장음표시 사용
361쪽
compungat, nisi hoc ipsum in te operetur Spiritus sanctus. Sic in prima illa concione diui Petri ita compunῖebantur in cordibus suis Iudaei, ut statim dicerent, Viri fratres, quid faciemus Z Sed ad verba Petri. Adhuc eo lo- quente, scilicet de capitibus fidei ac religionis nostrae, ceti cidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Quomodo cecidit Spiritus sanctus super eos Z Ni- , hil aliud hic intelligimus, quam externas quasdam ima- sines apparuisse, quibus signincabatur Spiritum sanctum
1am adeste & operari in credentibus. Forte app*ruerunt
ignitae linguae, sicut in die Pentecostes, super Apostolirum capitibus. Nam sequitur. Et obstupuerunt ex circu cisionemeles qui venerant cum Petro, quia in nationes gratia Spiritussanccti essufa cl. Ogudiebant enim isi os loquenses linguis, E magniscantes Deum. minam sta ut isti ex ci cuncisione fideles Τ In superioribus auditum est, quosdam fratres ex Ioppe Petretam secutos fuisse. Isti ergo qui ex circuncisione, hoc est, ex Iudaismo ad Christianismum venerant, non putabant fieri posse ut ex homine Ethnico fieri posset Christianus , aut quὁd delitas etiam venisset ad saluandum gentes Idololatras qua de re saepius mihi posthac dicendum M ideo, cum vident Ethnicos quasi eandem cum Apostolis gratiam accepisse, ita scili-ςet ut etiam possent linguis nouis loqui . & loquerentur magnifice de Deo qui filium suum ad redemptionem nostri mississet in mundum: haec omnia, inquam , cum Vident & audiunt, valde mirantur Sc obstupescunt, ut qui talia unquam sore non crediderant. Videbant factum esse, sed facti nec modum, nec caussam sciebant. Et ibi ve- έρμ'
rificatum est, quod alibi dicit Christus, spiritus ubi vult
spirat, & vocem eius audis , sed nescis unde veniat, aut ud radat: sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Vident . . enim boni viri, Gentiles omnino esse immutatas, sed quo modo aut qua ratione hoc factum sit, plane ignorabalit, nisi quod dubitare non poterant, quin Spiritus sanctus iam operaretur in illis. Duo autem in hoc facto videbantur nouis illis Christianis admiratione dignissima: alterum quod Ethnici recepissent Spiritum sanctam alterumverd quod illum etiam, antequam baptizarentur, recepident. Nam in die Pentecostes petium baptizabantur e gero. 2.
362쪽
ui ex circuncisione ad Christianismum venerant,& dei e tandem accipiebant praeclara illa Spiritus sancti dona. Tunc restolidit Petrus: Nunquid aquam quis prohibere potet mi non bapticientur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt scut nos' In superioribus auditum est etiam Petrum ipsum non putasse gentibus tam facilem patere aditum ad Chriasti communionem : sed quoniam visione illa mirabili alia ter institutus est, de quoniam a Cornelio vocatus est non temere, sed iussu Angeli, & iam videt quam abunde sua dona Deus Ethnicis administret, reipsa experitur & dbcit, Ethnicos a communione Christi non esse exclude dos. Vnde quod hic dicit, Nunquid aquam quis prolibbere potest ut non baptietentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut & nos Z idem est ac si dicat, Nobis quidem visa est res indigna, homines Ethnicos & Idolol tras ad nostra ni religionem admittere, nisi prius circun cisionem accipiant. Sed quid iam dicemusὶ an nobis lic bit repellere eos. quos aduocat Deus 3 an contemnemus quos tanti facit dominus 3 Atqui cum videmus Ethnicos accepisse Spiritum sanctum sicut nos eundem accepimus, quomodo non putemus illos nobis coram Deo pares es 1e Cur igitur non pro nostris agnosceremus, quos pro suis agnoscit Deus 3 nihil illis nisi baptisma deest. Quum igitur quod suum est illis dedit Deus, cur non daremus nos illis quod accepimus 3 Atqui Deus & dominus noster Iesus Christus dixit, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Fiiij & Spiritus sancti. Sed quςrat hic quispiam, Quid opus est baptizari
aqua eos qui iam baptizati sunt Spiritu rancto, & qui r missionem peccatorum acceperunt)Multa quidem hic diaci possent, sed nos hoc negotium breuissimis absolue mus. Hoc certum est, qu5d Spiritus sanctus sua don etiam subinde impartit eis, quibus non sunt remissa pe cata: & tum non in horum, sed in ecclesiae ipsius commodum hoc facit'. Sic enim videmus pessimos quosque operari miracula, elicere daemones, loqui variis linguis: sed hic de Cornelio & huius familia nihil tale suspic mur. Quare ergo baptizanturὶ quia hoc sic iusserat dominus, quemadmodum iam dictum est: nec iussisset, nisi cum fructu aliquo suorum fidelium fieret. Quod si nulla
363쪽
alia utilitas,quod absit,ex hac baptietatione fuisset secuta, certὸ haec magna est, quod ibi docemur externam illam .
in aqua baptizationem contemni debere minime. Nam verum quidem est Christum gratiam sitam Sacramentis nequaquam alligasse,sed non minus veru est id hoc, Christum gratiam suam Sacramentorum contemptoribus nequaquam collaturin Profecto externum hoc Sacramentsi contemnendum non erat, utcunque illi iam Deo accepti& gratia Spiritus sancti donati fuerant. Nec dubium est Menae re quin ad susceptionem baptismi aquae, auctiorem accepe- g trint gratiam. Eunuchus ille de quo iam saepius diximus, i haud dubie Deo acceptus suerat, cum crederet Christum
esse filium Dei,sed nihilominus baptizatus est a Philippo.
Sic Paulus ante baptismum gratus est Deo, ut cui sele totum consecrauerat, sed tamen oportuit eum baptizari in
aqua.Idipsum iam dicimus de Cornelio,& huius uniuersa familia: non tamen inde sequitur, baptismum aquae nihil aliud esse, quam externum quoddam symbolum , quo ab aliis populis discernamur, hoc quod Sacramentariorum Cori phari impudentissime contendunt. Non enim solus Spiritus nec sola aqua, sed aqua & Spiritus sanctus coi- summant & perficiunt Christianum baptisma,quando scilicet utrunque haberi potest. Ego enim nolim contemn re,multo autem minus reiicere aquam,qua Christus tam 'Vu, ti fecit, quam Apostolus lauacrum regenerationis nomi- ,
nauit,qua Christus ipse baptizatus fuit, & quam tactu sui M-tib. I.
sanctis limi corporis sanctificauit, quam denique nemo Christianus unquam, quan si potuit habere contempsit. Duplicem itaque utilitatem putamus ex hoc baptismo conlisis,tum quod baptizati maiorem & auctiorem acceperint gratiam, tum etiam ouod populus Christianorum de illorum animis certior tactus sit. Sed quoniam ni- hil difficultatis ia restare putamus in hoc loco, quod reliquum est inspiciamus. Et iussit eos botiet iri in nomine domini Iesu ChriIU. Nemo hic offendatur,quod non dicit eos baptizatos sui . se in nomine Patris,& xina, & Spiritus sancti,quam xδmς Dbi isti. . hoe iusserit Christus:nam hic locus dupliciter, nec tamen, . impie excusari poterit. Primo, quod Lucas his verbis ni-
bil aliud indicare voluerit, quam gentiles baptizatos
364쪽
nisse eo baptiuno,quem dominus Iesus Christus & exemplo & mandato suo instituerat. Quid enim opus fuerat logo verborum tractu describere, quibus verbis quibusve caeremoniis isti boni viri baptizati fuerint, quum nemo Christianorum ignoret,quid sit hominem baptizari. L eas itaque nihil aliud voluit nobis hoc in loco significare,
- e quam Cornelium cum uniuersa sua famalia baptizatum more Christianorum: quomodo vero, aut a quibus,aut v-
,.. b aut quando, & caetera quae interrogari ab aliquo posi, sent, non descripsit. Quod si omnino baptizati sunt hoc quod secundo loco dicere proposueramus: tantum in no- mine Domini nostri Iesu Christi,necssic peccarunt.Nam, ut recte dichium est veteribus, in nomine Iesu Christi e prehenditur non solus filius,sed tota trinitas,Pater qui unxit, Filius qui unctus est na Christus ab unctione nomen habet) & Spiritus sanctus quo unctus est. Hic forsan dicet aduersa ij hqc etiam non latuisse dominum Iesum,tamen voluisse ut tria illa nomina, Patrem, Filium, & Spiritum
sanctum in baptizando exprimerent. His respondeo,praeter certa Christi mandata quae expressa conscripta sunt, Apostoloscommune accepisse mandatum,ut omnia dicerent & facerent eo modo, quo magis aedificaretur ecclesia. Hi ne factum est ut Apostoli magis ad mentem, quam ad verba C sti respexerint. Provide', quum Petro cum Ethnicis res esset,sic attemperauit verba,ne Deorum multitudinem iuxta Et inicorum stultitiam rursum introd cere videretur. Tres itaque personas tacuit, & una in qua caeterae comprehenduntur,expressit.Nam & in superio ibus', & in proxima concione videmus, quanta prudentia
dc quam circumspecte de Christo loquatur,ne scilicet alia
quem offenderet. Videmus certe multa fecisse Apostolos ex suo ossicio,& rebus ecclesiae sic postulantibus,quorum expressum mandatum in Evangeliis nou invenimus:qua
de re alias. Tunc roga mut eum t maNeret apud eos aliquot diebus.
Haec verba magis imitationem quam expositionem p stulant. Nam piorum hominum est libenter conuertari cum ei per quos in pietate proficere possis: sicut E conuerse fugere debes, quorum conuersatio te peiorem facere
potest. Legimus in Evangelio Lucae, quod turbae inuect
365쪽
mentes Iesum in loco deserto, detinuerint illum ne discederet ab eis. Sic in Evangelio Ioannis rogant Samaritani Iesum ut cum ipsis maneret,& masi ibi duos dies. Quamdiu vero Petrus apud Cornelium maserit, ab historia grapho nostro expressum no est: nec etiam magici refert siue sciamus, siue ignoremus. Apud me vero non est dubium, quin Petrus aliquandiu apud Neophytos illos permans' 'rit,atq; eos in fide plenius instituerit. Prosecto v bi pia sunt concionatores & pij auditores, ibi nulli concione quan- . tumuis longa saturari possunt pij homines, sed in ipsa a ditione crescit audiendi cupiditas,ut vere impleatur quod alibi sapientia Dei clamat, Qui edunt me,adhuc esurient, Melisi .& qui bibunt me,adhuc sitient. Eso tantam populi auiditatem non ante multos dies probe expertus sum. Det d minus ut qui esuriunt & sitiunt iustitiam, nunquam non bene & salubriter saturentur.Magnum crimen est,dei fa- .stidire verbum. Et plerunque fit, ut qui voles verbum Dei fastidiuit, postea nolens ipso carere cogatur. Vtinam hic Vanus sim Propheta. An non audistis saepε illud Pauli de Iudaeis, Eo quod charitatem veritatis non receperunt vi 2. Tbus. 2. salui fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio e ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserui iniquitati Nolumus M it Migitur ad exemplum Geraetenorum Christum rogare ut a nobis discedat, sed potius ad exemplum sam ritanorum rogemus eum,Vt nobiscum maneat.Et tantum de hoc e pite decimo.
V lierunt autem 'soli,sitIratres qui erantia Iudaea, quoniam oe gento receperunt ver bum Dei. Prior .c fere maior pars huius
o capitis,nihil nisi repetitio praecedentis cata pilis est. Nam D. Petrus obiurgatus super . eo quod familiariter gentibus couixisset,
se excusat:& quod no temere,sed multifariam admonitus ad gentes accesserit,drii genter demonstrat. Quum igitur nulla necessitas postulet quet toties dictassentiaepius repexere, quam breuissime fieri potest hanc historiam absol-
366쪽
uemus. Audierunt autem Apostoli, inquit Lucas, & sta- tres, quoniam & gentes receperunt verbum Dei. Hoc est, non ad Apostolos tantum & ad primores Christianorum, sed etiam ad fidelem populum rumor peruenit,gentes credidisse praealcationi euangelicae,& deinde baptizatos suis se. Nam verbo Dei credere siue illud recipere, non solum est pro veris habere quae dicuntur,ic dicenti alicui aliquid essentiri: sed etiam quae discuntur sana esse, operibus adimplere , quae verὁ mala & impia, omni studio vitare ac fasere. Nam sic gentes recepisse v Mn Dei evidentissimis probatur exemplis. Inde autem discimus Apostolos etia indoctrina Christi indies magis ac magis profecisse. Etsi enim ex prophetaru oraculis,& ex domini Iesu Christi sermonibus discere potuerint,getes n5 omnino repellendas a saluatore nostro Iesu Christo, tamen de modo adducendi siue admittendi eas, non fuerunt admodum certi. sed haec suffecerint,vi reliqua quae nihil dissicultatis
habent,maiori compendio absoluamus. Cum autem asce idisset Petrus Hierosolymam,di tabat adue sus illum qui eraM ex circuncisionestiles,dicentes :ubre introiasti ad viros praeputiam habe es,re manducasti cum illis Quo tempore D. Petrus Hierosolymam ascenderit, Mquinam illi disceptatores, Apostoline,an alij de turba se
rint, ex Lucae verbis non constat nec etiam magni refert.
Vide autem quanta importunitate Petrum aggrediantur. Non solum introisti inquiunt,ad viros praeputium habentes, sed etiam manducasti cum illis. Tria autem videntur in D. Petro reprehendere,quorum nullum non magni criminis scilicet instar habeat. Primo non dicunt,Introisti aagentiles,sed introisti ad viros praeputiu habentes,hoc est, ad non circumcisos. Nam si Petrus introisset ad Ethnicos circucisos a. proselytos, minus peccasse visus fuisset. Nemenim Ethnicis omnibus inuidebant salutem,sed eis potidisimum, qui nolebant praeputium suum rescidi. Nam hanc
inter Iudaeos & gentes acerrimam contentionem fuisse, non solum ex praesenti hoc libro, sed etiam ex Paulinis
pistolis facillimὸ probari potest: hoc quod suo loco d
monstrabimus. Alterum peccatu est, quod Petrus n5pei sanctorie & quasi in transcursu illos Ethnicos allocutus fuerit,sed ad ipsos intrauerit.Hoc autem quantum pecca
367쪽
tum apud iIudaeos existimatum fuerit, in domini nostri risis
passione cernitur,ubi Iudari nolunt ingredi praetorium,ne scilicet contaminarentur. Tertium peccatum est, quod tiam cum illis manducauerit, sic dupl:citer peccans, ede
do videlicet,quae prohibita nam sie illi putabant, & cum eis edenda, quibus Iudaeorum opinione non licebat. Tu vero mihi hic vide hominum praepostera immo & impia studia , quum scilicet quae videntur reprehensione digna exaggerant: quae laude dignissima sunt, odiose dissis mutant. Quare no nutur ad Neophytos illos qualis is rit Cornelius,quam pius, quam Deo charus,i qua adminnitus , & qua ratione Petrus ad Cornelium venerit, quid apud hunc pie egerit: haec & similia non reserunt, sed tantum quae odiosa videntur. Quid porro ad haec Diuus P
trusὶ Aulamus. Incipιens autem Petrus,exponebat idis ordinem
dicens: Ego era in riuitate Ioppe orans, σ vidi in excelsu meutri meae visionem, descendens vas quoddam quasi linteum magnum quatuor initiis submitti de caelo,'ruenit rusque ad me. In quod intuens consideraui-midi quadrupedia terrae,s bestia , inrepitilia, Et molatilιa caeli. Cudiui autem a morem dicentem ni hi, Surge Petre, occide oe manduca. Dixi autem, Nequaquam domin quia commune aut immundum nunquam comedi. Respondit autem mox secundo de caelo: uuae Deus mundavi tu ne communia dixeris. Hoc autem faciam est per ter, o recepta sunt omnia rursum iu caelum.
Vide quam diligenter se excuset Petrus. Nibit temereseci, inquit, non ex meapte prudentia legem transgressus sum, sed multas habeo caussas,quibus motus fui ut facere quae alias non fecissemaei potuisset quidem Petrus breuiter dixiss e, cunqueseci.iussu eius qui supra legem est feci, sed noluit: quin potius totam historiam texere maluit suo ordine,ut Neophyti illi intelligerent Petrum non
potuisse Ethnicis non conuiuere & familiarius cum eis conuersari. Enarrat itaque quomodo orauerit & in ipsa oratione visionem viderit. Omnia autem verba quasi singularem sua Emphasim habent. Primo dicit se orasse, nimitu pro fideli ac felici Ecclesiae Christianae successu, pro augmento fidei, spei, & charitatis, pro assistentia Spiritus sancti, ne ille aliquid minus recte in ecclesia institueret. Nam cui ecclesiae cura commissa est, hic non immerito
368쪽
precatur a Deo gratiam x capientiam,vi nihil eorum quae ad aedificationem ecclesiae pertinent, praetermittat vel negligintius perficiat. secundo in oratione visionem videt, non in commessatione, nec in somno, neque in aliis profanis negotiis. Sec*ndo non semelsed ter visionem illam videt, ut intelligamus rem seriam agi. Tertio testatur P trus se inuitum n uic visioni assensum, ut qui non ignorarit contra consuetudinem legis fieri hoc quod iubebatur. Quarto, quod etiam propter suam repugnantiam obiurgatus fuisset, & hoc non ab homine aliquo, sed diuinitus.. Iam ne auditores dicerent visionem illam nihil ad gentiales pertinere, nec recte ab Apostolo intellectam tuisse, prosequitur ipse historiam δέ dicit continenter.
Et ecce tres viri a Iliterunt confestim in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me. Dixit a tem Spiritus mihi it irem eum
illis, nihil haesitans. Venerunt a tem mecum οβx fatres GH, ingressi sumus in domum misi. Et haec manifesta sunt, singula tamen verba diligenter expendenda. Ne diutius me lateret, inquit, visio illa, inripost: aliquot dies sed confestim adsunt tres viri, non quos
ego vocassem, sed qui missi fuerant a Caesarea huc ad me: nec tamen sic ii tellexi quid illi vellent, nec quid mihi faciendum. Porro admonitus non ab homine aliquo, sed a
domini spiritu,abij cum illis C aream in domum Cornelij: nec solus abii, sed adiunxi mihi comites sex fratres istos,qui omnium quae agerem testes essent, non ignorans scilicet non defore, quibus factum meum non per omnia probaretur. Quid igitur faceremὶ an non obedirem mandato Spiritus 3 Certe Deo magi mediendum est quam hominibus. Narrauit ημtem imbri modo vidisset angelum iu domo sua, stantem oe dicentem sibi: Mitte iv Ioppen,σ a cerse Simonem qui cognomin/tor Petrus, qui loq*mur tibi verba tu quibus saluis erutu in mutuersa domus t . Hic aliqua obmittit Petrus ex verbis angeli ad Cornelium , videlicet quod orationes & eleemosynar illius in conspectum Do inini ascenderint: sed alia addit Petrus, quae maiorem vim ad persuadedum habent, scilicet quodetjam Cornelius nihil temere aut ex humana quadam prudentia secerit, sed omnia iussu ac impulsis angeli. Ergo. Petrus spiritum domini, Cornelius anget in domini prin
369쪽
rN Ac TA A P o sT OL OR V M. Id Iceptorem habet: quibus cum uterque obtemperat,non reprehensionem,sed laudem merentur. Addit Petrus se non ad unum Cornelium,sed ad uniuersam ipsius familiam instruendam missum: & hoc non animi aut profani alicuius operis gratia, sed ut sua praedicatione illos ad salutem praepararet. neque in noc peccauit Diuus Petrus. .
Cum autem radi spem loqui,cecidit Spiritus sanctus super eos,seut in nos in initio. Cum venissem , inquit, in domum Cornelii,& hunc audissem quo nomine ad me misisset, viderent utrinque visionem visioni respondere, nihil an plius lissitans,nec Dei monitis amplius rc pugnare audes, exorsus sum illis exponere, quae dominus Iesus per nos praedicari voluit. Nondum finieram sermonem, & ec
Spiritus sanctus delapsus este caelis in illos, quemadmodum delapsus est in initio in nos, in die scilicet Pentec sies. Nam pauid supra auditum est etiam gentes post accς
ptum Spiritum sanctum incoepisse loqui variis linguis, timagniuce loquutas de Deo. Aerennius sum autem verbi domini cui dicebat Ioannes quia Lm baptietauit aqua os autem baptietabimini Spiritu sancto.
Haec domini verba ab initio huius libri audita, & qua
tum dominus dedit,a nobis e, posita sunt.D. porro Petrus dicit se, cum videret gentes Spiritus sancti dona accipere, verborum illorum meminisse, nimirum in eam sententiam,vi iam tandem intelligeret, promissionem illam de baptismo Spiritus .non ad solos Apostolos nec ad solos Iudaeos, sed in uniuersum ad omnes tam Judaeos quam gemtes credituras in Christum pertinere. Item in hoc etiam recordatur Petrus verborum domini, ut intelligat baptis nium hquae a baptismo Spiritus non abhorrere: immo alterum ab artero perfici. Vnde statim subdit. Si ergo ean-sse, raritim Ecdit illi, Deus Put oe nobis qui credidimus in doni, num Iesam christum ego quisera,quipost prohibere Deum'
Quod D. Petrus hoc in loco de eadem gratia dicit, sata intelligendum est. Loquitur etiim Apostolus non de omnibus donis quae ipsi Apostoli si, Vmuersum a Deo acceperunt, sed de d6no illo remissionis peccatoium, de dono linguarum, de de externo & visibili illo signo, quod test batur etiam ipsos Ethnicos Spiritus sancti gratiam accepisse. Dicit ergo Petrus, Quum tot modi; Deo admon
370쪽
. rus fueram, videlicet per visionem, per vocem caelestem, , per Spiritum per tres seruos,per Cornelium,per angelum:
. denique per visibile hoc Spiritus sancti signum quis eram ego qui repugnarem Deor Qua caussa abstinuissem a com uictu gentium ' aut qua ratione negarem eis baptismum,. quos Deus iam in societatem & consortium filij sui acceperat 3 Iam & hoc in his Petri verbis negligendum non est, quὁd Petrus non dicit, Deus dedit gratiam suam nobis Iudatis, sed dicit, nobis qui credidimus in Dominum, . ZIesum Christum : t ostendat semetipsos hanc gratiam non propter legis opera, 1ed propter fidem in Christum
accepisse. Unde non mirandum,etiam si gentes parem gratiam acceperint, quum ipsi etiam in Christum credide- t. Et hactenus quidem D. Petri Apologiam audiuimus: iri: quid porro inde discere debeamus,paucis dicain. Exemplo perpetuo Petri docemur quando ad inimicorum nostrorum opprodissimulan- bria silere non debeamus tum scilicet, quando opprobria calcula. illa non minus Dei . quam nostrae gloriae derogant, α quando periculum est ne ex nostro flentio proximus noster offendatur. Secundo discimus ex facto Petri, quod idem ipse postea scripto suo admonuit, videlicet ut non grauemur omni poscenti rationem reddere fidei nostrae. I. Pet. s. Sic enim sonant Petri verba, Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe. Duobus autem modis de spe & fide nostra,vt V.Beda scribit,rationem poscentibus reddere debemus,ut & iustas Gdei ac spei nostrae caussas omnibus intimemus, siue fideli-- ter siue infideliter quaerentibus, & ipsam fidei ac spei no- η strae professionem illibatam semper teneamus, etiam im
ter pressuras aduersantium ostendentes per patientiam, quam rationabiliter eam seruandam didicerimus, pro cuius amore nec aduersa pati, nec mortem subire formidemus. Haec ille. Vt autem rationem fidei vestrae cuilibet poscenti reddere sciatis, necesse est ut diligenter, quae in . sacris concionibus dicuntur,audiatis,& fideliter memori vestrae commendetis. Nefas est profecto maximam h minum partem tam negligentem esse in negotio religionis nostrae vi centesimus quisque vix unicam sententian