

iustitiae. Iustitiae igitur fuerat punire hominem prς ricatore: misericordiς vero parcere peecatori,nec diutius ferre insolentia infernalis Tyranni. Misit ego Deus Pater filium suum Iesum Christum dominum nostrum qui omnia pacificaret, pacemque nobis annunciaret, quomodo scilicet iam iustilicati a peccato ,Iace haberemus ad Deum:item liberati a peccato, serui fieremus iustitiae. Primum enim sustulit Christus e medio peccatum, quod separabat internos & Deum, delens chirographum quod Satanas adue sus nos habebat, destrux siq; eum qui habebat mortis imperium. Secundum largitus est nobis Spiritum suum sanctum,cuius auxilio concupiscentiae, quae in nobis est,pos simus resistere,ut posthac non regnet peccatum in mort Ii nostro corpore.Tertium,effudit in nos abunde rit tem sua, tua ducti non dubitamus non tantu substantiam, hoc est diuitias nostras, sed etia animas nostras pro fratribus ponere. Quartum,tatas nobis dedit vires contra Sata- Rom. s. nam,ut nisi volentes nos no vincere valeat. Haec omnia in ubesa.

sacris literis ubi sunt decantatissima: sed de his in sequentibus, hoc est, suo in loco rursum dicemus. Iam ne quis

352쪽

putet tam magnifica in Ietan Christum non competere addit Petrus de illo, Hic est dominus omnium. Miserat enim dominus angelos ad nos , misit sanctos Prophetas, dedit legem & Sacerdotium, sed haec omnia inefficacia

erant ad pacem faciendum inter Deum & homines. Am geli quoniam naturae nostrae non erant, condolere se san nobis potuerunt, aut forte nobis succensuerunt, quod illorum & nostrum dominum tam temerὸ offenderamus. Prophetae quum ipsi non minus atque nos grauis

simὸ laborarent, qui potuissent nobis subuenire t Neque

cnim potest caecus caecum ducere: quod si imprudenter conatus Rerit, ambo in ueam cadent. Restat ut de loge dicamus: haec peccatum indicabat,& indicando a lgebat, quoniam nos perpetud nitimur in vetitum cupi- usque negata. De Sacerdotio scripsit diuus Paulus quod impossibile suerat sanguine taurorum,aut hircorum aboleri peccata. Vnus igitur supererat commodus mediatorta princeps pacis, qui posset pacificare omnia siue quae in terris, siue quae in caelo: hic est de quo iam diuus Petrus

dicit, quod sit dominus omnium. Si enim dominus omnium est, merito ei omnia & obedire & cedere debent, siue ea sint in caeso, siue in terra, siue in inferno. Vnus,inquit Apostolus, est mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. Mediator est Christus, qui pacem faciens, OD sensorem hominem fecit.in gratiam & amicitiam Dei, qui suerat offensus, redire. Nam tota redemptoris nostri in carne dispensatio , mundi est reconciliatio . Ad hoe uippe incarnatus, ad hoc passus, ad hoc restistitatus esta mortuis, ut nos qui peccando iram Dei incidimus, ipse reconciliando ad Dei pacem reduceret. Sed haec prolixius forsan quam utique sperabamus: unde ad verba diui :Petri eundum. Vos is quod factum es verbum per uni e sam Iaaeam. Incipiens enim a Galilaea, pou baptismum quod

praedicauit Ioannes, Iesum a Na reth, qGomodo muxit eum Deus Spiritusantiis virtute,quiperarausiit benefaciendo e sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

Quae hoc in loco diuus Lucas recenset, quoniam hist rica sunt, nulla expositione opus habent, praecipuὸ apud eos, qui Euangelicae historiae nunquam non sunt mem

353쪽

res. scitis enim dominum nostrum Iesum non nisi postquam baptizatus fuit a Ioanne, incepisse populo praedia

care, suamque doctrinam magnificis miraculorum operationibus comprobasse. Haec autem eum non potuissenis Deus fuisset cum illo, immo nisi Deus ipse fuisset,nemo Christianorum est, qui non vltro fateatur . Quid quod Nicodemus princeps ille Pharisaeorum eadem testabatur de Christo, ad ipsum Christum dicens, Scimus quod a Deo veneris magister. Nemo enim potest haec Iagna facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo . Sic caecus ille natus, postquam a Christo & corpore & animo illuminatus fuisset, dicebat: Nisi hic Iesus esset a Deo, non posset horum facere quicquam. His adiunge quod de semetipso Christus loquitur, Verba quae ego loquor, a meipse non loquor: pater autem in me manens, ipse facit opera. Caeterum duo hic potissimum obseruanda sunt: primum quanta prudentia Petrus de Christo loquatur, ne Ethnicos offendetet potius, quam ad fidem Christi

conuerteret. Insuperioribus vocat eum dominum om-: iam dicit Deum suisse cum illo. Et ut fidem ma-

iore faceret Ethnicis, statim adducit illius miracula, quomodo scilicet transierit per uniuersam Galilaeam & Iu-d am benefaciendo & sanando,non sol sim curando mo bos & infirmitates hominum , sed etiam repellendo &eiiciendo daemones. Alterum est,quod Petrus dicit Christum Iesum a Deo patre unctum spiritu sancto & vi tute: cuius rei apertissimus & simplicissimus sensus est, Deum patrem Iesum Nazarenum fecisse Messiam, eumque, quo ad humanitatem, dotasse spiritu sancto & vir tute . Nam Iesus Christus ab aeterno suit filius Dei iuxta diuinitatem, eiusdem cum Patre suo caelesti potestatis de dignitatis : secundum vero humanitatem unctus est spuritu sancto & virtute , quod etiam diligenter, prudenter ac syncere intelligendum est. Nam dominus Iesus, sicut . recte diuus Augustinus admonuit,'piritum sanctum non Derrinita solum dedit ut Deus, sed etiam accepit Vt homo, pr. lib. I 1. rast. pterea dictus est plenus gratia . Vnctus est autem Chri-αι. . ' stus homo non utique oleo visibili,sed dono gratiae,quod visibili significatur unguento, quo baptizatos ungit L clesia .iNec sanE tunc unctus est Christus Spiritu sancto,

354쪽

quando super eum baptizatum velut columba descendit tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum) : sed ista mystica& visibili unctione tunc

intelligendus est unctus, quando verbum Dei caro factnm est, id est, quando humana natura sine vilis praecindentibus bonorum operum meritis, Dei verbo est in utero virginis copulata, ita ut cum illo fieret una persona. Simplicior Absurdissimum enim est, ut credamus eum cum iam trissensus est,siginta esset annorum eius enim artatas a Ioanne baptiza- MLonu no tus est accepisse Spiritum sanctum: sed venisse illum ad mine misso- baptisma, sicut sine ullo omnino peccato, ita non sine nem ad pra- Spiritu sancto, credimus. Sic enim de famulo eius & pra Headum m- cur re ipso Ioanne scriptum est, Spiritu sancto repleb, testigas. tur iam inde ab utero matris suae, quoniam quamuis se-Nam a ba- minatus a Patre, tamen Spiritum sanctum in utero se ptismo tan- matus accepit: quid de homine Christo sentiendum est

de coepit Ie- vel credendum, cuius carnis ipsa conceptio non carnalis,

sin prediea- sed spiritualis fuit 3 unctus vero sic est Christus Iesus, utre, postquam unguentum illud etiam in alios eliundere possit, sic do- seilicet Pa num Spiritus sancti accepit, ut etiam aliis communicarerer ealει lis illud possit: Vnde in Psilmis legitur, Unxit te, o Deus,

expressu veν Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Nos autem

buimi accipere quidem hoc donum possumus pro modulo n iliam audi stro, sicut rcctὸ diuus Augustinus dicit: effundere autem remm super alios non utique possumu' sed ut hoc fiat, Deum super eos a quo hoc efficitur inuocamus. Neque aliquis discipulo tum Christi unquam alicui dedit Spiritum sanctum : orabant autem ut veniret in eos, quibus manum

imponebant, non ipsi eum dabant. Sic & Simon ille M sus offerens Apostolis pecuniam, non ait, Date & mihi

anc potestatem, ut dem Spiritum sanctum, sed ut cuicunque imposuero manus, accipiant Spiritum sanctum. Sed naec hactenus de unctione illa,cuius diuus Petrus meminerat. Et nos ictis sumus omnium quae fecit in regione I daeorum re Hierusilem, quem occideruntsustendentes in ligno. Haec nulla interpretatione opus habent, quum omnibus

sint expositissima. Quis enim nesciat Apostolos perpetuos fuisse Christi comites, ut ipsius viderent opera & in ditent sermones)Hic tollas eos alloquitur, harumque o

355쪽

rum illos commonefacit. Vos, inquit, dixi amicos, oui omnia quaecunque audiui a Patre meo, nota feci vobis. Et iterum, Vos estis qui permansistis mecum in tribui tionibus mei . Et rursum, Vos testimonium perhibebibtis deme , quia ab initio mecum estis . Ab initio enim Apostoli cum Christo fuerunt, cium eo conuersantes vepostea possent certius de ipso ferre testimonium. Etsi enini etiam alij viderunt & audierunt Christi verba αfacta, tamen non erat ipsorum officij vel muneris illa aliis an nunciare: sed discipulorum munus erat, ut audita & lvisa, omnia tamen suo tempore & ordine praedicarent aliis. Ad eos enim non ad quoslibet dixit Christus, Ego vos elegi ut eatis, & fructum afferatis, & fructus vestex mancat. Et ascensurus in caelum dicebat eis, Accipietis virtutem superuenientis Spiritus sancti in vos,& eritis mihi testes in Hierusalem, & in omni Iudaea & Samaria,& vique ad ultimum terrae. Huc ergo respexit Petrus dicens, Nos sumus tcstes omnium , quae fecit in regione Iudaeorum 8c Hierusalem. Et addit, Quem suspendentes in ligno occiderunt. Neque enim voluit Petrus dissimulare.moricin Christi, ut quae iam quasi per totum mumdum inclaruerat. Verum qui concutitur Christi morte, rursum erigatur ipsius res rectione. Sequitur enim in concione Petri de Christo. Hunc Deussufitauit tertia die, O dedit eum mans tum feri non omnisopudo,sed tertibvsp ordinatu a Deo, nobis qui manducauimus bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. Vide quam pulchro ordine Petrus Cornelium quasi de omnibus fidei nostrae artic lis instruat: certe de summis ac praecipuis. Personarum Trinitatem in diuinis disertis verbis exprimit, nimirum Deum Patrem,Filium,& Spiritum sanctum. Deinde incarnationis my sterium attingi dicens, quod Deus unx

rit filium suum spiritu sancto . Tertio addit Christi interiis utilissimam & benignissimam conuersationem. Quarto mortem illius, & mortis genus describit. Qui to iam audimus resurrectionem, quam sic adducit & docet, ut creditu non sit difficile. Neque enim voluit diuus Petrus dicere quod Christus Iesus semetipsum suscitausiit, scd occultioribus verbis idipsum insinuat, dum dicit, Hunc Deus suscitauit tertia die. Iam etiam apud Ethnia ν

356쪽

eos eregitum est, Deo nihil esse impossibile: tu iam in se Si Deus Christum suscitauit, & Christus unus cum Deo patre & Spiritu sancto Deus est, ergo & semetipsum s

scitauit. Breuiter Christus Iesus secundum humanitatem mortuus est, sed diuinitas tertia die humanitatem ipsam resuscitauit: quae res sola fide, non humana ratione comprehenditur. Iam ne Gentiles dicerent, Christum quudem mortuum esse iam olim audiuimus a multis, sed eum resuscitatum fuisse a mortuis tertia die, hactenus parum auditum est: addit ergo diuus Petrus Christum a resurrectione sua non omnibus statim apparuisse, sed nobis, inquit, a Deo ordinatis, qui manducauimus & bibimus cum illo: & hoc non tantum ante passionem & mortem suam, sed etiam postquam resurrexerat a mortuis, hoc quod scilicet euidentissimum redivivi hominis argum tum est. Haec omnia diligenter conscripta sunt in Eua

geliis & in Epistola Pauli ad Corinthios priore: nos pro

missis contenti, ad sequentia properemus. Et praecepit nobis praedicare populo re testifcari quia ipse sit qui ren litutus

cla Deo iisdex liuorum mortuorum. His verbis iam declarat , quare Christus potissimum Apostolis suis post suam ipsius resurrectionem apparuerit non vi ipsi soli

hoc scirent, ac sic in occulto retinerent, sed ut rem omnem, quemadmodum gesta est, omni populo manifest rent: sic enim sonant verba Petri. Et praecepit, Christus videlicet, nobis praedicare populo. In Corinthiis scribit Paulus, Deus nos reconciliauit sibi per Christum, & d dit nobis ministerium reconciliationis: quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans allis delicta ipsorum,& posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur,

tanquam Deo exhortante per nos . Caetersim ubi praeceperit Christus disripulis suis talia praedicare, longiori inuestigatione non indiget. Nam statim ab initio vocatio his ipsorum ad eos dictum est. Venite post me, faciam vos fieri piscatores homirin m. Et alibi, Non vos me ele gistis, sed ego elegi vos ut eatis &'fructum asseratis. Et rursum, Vos de me testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis . Sic in pristi, huius libri capite audiauimus, Eritis mihi testes in Ierusalem, in omni Iudaea,

Samaria

357쪽

IN ACTA APOSTOLORUM. 171

Samaria & Galilaea, &vsque ad ultimum terrae . Iam penitius inspiciemus verba clivi Petri.Primo testatur se non iniussos accessisse ad praedicandum, sed ut hoc facerent a Deo in mandatis accepisse: quibus verbis non Aldin declarant se necessitate ad contionandum adactos,sed etiam quod nemo nisi iussus & ordinatus ministerio verbi fungi debeat, qua de re alibi copiosius. Secundo obseruandum diligenter, quae Christus voluerit populo praedicari. Praecepit nobis, inquit Petrus, praedicare populo testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum & mortuorum. Hoc praeceptum libens audirem in Evangelio expressum, & hoc disertis verbis . Ascen rus enim dominus in caelum, dicebat discipulis, Euntes in

mundum uniuersum, praedicate Euangelium omni cre turae . Qui crediderit & baptizatus fuerit, saluus erit: qui δί-aε. vero non crediderit, condemnabitur. Ergo concio de cx- tremo iudicio non minus pertinet ad Euangelium, quam de gratuita remissione peccatorum. Et utinam aduersi

xij nostri tam diligenter populo inculcassent Christum es.se inicem nostrum, quam diligenter inculcarunt illum esse mediatorem nostrum : sic enim plus pietatis videremus in populo Dei. Certe sic praedicanda est Dei miseri- Chri ius nocordia, ut non peccemus in illius iustitiam. Qui iam d tantum m na sua nobis liberaliter & misericorditer, ut ita loquar, ἀωtor, sed impartit: postea quomodo illis usi fuerimus, tanquam etiam ιudex iustus iudex 1 nobis requiret. Deus enim Christum con uoinr est.

stituit non redemptorem omnium , sed& iudicem uiuo- .rum & mortuorum, bonorum Sc malorum'. Hoc ipsunt

non tacuit Christus in Evangelio, sed dixit Pater non tu oat . I. dicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio . Proinde. non sic praedicandus est unus Euangelij locus ut alius obliteretur, sed omnes & singuli su locis & temporibus:

nec unus locus contra multos statuendus est. Peccatur ,

hac in re maxime ab aduersariis nostris,quando unica arrepta vocula sic belligerantur contra innumeras alias scri- postolis plurarum sententias. Si sic vellemus facere, quae non in- praecipium de sequeretur absurditast Verbi gratia, Petrus hic test um; tonium tur sibi & caeteris Apostolis praeceptum ut praedicarent. Ῥt praedιc

Quid 3 nili;lne aliud ξ immo plura alia, quae ex ipsorum rent,sed ei iaverbis & factis alibi demonstrare possumus. Sic quod multu Moa.

358쪽

- ., tutum a Deo iudicem vivorum & mortuorum, non se

γ intelligendum est quasi nihil aliud praedicare debeant, sedis . . inter alia praedicanda etiam hoc numerandum est. Quando enim Christus Apostolis dixit, Praedicate Euangelium, omni creaturae, Euangelij nomine intellexit totum salu- tis ac redemptionis nostrae nesotium, omnia nimirum

Maii 5.13. dicta & facta Christi. Huc pertinet quod in Matthaeo dominum dicentem audimus, Data est mihi omnis pol stas in caelo&in terra hic audis Christum iudicem xi-uorum & mortuorum)euntes ergo docete omnes gent , tes, baptiZantes eos in nomine Patris & Fiiij & Spiritu, sancti. Et statim addit, Docentes eos seruare omnia quae-- cunque mandavi vobis. Sed ait aduersarius, Quis posset haec omnia seruare 3 Respondeo, omnia illa doceda sunt, Obserua. siue observemus, Due minus. Quod si quis non obseru

Matth. ΣΟ. de me. E t alibi, oportet omnia impleri in me, quae scri-Mutib. 26. pta sunt de me in lege & Prophetis. Quod autem Prophetae testimonium dent Christo, per hunc videlicet solum nos consecuturos remissionem peccatorum, multis Prophetarum sententiis probari potest:nos vero iam pavicis contenti erimus,& potissimum iis,quas videmus Ap stolos ipsos pro confirmatione suae doctrinae adduxisse di-IPoma. s. uus Paulus in Romanis suis illud Esaiae adducit: Ecce po-TD.8, 18 no in Sion lapidem offensonis & petram scandali,& omnis qui credit in eum, non confundetur. Rursum in e Moma. u. dem epistola ex eodem Propheta adducit illud. Veniet IED. 19. ex Sion qui eripiat & auertat impietatem a Iacob. Et hoe illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum.In ea vero quae ad Hebraeos est epistola, nihil sere aliud agit, quam ut doceat nos non nisi per Christum accipere romissionem, demonstrans neque legi, neque Sacerdotio

359쪽

impossibile suisse, ut nostra auferrent peccata, sed uni

Chi isto hoc reseruatum. Et quod ad legem quidem veterem attinet, adducit Hieremiam Prophetam, in cuius libro sic loquitur dominus: Hoc est testamentum quod Gebraeo. 8.disponam domui Israel post dies illos,dicit gominus : D, bo leges meas in mentes eorum,& in corde eorum si mere. ys, perscribam eas, & ero eis in Deum, &ipsi erunt mihi in . . populum, & non docebit unusquisque proximum suum, &unusquisque fratrem suum, dicens, Cognosce dominum, quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem : quia propitius ero iniquitati eorum, & peccat vim eoru iam non memorabor. Quod vero ad sacrificia Hebra..io. Iudaica attinet, inquit, impossibile est, sanguine taurorum & hircorum auferri peccata. Et addit: Ideo ingrediens mundum dicit, Hostiam & oblationem noluisti: corpus autem adaptasti mihi. Holocaustomata & pro peccato, PDI. 1 o. non tibi placuerunt. Tunc dixi, Ecce venio. In capite lubri scriptum est de me, ut faciam Deus voluntatem tuam. 'Et non multo post subiicit, In qua voluntate sanctificati sumus, per oblationem corporis Iesu Christi semel. Sed haec hactenus: iam rursum ad verba Petri, in quibus tria potissimum expendenda sunt. Primum, doctrinam Apo- Dbarina; stolicam non esse nouam, nec veteri contrariam, sed om- postolicanino eandem, nisi quod in veteri sunt promissiones, in no es noua snouo autem exhibitiones. Nam quod Propheta: dix runt futurum, hoc iam factum fuisse testantur Apostoli. Secundum, quod nobis non nisi per Christum contingat remissio peccatorum,hoc est,per ea media quae nobis praescripsit Christus : hoc quod iam in tertio dicemus. Tertium enim est,remissionem quidem peccatorum comtingere hominibus, sed non nisi eis, qui credunt in Chri- Astum . Proinde omne negotium in verbo credendi situm

est, ut intelligamus quid hi credere in Christum. Nos cre- Crederadere nihil aliud esse intelligimus, quam persuasum habe' aire hoc verum esse quod dicitur, quidquid tandem illud sit quod dicatur. Sic capite octauo huius libri, cum Phi- lippus multa praedicasset Eunucho illi de Christo, tandem

rogat eum, si credis ex toto corde,licet te baptizari. R. - . 8.spondit Eupuchus , Credo filium Dei esse Iesum Christum . Sic in kuangelio Ioannis loquitur Petrus, Domi- Ioau. 6.

360쪽

s mere credentes qui .

I. Ioan . I. Ioan . S.

De ad quem ibimus 3 verba vitae aeternae habes, & nos er dimus & cognouimus, quia tu es Christus filius Dei. Sie Martha credit Iesum csse Christunt Dei viui filium qui in hunc mundu invenerit. In Romanis vero dicit Ap stolus, Si confitearis in ore tuo dominum Iesum, & in corde tuo credideris quod Deus allum suscitauit a mo tuis, saluus eris. Haec nemo sic intelligat, quasi ad sali tem sufficiat homini cxcdere tantum ea quae iam praedicta sunt, etiana si caetera neget: Non ita est. Nam multi crediderunt Iesum esse filium Dei; sed quoniam alia de Christo non crediderunt, nec ipsi obedierunt, salutem consequi non potuerunt. Ij enim innium salutem consequuntur, qui credunt Iesum csic saluatorem, & huic sese totos curandos committunt. Sicut enim nemo satu,

tur qui Christum pro saluatore non habet: ita etiam nomo saluatur, qui saluatoris mandata negligit . Friuolum igitur est quod aduersarij dicunt eos hon posse perire,qui certo credunt sibi propter Christum peccata esse remissa. Nam Christus noti solum fidem hanc, sed spem, sed ch, ritatem, immo & poenitentiam desiderat: hoc quod aduersarij, quum negare non rosunt, tamen confundere non erubescunt. Nos itaque credamus & confiteamur Christum unum illum csse, qui nobis remittat peccata nam pater ipsi omne iudicium dedit & per cuius merbia nobis remittuntur peccata. Non autem rc mittuntur

eis, nisi quos peccatorum poenitet,& qui se rcmissione

peccatorum opus habere credunt. Remirtit autem non

propter nostram iustitiam , sed propter suam miserico diam. Sed haec hactenus G dhuc loquente Petro rureba haec, cecidit Stirlius fautritus siser omnes qui audiebant merbum. Vide quid sit cum deuotione audire verbum Dei. Neque enim frustra dictum est in Propheta, Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, & contritum spiritu, & trementem sermones meos 3 Et Christus i fi Ethangelio, Vbi duo vestres congregati sunt in nomine meo; in medio eorum sum ego. Nemo igitur negligat conciones sacras, sed diligenter illis adsit,& experietur se sine fructu non adfui se . Et si enim spiritus sanctiis visibiliter non operetur in nobis, tamen operatur inuisibilites in cordibus nostris. N am fieri non potest ut sacra concio te vel delinet vel

SEARCH

MENU NAVIGATION