Augustini Leyseri ... Meditationes ad Pandectas quibus præcipua juris capita ex antiquitate explicantur, cum juribus recentioribus conferuntur atque variis celebrium collegiorum responsis et rebus judicatis illustrantur. Volumen 1. 13.

발행: 1780년

분량: 1072페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

941쪽

sis MEDITAT. AD PANDE . .gatis I. Ridicule profecto. Vlpianus in d. L. 6. de illo casu solum agit, quo creditor factam creditori suo solutio. nem improbat. Nam si probaret, res dubium non haberet, nec exceptione doli opus foreti Lex IO8. vero de Legatis I. huc plane non pertinet, quippe in qua servo creditoris, hoc invito, solvi posse, negatur, id ouod extra omne dubium positum est. Quamobrem debitor, qui, invitissimo licet creditore suo, quod hic alteri liquido debebat, solvit, securus est. Ut tamen creditori omnis 'cavillandi materia auferatur, bene faciet. si solutionem ei quam primum denunciet, atque ratthabitionem eius expetati Quamdiu haec non declarata est, debitor facultatem repetendi id, quod solvit, habeti Creditori enim creditoris sui obligatus non fuit. Igitur, quod ei solvit, rati ne eius indebitum est, aut depositum masis, quod deponenti repetere quandocunque licet. Sic ICti Helmstadienses men1e Maio annico IJ cc XXIV. responderunt: Dat Sem

Sempronium, alf deb MeVii creditorem, ses thin, und hane

942쪽

Debitor multiplici debito obstriectus, si partem solvat, primo usuras, deinde grauius tibi debit Diuisse censetur. vlΙ. Imputatio ergo fit in debitum proprium, item sub maioribus

usuris contractum, tametsi alterum antiquius R. Ouum debitor multiplici debito obstrictus non omne, quod debet, sed partem solvit, controvertitur tapiu in quodnam debitum imputari oporteat, quod solutum fuit. ante omnia quidem imputationem. in usuras fieri, Ce tum est per L. S. β. a. 3. L. 48. D. L i. C. de Sollit. L. 3S. de Pignor. A. L. II. C. de Psiuris. Deinde de sortibus uispiciendum, de quibus vide L. I. 3. 4. . 'ri 9. 89.-97. de Solui. Istie leges omnes eo redeunt, illud debitum solutum videri, quod debitorem magis oneravit, k quo se liberare inprimis Noluisse credendus est. Id quod L naturali aequitati convenire, agnoscit Pinendor s de Iure naturae entium l. s. c. II. β. 4. quamvis sic recedatur quodammmo a re la, quae interpretationem adversus eum facere iubet, qui c'arius loqui potuisset. Sed veniamus ad adplicationem. Vidua mariti sui mortui hereditatem adierat, . ' ZZZ ZZ 3 atque

943쪽

atque uni ex creditoribus hereditariis, cui & ipse proprio

nomine obligata erat, partem solvit. Is creditor deinde actionem in reliquum debitum instituit. Negat vidua, hereditatem solvendo esse, atque inventarium vel iuratam spe .cificationem osteri. Respondet actor, nihil sibi ex hereditate deberi, sed id iam diu a rea persolutum esse; nam, quum illa simpliciter solverit, imputationem in antiquius debitum faciendam esse, itaque superesse debitum recentius, quod ipsa post mortem mariti contraxisset. L. S. pr. de solutionibus, ibi: in antiquiorem. Verum i Cti Helmstadientes mense Augusto anni cra Dcc XIlI. solutum in posterius debitum, quamvis recentius, imputarunt, quod id solven

944쪽

S uiden von deni Debitore seIbst fertommen, flati findet, d. L. 97. ibi: Si inibit eorum interueniat, vetustior contractias ante Diuetur; imo haben ivir Iutta H der Tetiasten auferteget, uo ealles dabi nige, mas nai thres Uὶ anneS Tode vortanden geaeetesia, ein richiiqe6 Inventarium odet edd liche Specification furaus ;ugeben, biὁ dahiti denn daS Erienninis in der Daupti Sa e auo gesthei morden. Commemorabo aliud exemplum: Duplicem quis sortem debet, antiquiorem sub quincuncibus, posteriorem sub semissibus usuris. Solvit ille aliquid. Imputandum hoc erat in posteriorem, tanquam duriorem, sortem. . Obiiciebatur tamen lex 89. β. a. de Solat. Sed ea lex lim larem casum continet, quo scilicet debitor pactias erat, se, quod sub usuris levioribus debebat, prius soluturum. Ergo extra hunc casium in regula manemus, magiS9ue duritiem quam antiquitatem debiti spectamus. Sic iCti Helm- stadienses mense Iunio anni ciD Io cc xum. iudicarunt ex his

eam consumsit, uel cum sua miscuit, a domino pocuniae conveniri nequit. IX.

Ne a fisco quidem, tames pecunia Iscalis fuerit. Clara est lex 78. de Solutionibus, in qua numi alieni, inscio vel invito domino soluti creditori, cui soluti fuerunt, addicuntur, si quidem eos ita cum suis commiscuit,

ut discemi non possint. Quam legem sic explicat Bartin

945쪽

MEDITAT AD PANDECT.lus, ut commistione numorum tautionem reconciliari dicat. Singulare hoc Videtur multis, atque est etiam, habet tamen rationem, M inextricabilem confusionem ac litem inde, si domino numos suos Vindicare permitteres, metu.endam avertit. Itaque secundum b. L 78. me puero, in Academia Vitembergensi iudicatum recordor, quum deo bitor quidam obseratus clave adulterina studiosi cuiusdam cubiculum reserasset, atque, arca eius opilata, numos in ea repertos creditoribus suis solvisset. At ICtis Helmst, dientibus mense Aprili anni cMI ccxv. intricatior circa hanc legem controVersia oblata est. Quidam fisco praefectus, idemque puellae divitis curator, quum puellae huic nubenti bona tua reddere cogeretur, aliquot millia ex pecunia fiscali solvit. Interiectis pluribus annis, fisco rationes reddere & reliqua praestare iussus, se magnam pecuniae fiscalis partem puellae, quam dixi, maritoque exsolvisse indicat. Corripit ergo fiscus novos hos coniuges, ac pecuniam suam ab iis repetit. Hi, nuhil nisi suum se recepisse, atque numOS acceptos iam diu eum suis commiscuisse & cCnsumsisse, respondent. Opoonit fiscus priVilegium suum, quo ea, quae

debitor obaeratus etiam ante concursum motum imi ex ceteris creditoribus solvit, condicere potest. L. I 8.

q. 1o. 9 LL. seqq. de iure sisti, L. S. C. de Priuilegio

fisci. Verum enim vero istud fisci privilegium ex aequitate, eX recta ratione ia ex regulis legitimae interpret, tionis non potest nisi de iis creditoribus, quibus fiscus in concursu antefertur, ' intelligi. Nam nee credibile quidem est, legumlatores hoc privilesium etiam ad eoshqui fisco potiores sunt, eXtendere voluisse. Atque puellae, quam saepe memoravi, iura sisti iuribus potiora erant. Debitor enim diu ante, quam fisco praefectu erat, curam puellae gesserat, atque bona eius administi arat. Itaque contra 'siscum '

946쪽

fiscum secundum L. 78. de Solationibus responsum fuit. Id responsum supra iam Decimini CCCCXCVII. de Priuilegioffici circa ea, quae debitor obaeratus gesit, medit ult. insem

tum est. , X.

Locus solutionis, δε nihil aliud conventum si, est domicilium

creditoris.

Solvendum est, ut Africanus in L. 39. de Solutionibus ait, opportuno loco. Sed quis est Opportunus locus Is sine clubio, de quo in contractu dictum. Si nihil in con tractu dictum, solvi oportet in domicilio creditoris, arg. L. 2I. de Operis libertorum. Quare quum debitor aliquis creditori extra domicilium solutionem obtulisset, hic vero eandem acceptare recusasset, ICti Vitembergenses responderunt, creditorem recte eam recussisse, neque debitorem per oblationem istam ab usuris liberari: Eό sed der debitorvem creditori nach;ugehen, und an dem Orte, tuo derfelbe si befindet und mohnhast iii, die λu thun verbunden. XI. Puum aestimatio S mensura rei fulυendae diuersa est, locus so- lutioni destinatus spectatur. XII. Tunc tamen locus, in quo contractium fuit, attenditur, quando partes diuersitatem mensurae tu luco sit lutionis ignorarunt,

aut de ea non cogitarunt.

Gui se certo loco soluturum promittit, is se eius loci ialegibus & foro M aestimationi subiecisse censetur, arg. L. q. h. vlt. de Acilan. emt. L. I a. de Rebus creditis, L. 3. e Rebus auct. iud. possid. Et de foro quidem ac legibus dubium non est. At de aestimatione, mensura, moneta rei solvendae aliud aliquando est dicendum. Saepe enim conistrahentes, dum in certo loco contrahunt, u in alio Bluti nem promittunt, nec cogitant quidem, eo in loco, quem Tom. VII. Aaa aa a solu-

947쪽

solutioni destinant, diversam aestimationem, mensuram, monetam esse, sed solum eam, quae in praesente loco est, ante oculos habent. In litibus Vero, quae circa contractus oriuntur, decidendis ante Omnia mens contrahentium spectatur. , Accedit argumentum legis 6. de Gictionibus. Sic itaque responderunt i Cti Helmstadienses mense Iunio amni cla Ioccxxv. in der i miiden H. C. V. A. und G. V. E. erriditeten Cheslistuns linter an dern diesρου pacisciret morden,

daraus ob ber fundus restrictive oder demonstrative adiicuret morden, sonderia tediglit aut die ton den Paciscenten ben Ediridiiung dere he, Stistiing ge*hrte Intention antommi,und denn

948쪽

SP. DXXVIII. DE SOLUTIONIBUS.

XIII. Debitor, qui tempus solutionis arbitrio suo ν Gerzauit, ipse comveniri nequit, sed, ni tuo eo, domum heres. Ridicule Proculus in L. Ia . de Verb. si . Verbar quum commodum erit; promissioni adiecta e licat: hoe est inquiens, quum sine incommodo meo potero. Praestitisset, nihil dicere, quam obscurum per magiS Obscurum interpretari. Interim in vita communi lis de interpretatione istiusmodi verborum frequens est. Tum Vero utraque pars add. L. IIS. de in . flignis. proVocare soleti Atque tunc controvertitur de novo, quid sit: sine incommodo. Video, mutitos eo inclinare, ut rem arbitrio iudicis permittant, ab eoque diem certum statui velint. Quam sententiam probavit legislator Saxo in dem 'lintrange dee eri utret en Proco Qednum l. 6. At, si ius commune spectes, durius sic cum debitore, qui non iudicis, sed suo arbitrio rem relinoui voluit, ageretur. Itaque cum Carpet is P. I. C. 28. aesa8. Bergem in Oec omia iuris pag. 667. sentio, tempus solutionis ex voluntate debitoris pendere, huneque, quamdiu vivit, ad solutionem compelli non posse, arg. L 4. Locati, heredes tamen promittentis recte ad solvendum coiagi, ne, si in hos arbitrium motinuetur, Promissio plane

949쪽

inutilis emciatur. Et ita quoque ICti Helmstadienses men. 1e Augusto anni cla laccxxvI. iudicarunt: Moribundus quis templo quinquaginta pro sepultura pollicetur, tempus vero solutionis matris suae arbitrio permittit. Haec pciesens ; nihil, inquit, festinandum est. Mortuo promittente, filia eius heres convenitur. Haec exceptionem nondum natae actionis opponit, & aviae suae moietem exspectari oportere dicit. Adsenserunt ei Icii, & sic iudicarunt: Sas Bellagie dem Alager so Thaler, tedodi erit nachree inosmulter Tore, ὲa be len Minuidig. N. N. D. Rat. de . Ter toti bel)den Thelicii gesuhrte Eemetis fetriit die gra. ge: Ob andread Sehrenὁ multer, oui deren Dillen und Consens der Zohn die gan;e Saste antommen lassen, bedungen, datidie so Zhaler erit itat threm Tode enuiditet merden follen. Danun die Eluiter gestrosten, eb sep mit der Bahlung Zeit genus,und detin au6 diesen Dorten erhellet, dast die Ur ulter die Britver 3ahiung threm Outbesnden anhelm gestellet haben mollen, dem,nat, ' tange ite lebet, dar;u nidit angehalten merden laim; Sohaben aeir datur gehalten, dast Eetlaste die'n Nunci ermieten. XIV. Debitor non βhim ante diem pra Dum, sedHtune, quum obligatio in perpetuum contracta est, solvere potest. Cempus, quod solutioni faciendae in chirographis adiicis tur, semper in favorem debitoris interpretandum e

se, adeo ut nute etiam ante solvere liceat, notum est satis

eo extendendum est, ut, quamvis mutuum in aeternum

contractum sit, creditor solus tamen hoc pacto impedi,tur, ne petat, debitor autem Pluere nihilominus quandocunque possit. Trahi huc potest argumentum ex Ord, t. pulitica Imperii de anno I 77. ni. II. g. 9. Et sic re-

950쪽

SP. DXXVIII. DE SOLUTIONIBUS. ο as

SEARCH

MENU NAVIGATION