장음표시 사용
541쪽
admodum nemo non in seipso cXperitur. Quamobrem si vel maxime tibi persuadeas in mundo materiali omnia absoluta ac immutabili necessitate fieri, nec in arbitrio hominis positum sit, quid in dato casu agere velit; hoc
ipso tamen differentia actionum humanarum minime tol-
Iitur, sed eadem subsistit. Fatalistae igitur, sive universiis lista fuerint, sive particularistar, admittere tenentur differentiam inter actiones bonas & malas moraliter spectatas.
Fatalistae universalistae negant libertatem animae , abs Iuta necessitate ad actiones humanas extensa 3. s 2 8.). Mirum adeo videri poterat nonnullis , quo modo assirmari queat, eos disserentiam inter actiones malas & bonas admittere, cum vulgo Fatalistae tollere dicantur omnem moralitatem. Enimvero actio humana in se minime variatur,' sive ex necessitate edatur , sive ex libertate proficiscatur. Temperans omnino ab intemperante dissert, sive quis necessario fuerit temperantiae deditus , ita ut impossibile stipsum esse intemperantem, sue quis libere eandem colat, cum etiam intemperans esse posset. Cessat autem obligatio divina, non tamen civilis , quatenus scilicet metu poenarum deterreri ab actionibus committendis, vel omitte
dis homo potest: id quod docemur in brutis , quorum
actiones esse necessarias nemo non agnoscit, quae tamen metu plagarum inserendarum certis actionibus adsuefieri posse constat. Unde & Fatalistae non tollunt obligatio nem civilem, utut non agnoscant obligationem divinam. Equidem non nego eos juri poenarum admiscere errores Ised quales iidem sint, tum rectius intelligetur, ubi & moralitatem omnem , & jus omne poenarum intimius perspicere nohis datum fuerit.:Absit autem, ut quis sibi persuadeat, sic errori Fatalistarum patrocinari, ac per hoc ipsum virtuti noceri. Etenim si Fatalistae persuadere possis disserentiam inter actiones bonas atque malas , eidemque ii Iarum amorem, harum odium instilles; multum jam profeceris in studio virtutis promovendo, etiam errori nondum, Digitizod by Coos e
542쪽
dum valedixerit, & se necessario virtutem amare, vitium odisse existimet. Veritati suus relinquitur usus adversus emcaciam erroris , ne noceat. Quod Fatalista praetexat agendi necessitatem actiones malas, quas perpetravit, eX-cusaturus , facile largior , nec quempiam fore puto , qui id neget: sed de eo jam nobis quaestio non est. Male applicantur errores, quemadmodum veritates per abusum. Quotquot enim sunt, qui se satis excusatos existimant, ubi , culpam in alios conjicere, Vel exempla aliorum pro se allegare valent, utut libertatem agendi in dubium minime ν
vocent' Non tamen ob excusationem, qua utuntur , err
res , qui eidem admiscentur , ex libertatis hypothesi fluere . quisquam defendet.
g. 34 T. Deista . si non ceno agnoscis dysseremiam inter actiones Dei a quam Anas S malas, facile incidit in a ymum practicum. Etenim do flat alio Deista negat, Deum curare res humano g. 329. , nec I 'βύων agnoscit obligationem divinam ad actiones alias commi tendas, alias vero omittendas .s39.). Quamobrem omittit motiva ab attributis divinis desumta. Quoniam itaque praeterea non certo agnoscit differentiam inter actiones bonas atque malas per hpori sim qui vero actiones suas non determinat per motiva. ab attributis divinis d sumta , nec intrinsecam aditionum honestatem ac turpitudinem agnoscit, in atheisimum practicum facile incidit s. so . ; quin Deista differentiam inter actiones bonasti malas non certo agnoscens in atheismum practicum facile incidat dubitari nequit.
Hinc contigisse puro , quod Dei stas cum atheis in eundem censum retulerint videntes eos atheos practicos esse, qui ex notionibus de rebus judicium ferre minime didice- runt. Ceterum cum nec inter Christianos desint, qui disserentiam intrinsecam actionum humanarum non agnoscunt &
543쪽
moralitatem omnem nonnisi ab obligatione ditana derivant; facile quoque accidit , ut Deismo admisceatur error de actionum indisserentismo morali, consequenter ut Dei. stae sint athei practici. Atque idcitco honestati vitae facile imminet periculum a Deismo.s 48.
uenia Atheus theoreticus si non ceno agnscit intrinseram acti atheas Iti -m honesarem ac turpituduem , facile incidis is asses mreticus fiat practicum. Etenim atheus theoreticus Deum dari negat
practicas, I. soa. , adeoque impossibile est, ut actiones suas determinet per motiva ab attributis divinis citanta , quae nulla agnoscit. Quamobrem si differentiam actionum ii manarum quoad honestalcm ac turpitudinem intrinsecam Certo non agnoscit, cum in atheisinum practicum facile incidat, qui actiones suas per motiva ab attributis divinis desumta determinare omittit, nec intrinsecam earundem honestatem ac turpitudinem certo agnoscit I. so 3. , socile incidit in athcisimum practicum.
Quatenus itaque ab atheismo theoretico facile imminet periculum atheilmi practici, eatenus quoque ab illo periculum vitae honestati imminet. Cumque atheus theoretucus morali atem intrinsecam actionum non admittens vitae pravitatem atheiuno pheoretico defendat, ne male egisse
videatur ; in rebus discernendis parum acuti atheismum practicum a theoretico divelli minime posse arbitrantur, ibi persuadentes atheum theoreticum necessario quoque practicum esse nec ab ullo scelere committendo sibi metuere , modo inter homines impunitatem sibi polliceatur. Quodsi quaesiveris , annon atheus theoreticus plerumque sit practicus. id eum facti sit . ex notionibus decidi nequit. De eo autem, quod probabilius videtur tum rectius statuere licebit, ubi ex philosophia morali constiterit, quanta sit vis appetitus sensitivi adversus rationalem, ubi eidem reluctatur.
544쪽
g. s 9- D si Pi de exissentia Dei dubitas intrinsecam actionum L uoia cis nesatem ac rurpitudinem ceno non agnoscis, in auri simum pra- bitans iactisvim fiscite incitati. Etenim in atheisinum praeticum fa- existentia elle incidit, qui actiones suas per motiva ab attributis db Delinatis vinis desumta non determinat , nec intrinsecam actionum imums humanarum honestatem ac turpitudinem certo agnostii cticum facile g. so 3. . Enimvero qui de existentia Dei dubitar, cum incidato ignoret, utrum Deum existere affirmare, an negare debeat I. 437. , quin omittat motiva ab attributis divinis desumta in actionibus His determinandis dubitandum non est. Quamobrem si quoque actionum honestatem ac tu pitudinem certo non agnostit , mr 6pothesin dubitans de existentia Dei, si intrinsecam actionum honestalcm ac tu pitudinem certo non agnostit , in atheisinum practicum facile inciditi.
Quae ad propositiones antecedentes annotavimus, Iugrelegenda sunt.
Si quis Dei perfectionibus 'rum consevire exffimer, Et Primum es humanas B quascunque res viles cures; in Dei simum inridis. Deis sum Qui enim arbitratur non convenire persectionibus divi- damensi-nis, ut rerum vilium & abjectarum , quamin in numero etiam collocat hominum actiones, curam serat; is negat, Deum res humanas & alias viles atque abjectas curare. Enimvero qui negat Deum curare res humanas, Devia est l. set q. . Quamobrem ii quis in ea n adducitur opianionem , ut existimet, persectionibus divinis non convenire curam rerum humanarum aliari unque vilium & abj
ctarmi, in Dei sinum incidit. Ecce
545쪽
, Ecce tibi primum Deismi sundamentum : neque enim
ejus unicum est. Erroris non unica, sed multiplex ratio est, quae pro diversitate subjecti Variat. Quamobrem eum Deismus in errorum numero sit, quos homines de Deo fo-i . veni ; non omni quoque Deistae eadem erroris ratio est. Ea vero, quam in praesente propositione commemoramus, non postrema est. Si qui enim summam Dei perfectio nem extolli audiunt, nec assensum iis, quae de eadem di cuntur, denegant, ubi homini altius vulgo sapienti taedi . sum experiuntur, de rebus Vilibus atque abjectis cogitare . nee nis laesa patientia hominum abjectorum facta narrari audiunt, supremum Numen ex se metientes indignum exi-1timant eidem rerum quarumvis & actionum humanarum scientiam & curam tribuere, quasi Deus nolit hisce turbare
sublimes de se cogitationes. Exemplo dicta confirmari non seret dissicile, nisi esset odiosum. s. s s I. Mameη- Desia rerum vilium M abjectarum curam Des indinam
ram Deismi juricans errat. Etenim providentia divina sese extendit ad primum omnia, quae sunt ac fiunt in hoc universo, nec quicquam judicari debet adeo abjectum, ad quod sese non extendat A. 923. pari. I. Theol. nat.2. Quodsi ergo Deis a Deo in dignum judicat rerum vilium & abjectarum curam habere per hpothesin, quod erat negandum affirmat 3. 28. Onto 2. Quamobrem cum erret, qui affirmat, quod erat negat dum g. 6 et 3. Log. Pe Dei sta rerum vilium & abjectarum curam Deo indignam judicans eciat.
Ρrimum adeo Deismi sundamentum jam evertimus in Systemate , dum providentiam divinam ad omnia extendendum esse demonstravimus f. 9as. para. I. THoLnat. idemque S. S. convenienter assirmari eVicimus 9 6. pari. f. Theol. nat. . Per domonstrationes adeo ibidem propostas erroris sui convincendus Dei sta. Inprimis autem hic usui
sunt, quae in s stemate demonstravimus, quod judicio Dei
546쪽
non sint usus exigui, quae talia nostro existimantur s. 947. pari. L. Neoc nat. ), & quod Deus in quolibet minimo, quod est in universo totum videat universum 3. I 6 I. pari. I. Neol. nar. , distincte prorsus citra ullam consu- sonem f. Is 6. pari. I. Theoc nat. ) & intuitive f. aop.
pari. I. Theol. nat. . Unde nascitur & cognitio rerum nostro judicio vilium atque abiectarum , & cura Deo maritis me digna. Atque hinc arguitur , cognitionem atque --
tam divinam ex sua hominem metiri minime posis. I. IIa
Si quis existimat bonitati ac sapientiae Hruinae, quam in du- Secundum Lam non vocat, non convenire , quod quoad mala n ca eadem mimi fummancat malos fi bonos sors; in mimum facile incidit. Etenim dumentum. si admittit Deum esse bonum & sapientem , bonitati autem ac sapientiae ejus non convenire existimat, quod c, dem λα maneat bonos atque malos quoad mala physica; in hanc facile adducitur sententiam, quod DeuS parum c Tet res humanas, mala physica vel prorsus sublaturus, vel actionibus hominum convenienter distributurus, siquidem bonitate ac sapientia gubernaret hoc universium. Enim vero si quis Deum existere concedit, cum tamen non curare res humanas sibi persuadet, Deista est g. 3 2 9. , Quamobrem si quis agnoscit esse Deum, sapientiae tamen ac bonitati ejus parum convenire arbitratur, quod quoad mala physica eadem maneat sors malos & bonos; in Debsinum facile incidit.
Ecce tibi secundum Deismi sundamentum , quod ma- xime firmum videtur Deistis. Extra omnem controver sam positum est, quod mala physca non minus experian. tur , qui probitati vitae student, quam qui sceleribus ac quibusvis actionibus malis vitam contaminant. Nemo hoc negare ausit, nisi experientiae qnotidie obviae contradicere velit. Quaedam enim mala physica communia sunt, ut
547쪽
bonis averti non possint, quin smul ab iis immunes snt mali, nec malos serire queant, quin una honi iisdem obnoxii fiant. Pertinent huc damna , quae ex annonae caritate, peste, bello , tempestatibus horridis, incendiis furentibus proveniunt. Alia, quae particularia sunt, veIuti morbi chronici, damna a tempestatibus data & ab hominibus illata , injuriae ab aliis illatae, & quicquid fortunae adversae est, non minus in bonos, quam in malos saeviunt. Immolartunam boni haud raro magis cxperiuntur adversam, quam mali, quibus saepissime ex voto cedunt omnia , ita ut dudum apud Germanos in proverbium abierit:
tuste Sinae. Hisce nempe proverbiis indigitatur , qu quis sceleratior, eo magis eidem favere fortunam. Idem Salomo hisce expressit verbis tactis VIII. 14. Suiar, inquit, justi, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: & siint impii, qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant. Non videntur haec convenire sapientiae divinae. Quoniam enim Deus mundo providens omnia dirigit ad certos sines 3. 9aa. 899 .part. I. Theol. nat. ς ma Ia malis immittere debebat in terrorem, bonos vero ex abverso bonis cumulare, ut a malis actionibus homines revocaret, ad bonas Vero eosdem incitaret. Id enim comVeniens Voluntati ejus, qui alterum ad actiones alias coinmittendas alias vero omittendas obligare intendit 3. 97 3. pari. I. Theol. nat. , quemadmodum , qui providentiam divinam defendunt, quod homines ad actiones honestas Committendas, turpes vero fugiendas obligat, contendunt' Nec videtur convenire bonitati divinae, quod bonis male, malis vero bene st. Etenim qui bonus est in alios, eos amat f. Zoo. pari. I. Theot nat. , atque damna ab iis aVertere, bona in eosdem conferre studet 696. 't I. Theol. nat. . Quodsi ergo Deus curarer res humanas, bene agentibus ne male sit, curaret. Experientia itaque cum rationi adve
548쪽
ad ver sari videatur; ad negandam providentiam divinam haud dissiculter sese multi adduci patiuntur , adeoque in Deismum incidunt, si non in athei simum uιr 3. 49 p. 499 .
Enimvero argumentum hoc non videtur ad speciem compositum nisi iis, qui de rebus arduis per transent iam Con
spectis ex notionibus confiiss judicant. Quanta enim opus sit discussione, quanto in discussione acumine, ne malorum physicorum dc moralium inexistentia in hac serie. rerum turbet animum, ex systemate abunde intelligitur, praesertim si propositionum huc spectantium analysin in sua principia non neglexeris f. 99 a. Log.). Qui nodum hune Gordium secant, non solvunt, respondentes quu minime satisfaciunt, fundamentum Deisini non subvertunt, sed stabilium. s. 333. Errat missa, si massa H sica in Le munia sapionitie ac , Tundamenis
avrati drama repugnare a uratur. Etenim Deus rebus pro- Iam Dei ividens per earundem nexum in hoc universo g. 92 7. n. secundum L Neri. nat. salva sua sapientia summa atque perfectissimas resum. ex hac rerum serie mala physica & moralia, unde physica in alios rodundare experimur, tollere nequit s. 676. pari. I. Ne . nat.), nec ea obstant, quo minus hujus mundi existentiam Romnia, quae in eodem sunt, sapientissis me decreverit l. 677. pari. I. Neoc nat. ipseque rerum nexus , cui ca insunt, sapieritia divina sit constitutus 67S. pari. I. Neon naris Nec sapientia sua salva impedire potest Deus, ne homo in mala physica & moralia, unde physica in alios proficiscuntur , ruat s. 726. pari. I. Theol. nat.2. Nec bonitati divinae repugnat, quod homi- nem in mala ruere sinat s. 7as. pari. I. Neo nat. 9, neceX
eo, quod homines sint infelices , recte colligitur , quasi Deus erga eos non sit summe bonus s. =o9. pari. I. Theol. πιτυ, bomtateque sua salva facere potuit hominem, qui
549쪽
libertate sua abuti posset, & quem cadem abusurum prinvidebat β. 72 a. pari. I. Theol. nat. , a cujus adeo aditionibus moraliter malis . 38 o. pari. I. Theol. nar.ὰ mala physica proste tura noverat in alios & in seipsum j. 7 2 3. pari. I. Theol. nat. . Quin potius ex adverso bonitati ejus tria buendum , quod mala dirigat in bonum finem . 733. para. I. Theol. nat. , quod homini immittat mala phystica, ut adversius malum morale praemuniatur, vel ab eodem desistat I. 7 3 4. pari. I. Theol. nat.ὰ , quod immittat malum physicum minus, ut codem avertatur majus g. T 3 3. pari. I. Theol. nat.2, quod hominem ponat sub iis circumstantiis,
quibus mala phy sica, in quae sub aliis incidere poterat,
avertuntur . 736. art. I. Theol. nat.2: immo praecepta&prohibitiones Dei a bonitate divina proficiscuntur . 99 a. pari. I. Neoc nat. , quibus observatis mala physica evitantur j. 723. 8art. I. The . nat. . Non igitur affirmandum,
sed negandum, mala physica in hoc mundo repugnare sapientiae ac bonitati divinae. Quamobrem si Deista hoc assirmat, quod erat negandum, assirmat. Errat, qui assisemat, quod negandum erat I. 624. Log. . Deista itaque . errat, si mala physica in hoc inundo sapientiae ac bonitati
divinae repugnare arbitratur. . Vides itaque sundamentum Deismi malis physcis superstructum corruere per eorundem theoriam , quam in Systemate tradidimus. Constar vero eandem este omnium in tota Theologia naturali dissicillimam. Quamobrem danda opera, ut principia, quae in demonstratione propositionis praesentis in medium adduximus , a posteriori confr- mentur & similibus captu facilibus illustrentur. Unde de Christus parabola de et irantis inter triticum natis usus , ut ideam quandam malorum seriei huic rerum ita implicatorum, ut salva sapientia inde tolli nequeant rudibus animis ingeneraret. Dixinua in propositione praecedonte, quod
550쪽
error de repugnantia sapientiae ac bonitatis divinae atque malorum phy sicorum hominem de existentia Dei persuasum facile adducat ad Deismum; neque enim Deismus eia sectus necessarius est. Nimirum qui mala physica, quod inprimis eorundem in mundo distributionem, cum sapientia divina & bonitate conciliare nequeunt; in dubitationem primum adducuntur , utrum mala physica eorundemque distributio sapientiae ac bonitati Numinis conveniat, necne. Quodsi ergo aut satis sibi videntur certi de existentia & sapientia atque bonitate Dei, aut parum certi sunt; vel in dubitationem de providentia divina, vel in dubitationem de ipsa Dei existentia & sapientia atque bonitate adducuntur. Prouti igitur ipsis videtur satis manifestum, mala physca & eorundem praesertim distributionem cum sapientia ac bonitate divina consistere non posse , vel nondum satis exploratum: aut in atheismum vel Deismum incidunt, aut de ipsa Numinis existentia, vel ejus saltem providentia dubitant, Qui errant, non semper ex erronea hypothes inserunt, quae necessario inde fluunt; sed in ins rendis aliis non minus labuntur , quam in hypothesi comdenda, seu fundamentali errore stabiliendo. Modus errandi cum in infinitum variet; casuum omninm possibilium in philosophia ratio habenda non est. Sussicit enim ibidem ostendisse , quomodo in errorem sundamentalem contingat lapsus, & inde deduxisse, quae necessario fluunt.
Etenim ea admittere tenetur, nisi insanire velit, hypotheseos falsae assertor; ceteros vero errores, quos parum legitima illatione miscet , stante sua hypothesi damnare tenetur. Atque haec sussicere ad errores confutandos, principiorum logicorum satis enarus haud aegre intelliget. Quae enim ex hypothes necessaria consequentia deducuntur, ad ejus falsitatem demonstrandam inserviunt, cum in eorum numero esse debeant, quae veritati cuidam exploratae contradicunt : errores vero, qui in gratiam hypotheseos admi